Immagini della pagina
PDF
ePub

terae, eft: & intra eam extraque latae funt viae, ut & oppidani dirigere aciem a foro ad portam poffent : & extra limes mille ferme paffus, in Academiae gymnafium ferens, pediti equitique hoftium liberum fpatium praeberet. Eo limite Athenienfes cum Attali praefidio & cohorte Dioxippi, acie intra portam inftructa, figna extulerunt. Quod ubi Philippus vidit, habere fe hoftes in poteftate ratus, & diu optata caede (neque enim ulli Graecarum civitatium infeftior erat) expleturum, cohortatus milites, "ut, fe intuentes, pug"narent, fcirentque ibi figna, ibi aciem effe debere, "ubi rex effet," concitat in hoftes equum, non ira tantum, fed etiam gloria elatus ; quod, ingenti turba completis etiam ad fpectaculum muris, conspici se pugnantem egregium ducebat. Aliquantum ante aciem cum equitibus paucis evectus in medios hoftes, ingentem quum fuis ardorem, tum pavorem hoftibus, injecit. Plurimos manu fua cominus eminufque vulneratos compulfofque in portam, confecutus & ipfe, quum majorem in anguftiis trepidantium edidiffet caedem, in temerario incepto tutum tamen receptum habuit: quia, qui in turribus portae erant, fuftinebant tela, ne in permixtos hoftibus fuos conjicerent. Intra muros deinde tenentibus milites Athenienfibus, Philippus, figno receptui dato, caftra ad Cynofarges (templum Herculis, gymnafiumque, & lucus erat circumjectus)

pofuit. Sed Cynofarges, & Lyceum, & quidquid fancti amoenive circa urbem erat, incenfum est, dirutaque non tecta folum, fed etiam fepulchra : nec divini humanive juris quidquam prae inpotenti ira eft fervatum.

XXV. Poftero die, quum primo claufae fuiffent portae, deinde fubito apertae, quia praefidium Attali ab Aegina, Romanique ab Piraeeo intraverant urbem, caftra ab urbe retulit rex tria ferme millia paffuum. Inde Eleufinem profectus, fpe inprovifo templi caftellique, quod & inminet & circumdatum eft templo, capiendi, quum haudquaquam neglectas cuftodias animadvertiffet, & claffem a Piraeco fubfidio venire, omiffo incepto, Megaram, ac protinus Corinthum ducit. Et quum Argis Achaeorum concilium effe audiffet, inopinantibus Achaeis, concioni ipfi fupervenit. Confultabant de bello adverfus Nabin tyrannum Lacedaemoniorum: qui, translato imperio a Philopoemene ad Cycliadem, ne quaquam parem illi ducem, dilapfa cernens Achaeorum auxilia, redintegraverat bellum, agrofque finitimorum vafta. bat; & jam urbibus quoque erat terribilis. Adverfus hunc hoftem, quum, quantum ex quaque civitate militum fcriberetur, confultarent: Philippus, demturum fe eis curam, quod ad Nabin & Lacedaemonios adtineret, pollicitus; nec tantum agros fociorum populationibus prohibiturum, fed

terrorem omnem belli in ipfam Laconicam, ducto co extemplo exercitu, tranflaturum. Haec oratio quum ingenti hominum adfenfu acciperetur: "Ita "tamen aequum eft," inquit, "me veftra meis "armis tutari, ne mea interim nudentur praefidiis. "Itaque, fi vobis videtur, tantum parate militum,

[ocr errors]

quantum ad Oreum, & Chalcidem, & Corin"thum tuenda fatis fit: ut, meis ab tergo tutis, "fecurus bellum Nabidi inferam & Lacedaemo"niis." Non fefellit Achaeos, quo fpectaffet tam benigna pollicitatio, auxiliumque oblatum adverfus Lacedaemonios: id quaeri, ut obfidem Achaeorum juventutem educeret ex Peloponnefo, ad inligandam Romano bello gentem. Et id quidem coarguere Cycliadas praetor Achaeorum nihil adtinere ratus, id modo quum dixiffet, non licere legibus Achaeorum de aliis rebus referre, quam propter quas convocati effent; decreto de exercitu parando adverfus Nabin facto, concilium fortiter ac libere habitum dimifit; inter adfentatores regios ante eam diem habitus. Philippus, magna fpe depulfus, voluntariis paucis militibus confcriptis, Corinthum atque in Atticam terram rediit.

XXVI. Per eos ipfos dies, quibus Philippus in Achaja fuit, Philocles praefectus regius, ex Euboea profectus cum duobus millibus Thracum Macedonumque ad depopulandos Athenienfium fines, e regione Eleufinis faltum Cithaeronis tran

fcendit. Inde dimidia parte militum ad praedandum paffim per agros dimiffa, cum parte ipfe occultus loco ad infidias opportuno confedit, ut, fi ex caftello ab Eleufine in praedantes fuos inpetus fieret, repente hoftes effufos ex inprovifo adoriretur. Non fefellere infidiae. Itaque revocatis, qui difcurrerant ad praedandum, militibus, inftructifque, ad obpugnandum caftellum Eleufinem profectus, cum multis inde vulneribus receffit, Philippoque fe venienti ex Achaja conjunxit. Tentata & ab ipfo rege obpugnatio ejus caftelli eft. Sed naves Romanae, a Piraeeo venientes, intromiffumque praefidium abfiftere incepto coëgerunt. Divifo deinde exercitu, rex cum parte Philoclem Athenas mittit, cum parte ipfe Piraecum pergit: ut, quum Philocles fubeundo muros, & comminanda obpugnatione contineret urbe Athenienfes, ipfi Piraeeum levi cum praefidio relictum expugnandi facultas effet. Ceterum nihilo ei Piraeei, quam Eleufinis, facilior, iifdem fere defendentibus, obpugnatio fuit. A Piraeeo Athenas repente duxit. Inde eruptione fubita peditum equitumque inter anguftias femiruti muri, qui brachiis duobus Piraeeum Athenis jungit, repulfus; omissa obpugnatione urbis, divifo cum Philocle rurfus exercitu, ad vaftandos agros profectus, quum priorem populationem fepulcris circa urbem diruendis exercuiffet, ne quid inviolatum relinqueret,

templa Deûm, quae pagatim facrata habebant, dirui atque incendi juffit. Exornata eo genere operum eximie terra Attica, & copia domeftici marmoris, & ingeniis artificum, praebuit huic furori materiam. Neque enim diruere modo ipfa templa, ac fimulacra evertere fatis habuit; fed lapides quoque, ne integri cumularent ruinas, frangi juffit: &, poftquam non tam ira fatiata, quam irae exercendae materia haec deerat, agro hoftium in Boeotiam exceffit, nec aliud quidquam dignum memoria in Graecia egit.

XXVII. Conful Sulpicius eo tempore inter Apolloniam ac Dyrrachium ad Apfum flumen habebat caftra: quo arceffitum L. Apuftium legatum, cum parte copiarum ad depopulandos hoftium fines mittit. Apuftius, extrema Macedoniae populatus, Corrago, & Gerrunio, & Orgeffo caftellis primo inpetu captis, ad Antipatriam in faucibus anguftis fitam urbem, venit. Ac primo evocatos principes ad conloquium, ut fidei Romanorum fe committerent, perlicere eft conatus: deinde, ubi, magnitudine ac moenibus fituque urbis freti, dicta adfpernabantur, vi atque armis adortus, expugnavit; puberibufque interfectis, praeda omni militibus conceffa, diruit muros, atque urbem incendit. Hic metus Codrionem, fatis validum & munitum oppidum, fine certamine ut dederetur Romanis, effecit. Praefidio ibi re

« IndietroContinua »