Immagini della pagina
PDF
ePub

errantisque in alienos foetus naturae vifa. Ante omnia abominati femimares, juffique in mare extemplo deportari: ficut proxime, C. Claudio, M. Livio confulibus, deportatus fimilis prodigii foetus erat. Nihilo minus decemviros adire libros de portento eo jufferunt. Decemviri ex libris res divinas eafdem, quae proxime fecundum id prodigium factae effent, imperarunt. Carmen praeterea ab ter novenis virginibus cani per urbem jufferunt, donumque Junoni Reginae ferri. Ea uti fierent, C. Aurelius conful ex decemvirorum refponfo curavit. Carmen, ficut patrum memoria Livius, ita tum condidit P. Licinius Tegula.

XIII. Expiatis omnibus religionibus, (nam etiam Locris facrilegium perveftigatum a Q. Minucio erat, pecuniaque ex bonis noxiorum in thefauros repofita) quum confules in provincias proficifci vellent; privati frequentes, quibus ex pecunia, quam M. Valerio, M. Claudio confulibus mutuam dederant, tertia penfio debebatur eo anno, adierunt fenatum: quia confules, quum ad novum bellum, quod magna claffe magnifque exercitibus gerendum effet, vix aerarium fubficeret, negaverant effe, unde iis in praefentia folveretur. Senatus querentes eos non fuftinuit, "Si in Pu"nicum bellum pecunia data, in Macedonicum

quoque bellum uti refpublica vellet; aliis ex "aliis orientibus bellis, quid aliud quam publica

H

"tam, pro beneficio, tamquam ob noxam, fuam "pecuniam fore?" Quum & privati aequum poftularent, nec tamen folvendo aere alieno refpublica effet, quod medium inter aequum & utile erat, decreverunt, "Ut, quoniam magna pars eo"rum agros vulgo venales effe diceret, & fibimet "emtis opus effe; agri publici, qui intra quin"quagefimum lapidem effet, copia iis fieret. Con"fules agrum aeftimaturos, & in jugera affes vectigales, teftandi cauffa publicum agrum effe,

66

[ocr errors]

inpofituros; ut, fi quis, quum folvere poffet "populus, pecuniam habere, quam agrum, mal"let, reftitueret agrum populo." Laeti eam conditionem privati accepere. Trientius Tabuliufque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, adpellatus.

XIV. Tum P. Sulpicius, fecundum vota in Capitolio nuncupata, paludatus cum lictoribus profectus ab urbe, Brundifium venit, &, veteribus militibus voluntariis ex Africano exercitu in legiones defcriptis, navibufque ex claffe confulis Cornelii lectis, altera die, quam a Brundifio folvit, in Macedoniam trajecit. Ibi ei praefto fuere Athenienfium legati, orantes, ut fe obfidione eximeret. Miffus extemplo Athenas eft C. Claudius Centho, cum viginti longis navibus, & militum copiis. Neque enim ipfe rex Athenas obfidebat. Eo maxime tempore Abydum obpugnabat, jam cum

Rhodiis & Attalo navalibus certaminibus, neutro feliciter proelio, vires expertus. Sed animos ei faciebat, praeter ferociam infitam, foedus ictum cum Antiocho Syriae rege, divifaeque jam cum eo Aegypti opes; cui, morte audita Ptolemaei regis, ambo inminebant. Contraxerant autem fibi cum Philippo bellum Athenienfes haudquaquam digna cauffa: dum ex vetere fortuna nihil praeter animos fervant. Acarnanes duo juvenes per Initiorum dies, non initiati, templum Cereris, inprudentes religionis, cum cetera turba ingreffi funt. Facile eos fermo prodidit, abfurde quaedam percunctantes: deductique ad antiftites templi, quum palam effet, per errorem ingreffos, tamquam ob infandum fcelus, interfecti funt. Id tam foede atque hoftiliter factum gens Acarnanum ad Philippum detulit: impetravitque ab eo, ut, datis Macedonum auxiliis, bellum fe inferre Athenienfibus pateretur. Hic exercitus, primo terram Atticam ferro ignique depopulatus, cum omnis generis praeda in Acarnaniam rediit: & irritatio animorum ea prima fuit. Poftea juftum bellum decretis civitatis ultro indicendo factum. Attalus enim rex Rhodiique, perfecuti cedentem in Macedoniam Philippum, quum Aeginam veniffent; rex Piraceum, renovandae firmandaeque cum Athenienfibus focietatis cauffa, trajecit. Civitas omnis obviam effufa cum conjugibus ac liberis,

facerdotes cum infignibus fuis intrantem urbem, ac Dii prope ipfi exciti fedibus fuis, excepe

runt.

XV. In concionem extemplo populus vocatus, ut rex, quae vellet, coram ageret: deinde ex dignitate magis vifum, fcribere eum, de quibus videretur, quam praefentem aut referendis fuis in civitatem beneficiis erubefcere, aut fignificationibus adclamationibufque multitudinis, adfentatione inmodica pudorem onerantis. In literis autem, quae miffae in concionem recitataeque funt, commemoratio erat beneficiorum primum in civitatem fociam; deinde rerum, quas adverfus Philippum geffiffet; ad poftremum adhortatio; "Capeffen"dum bellum, dum fe, dum Rhodios, tum quidem, dum etiam Romanos haberent. Nequid

[ocr errors]

quam poftea, fi tum ceffaffent, praetermiffam "occafionem quaefituros." Rhodii deinde legati auditi funt: quorum recens erat beneficium, quod naves longas quatuor Athenienfium, captas nuper a Macedonibus recuperatafque, remiferant. Itaque ingenti confenfu bellum adverfus Philippum decretum. Honores regi primum Attalo inmodici, deinde & Rhodiis habiti: tum primum mentio inlata de tribu, quam Attalida adpellarent, ad decem veteres tribus addenda: & Rhodiorum populus corona aurea virtutis gratia donatus, civitafque Rhodiis data, quemadmodum Rhodii prius

Athenienfibus dederant. Secundum haec rex Attalus Aeginam ad claffem fe recepit. Rhodii Ciam ab Aegina, inde per infulas Rhodum navigarunt: omnibus, praeter Andrum, Parumque, & Cythnum, quae praefidiis Macedonum tenebantur, in focietatem acceptis. Attalum Aeginae, miffi in Aetoliam nuncii, exfpectatique inde legati, aliquamdiu nihil agentem tenuere: & neque illos excire ad arma potuit, gaudentes utcumque compofita cum Philippo pace. Et ipfe Rhodiique, fi inftitiffent tunc Philippo, egregium liberatae per fe Graeciae titulum habere potuiffent; patiendo rurfus eum in Hellefpontum trajicere, occupantemque Graeciae opportuna loca vires conligere, bellum aluere: gloriamque ejus gefti perfectique Romanis concefferunt.

XVI. Philippus magis regio animo eft ufus: qui, quum Attalum Rhodiofque hoftes non fuftinuiffet, ne Romano quidem, quod inminebat, bello territus, Philocle quodam ex praefectis fuis cum duobus millibus peditum, equitibus ducentis ad populandos Athenienfium agros miffo, claffe tradita Heraclidi, ut Maroneam peteret, ipfe terra eodem cum expeditis duobus millibus peditum, equitibus ducentis pergit. Et Maroneam quidem primo inpetu expugnavit: Aenum inde cum magno labore, poftremo proditione Ganymedis praefecti Ptolemaei, cepit. Deinceps alia caftella,

« IndietroContinua »