Immagini della pagina
PDF
ePub

Cypfela, & Dorifcon, & Serrheum, occupat. Inde progreffus ad Cherfonefum, Elaeunta & Alopeconnefum, tradentibus ipfis, recepit. Callipolis quoque & Madytos dedita, & caftella quaedam ignobilia. Abydeni, ne legatis quidem admiffis, regi portas clauferunt. Ea obpugnatio diu Philippum tenuit: eripique ex obfidione, ni ceffatum ab Attalo & Rhodiis foret, potuerunt. Attalus trecentos tantum milites in praefidium, Rhodii quadriremem unam ex claffe, quum ad Tenedum ftaret, miferunt. Eodem poftea, quum jam vix fuftinerent obfidionem, & ipfe Attalus quum trajeciffet, fpem tantum auxilii ex propinquo oftendit, neque terra, neque mari adjutis fociis.

XVII. Abydeni primo, tormentis per muros difpofitis, non terra modo adeuntes aditu arcebant, fed navium quoque stationem infeftam hofti faciebant. Poftea, quum & muri pars ftrata ruinis, & ad interiorem raptim obpofitum murum cuniculis jam perventum effet, legatos ad regem de conditionibus tradendae urbis miferunt. Pacifcebantur autem, ut Rhodiam quadriremem cum fociis navalibus, Attalique praefidium emitti liceret; atque ipfis urbe excedere cum fingulis veftimentis. Quibus quum Philippus nihil pacati, nifi omnia permittentibus, refpondiffet; adeo renunciata haec legatio ab indignatione fimul ac defperatione iram accendit, ut, ad Saguntinam rabiem verfi, matro

nas omnes in templo Dianae, pueros ingenuos, virginefque, infantes etiam cum fuis nutricibus, in gymnafium includi juberent: aurum & argentum in forum deferri, veftem pretiofam in naves Rhodiam Cyzicenamque, quae in portu erant, congeri: facerdotes victimafque adduci, & altaria in medio poni. Ibi delecti primum, qui, ubi caefam aciem fuorum, pro diruto muro pugnantem, vidiffent, extemplo conjuges liberofque interficerent; aurum, argentum, veftemque, quae in navibus effet, in mare dejicerent; tectis publicis privatifque, quamplurimis locis poffent, ignes fubjicerent; &, se facinus perpetraturos, praeeuntibus exfecrabile carmen facerdotibus, jurejurando adacti: tum militaris aetas jurare, neminem vivum, nifi victorem, acie exceffurum. Hi, memores Deorum, adeo pertinaciter pugnaverunt, ut, quum nox proelium diremtura effet, rex prior, territus rabie eorum, pugna abftiterit. Principes, quibus atrocior pars facinoris delegata erat, quum paucos & confectos vulneribus ac laffitudine fupereffe proelio cernerent, luce prima facerdotes cum infulis ad urbem dedendam Philippo mit

tunt.

XVIII. Ante deditionem ex iis legatis Romanis, qui Alexandriam miffi erant, M. Aemilius trium confenfu minimus natu, audita obfidione Abydenorum ad Philippum venit. Qui, queftus

Attalo Rhodiifque arma inlata, & quod tum maxime Abydum obpugnaret, quum rex ab Attalo & Rhodiis ultro fe bello laceffitum diceret; "Num "Abydeni quoque," inquit, "ultro tibi intulerunt "arma?" Infueto vera audire ferocior oratio vifa

eft, quam quae habenda apud regem effet. "Ae"tas," inquit, " & forma, & fuper omnia Roma"num nomen te ferociorem facit. Ego autem

66

primum velim, vos foederum memores fervare "mecum pacem. Si bello lacefferitis, mihi quo66 que in animo eft facere, ut regnum Macedonum

nomenque, haud minus quam Romanum, no"bile bello fentiatis." Ita dimiffo legato, Philippus, auro argentoque, quae coacervata erant, accepto, hominum praedam omnem amifit. Tanta enim rabies multitudinem invafit, ut repente proditos rati, qui pugnantes mortem obcubuiffent, perjuriumque aliis alii exprobrantes, & facerdotibus maxime, qui, quos ad mortem devoviffent, eorum deditionem vivorum hofti feciffent, repente omnes ad caedem conjugum liberorumque difcurrerent, feque ipfi per omnes vias lethi interficeObftupefactus eo furore rex, fubpreffit inpetum militum ; &, " triduum fe ad moriendum

rent.

[ocr errors]

Abydenis dare," dixit. Quo fpatio plura facinora in fe victi ediderunt, quam infesti edidiffent victores: nec, nifi quem vincula aut alia neceffitas mori prohibuit, quifquam vivus in poteftatem ve

nit. Philippus, inpofito Abydi praefidio, in regnum rediit. Quum, velut Sagunti excidium Hannibali, fic Philippo Abydenorum clades ad Romanum bellum animos feciffet, nuncii obcurrerunt, confulem jam in Epiro effe, & Apolloniam terreftres copias, navales Corcyram in hiberna deduxiffe.

XIX. Inter haec legatis, qui in Africam missi erant de Hamilcare Gallici exercitus duce, refponfum a Karthaginienfibus eft, nihil ultra fe facere poffe, quam ut exfilio eum multarent, bonaque ejus publicarent. Perfugas & fugitivos, quos inquirendo veftigare potuerint, reddidiffe: & de ea re miffuros legatos Romam, qui fenatui fatisfacerent. Ducenta millia modiûm tritici Romam, ducenta ad exercitum in Macedoniam miferunt. Inde in Numidiam ad reges profecti legati. Dona data Mafiniffae, mandataque edita. Equites mille Numidae (quum duo millia daret) accepti. Ipfe in naves inponendos curavit : & cum ducentis millibus modiûm tritici, ducentis hordei, in Macedoniam mifit. Tertia legatio ad Verminam erat. Is, ad primos fines regni legatis obviam progreffus, ut fcriberent ipfi, quas vellent, pacis conditiones, permifit. Omnem pacem bonam juftamque fore fibi cum populo Romano. Datae leges pacis, juffufque ad eam confirmandam mittere legatos Romam.

[ocr errors]
[ocr errors]

XX. Per idem tempus L. Cornelius Lentulus pro confule ex Hifpania rediit. Qui quum in senatu res ab se per multos annos fortiter feliciterque geftas expofuiffet, poftulaffetque, ut triumphanti fibi invehi liceret in urbem; "res triumpho dig"nas effe" cenfebat fenatus: " fed exemplum a "majoribus non accepiffe: ut, qui neque dictator, neque conful, neque praetor res geffiffet, triumpharet. Pro confule illum Hifpaniam provinciam, non confulem, aut praetorem, obtinuiffe." Decurrebatur tamen eo, ut ovans urbem iniret, intercedente Ti. Sempronio Longo tribuno plebis; qui nihilo magis id more majorum, aut ullo exemplo futurum diceret. Poftremo victus confenfu Patrum tribunus ceffit: & ex fenatufconfulto L. Lentulus ovans urbem eft ingreffus. Argenti tulit ex praeda quadraginta quatuor millia pondo; auri duo millia quadringenta quinquaginta. Militibus ex praeda centum viginti affes divifit.

XXI. Jam exercitus confularis ab Arretio Ariminum traductus erat, & quinque millia sociûm Latini nominis ex Gallia in Etruriam tranfierant. Itaque L. Furius, magnis itineribus ab Arimino adverfus Gallos, Cremonam tum obfidentes, profectus, caftra mille quingentorum paffuum intervallo ab hofte pofuit. Occafio egregie rei gerendae fuit, fi protinus de via ad caftra obpugnanda duxiffet. Palati paffim vagabantur per agros, nullo

« IndietroContinua »