Immagini della pagina
PDF
ePub

fatis firmo relicto praefidio. Laffitudini militum timuit, quod raptim ductum agmen erat. Galli, clamore fuorum ex agris revocati, omiffa praeda, quae in manibus erat, caftra repetivere, & poftero die in aciem progreffi. Nec Romanus moram pugnandi fecit. Sed vix fpatium inftruendi fuit: eo curfu hoftes in proelium venerunt. Dextra ala (in alas divifum focialem exercitum habebat) in prima acie locata eft: in fubfidiis duae Romanae legiones. M. Furius dextrae alae, legionibus M. Caecilius, equitibus L. Valerius Flaccus (legati omnes erant) praepofiti. Praetor fecum duos legatos, Cn. Laetorium & P. Titinium, habebat: cum quibus circumfpicere & obire ad omnes hoftium fubitos conatus poffet. Primo Galli, omni multitudine in unum locum connifi, obruere atque obterere fefe dextram alam, quae prima erat, sperarunt poffe. Ubi id parum procedebat, circumire a cornibus, & amplecti hoftium aciem (quod in multitudine adverfus paucos facile videbatur) conati funt. Id ubi vidit praetor, ut & ipfe dilataret aciem, duas legiones ex fubfidiis dextra laevaque alae, quae in prima acie pugnabat, circumdat, aedemque Deo Jovi vovit, fi eo die hoftes fudiffet. L. Valerio imperat, ut parte duarum legionum equites, altera fociorum equitatum in cornua hoftium emittat, nec circumire eos aciem patiatur. Simul & ipfe ut extenuatam mediam

deductis cornibus aciem Gallorum vidit, figna inferre confertos milites, & perrumpere ordines jubet. Et cornua ab equitibus, & medii a pedite pulfi. Ac repente, quum omni parte caede ingenti fternerentur, Galli terga vertunt, fugaque effufa repetunt caftra. Fugientes perfecutus eques, mox & legiones infecutae in caftra inpetum fecerunt. Minus fex millia hominum inde effugerunt. Caesa aut capta fupra quinque & triginta millia cum fignis militaribus feptuaginta, carpentis Gallicis, multa praeda oneratis, plus ducentis. Hamilcar dux Poenus eo proelio cecidit, & tres imperatores nobiles Gallorum. Placentini captivi ad duo millia liberorum capitum redditi colonis.

XXII. Magna victoria laetaque Romae fuit. Literis adlatis, fupplicatio in triduum decreta eft. Romanorum fociorumque ad duo millia eo proelio ceciderunt: plurimi dextrae alae, in quam primo inpetu vis ingens hoftium inlata est. Quamquam per praetorem prope debellatum erat, conful quoque C. Aurelius, perfectis, quae Romae agenda fuerant, profectus in Galliam, victorem exercitum a praetore accepit. Conful alter, quum autumno ferme exacto in provinciam veniffet, circa Apolloniam hibernabat. Ab claffe, quae Corcyrae fubducta erat, C. Claudius triremefque Romanae, (ficut ante dictum eft) Athenas miffae, quum Piraeeum perveniffent, defpondentibus jam animos

fociis fpem ingentem adtulerant. Nam & terreftres ab Corintho, quae per Megaram incurfiones in agros fieri folitae erant, non fiebant; & praedonum a Chalcide naves, quae non mare folum infeftum, fed etiam omnes maritimos agros Athenienfibus fecerant, non modo Sunium fuperare, fed nec extra fretum Euripi committere aperto mari fe audebant. Supervenerunt his tres Rhodiae quadriremes, & erant Atticae tres apertae naves, ad tuendos maritimos agros comparatae. Hac claffe fi urbs agrique Athenienfium defenderentur, fatis in praefentia exiftimanti Claudio effe, majoris etiam rei fortuna oblata eft.

XXIII. Exfules ab Chalcide, regiorum injuriis pulfi, adtulerunt, occupari Chalcidem fine certamine ullo poffe. Nam & Macedonas, quia nullus in propinquo fit hoftium metus, vagari paffim, & oppidanos, praefidio Macedonum fretos, cuftodiam urbis neglegere. His auctoribus profectus, quamquam Sunium ita mature pervenerat, ut inde provehi ad primas anguftias Euboeae poffet; ne fuperato promontorio confpiceretur, claffem in ftatione ufque ad noctem tenuit. Primis tenebris movit. Et tranquillo pervectus Chalcidem, paullo ante lucem, qua infrequentiffima urbis funt, paucis militibus turrim proximam murumque circa fcalis cepit, alibi fopitis cuftodibus, alibi nullo cuftodiente. Progreffi inde ad frequentia aedificiis

loca, cuftodibus interfectis, refractaque porta, ceteram multitudinem armatorum acceperunt. Inde in totam urbem difcurfum eft: aucto etiam tumultu, quod circa forum ignis tectis injectus erat. Conflagrarunt & horrea regia, & armamentarium cum ingenti adparatu machinarum tormentorumque. Caedes inde paffim fugientium pariter ac repugnantium fieri coepta eft. Nec ullo jam, qui militaris aetatis effet, non aut caefo, aut fugato, Sopatro etiam Acarnane praefecto praefidii interfecto, praeda omnis primo in forum conlata, deinde in naves inpofita. Carcer etiam ab Rhodiis refractus: emiffique captivi, quos Philippus tam

quam in tutiffimam cuftodiam condiderat. Statuis inde regis dejectis truncatifque, figno receptui dato, confcenderunt naves, & Piraeeum, unde profecti erant, redierunt. Quod fi tantum militum Romanorum fuiffet, ut & Chalcis teneri, & non deferi praefidium Athenarum potuiffet; magna res principio ftatim belli, Chalcis & Euripus ademta regi forent. Nam ut terra Thermopylarum anguftiae Graeciam, ita mari fretum Euripi claudit.

XXIV. Demetriade tum Philippus erat. Quo quum effet nunciata clades fociae urbis, quamquam ferum auxilium perditis erat, tamen, quae proxima auxilio eft, ultionem petens, cum expeditis quinque millibus peditum, & trecentis equi

tibus extemplo profectus, curfu prope Chalcidem contendit, haudquaquam dubius obprimi Romanos poffe. A qua deftitutus fpe, nec quidquam aliud, quam ad deforme spectaculum femirutae ac fumantis fociae urbis quum veniffet, paucis vix, qui fepelirent bello abfumtos, relictis, aeque raptim ac venerat, tranfgreffus ponte Euripum, per Boeotiam Athenas ducit, pari incepto haud difparem eventum ratus refponfurum. Et refpondiffet, ni fpeculator, (hemerodromos vocant Graeci, ingens die uno curfu emetientes fpatium) contemplatus regium agmen e fpecula quadam, praegreffus nocte media Athenas perveniffet. Idem ibi fomnus, eademque neglegentia erat, quae Chalcidem dies ante paucos prodiderat. Excitati nuncio trepido & praetor Athenienfium, & Dioxippus praefectus cohortis mercede militantium auxiliorum, convocatis in forum militibus, tuba fignum ex arce dari jubent, ut hoftes adeffe omnes fcirent. Ita undique ad portas, ad muros difcurrunt. Paucas poft horas Philippus, aliquanto tamen ante lucem, adpropinquans urbi, confpectis luminibus crebris, & fremitu hominum trepidantium (ut in tali tumultu) exaudito, fuftinuit figna; & confidere ac conquiefcere agmen juffit, vi aperta propalam ufurus, quando parum dolus profuerat. Ab Dipylo acceffit. Porta ea, velut in ore urbis pofita, major aliquanto patentiorque, quam ce

« IndietroContinua »