Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

XLI. Hae cauffae Damocritum Aetolosque restituerant Romanis: &, Amynandro rege Athamanum adjuncto, profecti Cercinium obsedere. Clauserant portas, incertum vi, an voluntate : quia regium habebant praesidium. Ceterum intra paucos dies captum est Cercinium, atque incensum. Qui superfuerant e magna clade, liberi servique, inter ceteram praedam abducti. Is timor omnes, qui circumcolunt Boeben paludem, relictis urbibus, montes coëgit petere. Aetoli, inopia praedae inde aversi, in Perrhaebiam ire pergunt. Cyretias ibi vi capiunt, foedeque diripiunt: qui Mallocam incolunt, voluntate in deditionem focietatemque accepti. Ex Perrhaebia Gomphos petendi Amy. nander auctor erat : & inminet Athamania huic urbi, videbaturque expugnari fine magno certamine poffe. Aetoli campos Theffaliae opimos ad praedam petiere: sequente, quamquam non probante, Amynandro, nec effusas populationes Aetolorum, nec caftra, quo fors tuliffet loco, fine ullo discrimine ac cura muniendi, posita. Itaque, ne temeritas eorum neglegentiaque fibi ac fuis etiam cladis alicujus cauffa effet, quum campestribus locis subjicientes eos castra Phecado urbi vi. deret, ipfe paullo plus quingentorum passuum inde tumulum suis, quamvis levi munimento tutum, cepit. Quum Aetoli, nisi quod populabantur, vix meminiffe viderentur, fe in hoftium agro

esse ; alii palati semiermes vagarentur, alii in castris sine stationibus per fomnum vinumque dies noctibus aequarent, Philippus inopinantibus advenit, quem quum adesse refugientes ex agris quidam pavidi nunciaffent, trepidare Damocritus ceterique duces: & erat forte meridianum tempus, quo plerique graves cibo sopiti jacebant. Excitare igitur alii alios, jubere arma capere, alios dimittere ad revocandos, qui palati per agros praedabantur. Tantaque trepidatio fuit, ut sine gladiis quidam equitum exirent, loricas plerique non induerent. Ita raptim educti, quum universi fexcentorum aegre simul equites peditesque numerum expleffent, incidunt in regium equitatum, numero, animis, armisque praestantem. Itaque primo inpetu fusi, vix tentato certamine, turpi fuga repetunt caftra. Caesi captique quidam, quos equites ab agmine fugientium interclufere.

XLII. Philippus, suis jam vallo adpropinquantibus, receptui cani jussit. Fatigatos enim equos virosque non tam proelio, quam itineris simul longitudine, fimul praepropera celeritate, habebat. Itaque turmatim equites, in vicemque manipulos levis armaturae, aquatum ire & prandere jubet : alios in statione armatos retinet, opperiens agmen peditum tardius ductum propter gravitatem armorum. Quod ubi advenit, & ipsis imperatum, ut, ftatutis signis armisque ante fe

pofitis, raptim cibum caperent, binis ternisve summum ex manipulis aquandi cauffa missis : interim eques cum levi armatura paratus instructusque ftetit, fi quid hoftis moveret. Aetoli, (jam enim &, quae per agros multitudo fparfa fuerat, receperat se in caftra) ut defensuri munimenta, circa portas vallumque armatos disponunt, dum quietos hoftes ipfi feroces ex tuto spectabant. Poftquam mota figna Macedonum sunt, & fuccedere ad vallum parati atque instructi coepere, omnes repente, relictis ftationibus, per averfam partem caftrorum ad tumulum, ad caftra Athamanum perfugiunt. Multi in hac quoque tam trepida fuga capti caesique sunt Aetolorum. Philippus, fi fatis diei supereffet, non dubius, quin Athamanes quoque exui caftris potuissent, die per proelium, deinde per direptionem caftrorum absumto, fub tumulo in proxima planitie consedit, prima luce insequentis diei hoftem adgreffurus. Sed Aetoli eodem pavore, quo sua castra reliquerant, nocte proxima dispersi fugerunt. Maximo usui fuit Amynander, quo duce Athamanes, itinerum periti, summis inontibus per calles ignotos fequentibus eos hoftibus in Aetoliam perduxerunt. Non ita multos in dispersa fuga error intulit in Macedonum equites, quos luce prima Philippus, ut desertum tumulum vidit, ad carpendum hoftium

agmen misit.

XLIII. Per eos dies & Athenagoras regius praefectus, Dardanos recipientes fe in fines adeptus, postremum agmen primo turbavit. Dein, poftquam Dardani conversis signis direxere aciem, aequa pugna justo proelio erat. Ubi rursus procedere Dardani coepiffent, equite & levi armatura regii, nullum talis auxilii genus habentes Dardanos, oneratos inmobilibus armis, vexabant: & loca ipsa adjuvabant. Occisi perpauci sunt, plures vulnerati, captus nemo, quia non excedunt temere ordinibus fuis, fed confertim & pugnant, & cedunt. Ita damna Romano accepta bello, duabus per opportunas expeditiones coërcitis gentibus, restitueraç Philippus, incepto forti, non prospero solum eventu. Minuit deinde ei forte oblata res hoftium Aetolorum numerum. Scopas princeps gentis, ab Alexandria magno cum pondere auri ab rege Ptolemaeo missus, sex millia peditum & equites mercede conductos Aegyptum avexit. Nec ex juven.. tute Aetolorum quemquam reliquiffet, ni Damocritus, nunc belli, quod instaret, nunc futurae solitudinis adınonens, (incertum cura gentis, an ut adversaretur Scopae, parum donis cultus) partem juniorum caftigando domi continuiffet. Haec ea aeftate ab Romanis Philippoque gefta erant.

XLIV. Claffis a Corcyra ejusdem principio aeftatis cum L. Apustio legato profecta, Malea superata, circa Scyllaeum agri Hermionici Attalo

regi conjuncta est. Tum vero Atheniensium civitas, cui odio in Philippum per metum jam diu moderata erat, id omne in auxilii praesentis fpem effudit. Nec umquam ibi desunt linguae promtae ad plebem concitandam : quod genus, quum in omnibus liberis civitatibus, tum praecipue Athenis, ubi oratio plurimum pollet, favore multitudinis alitur. Rogationem extemplo tulerunt, plebesque scivit, “ut Philippi ftatuae, imagines

omnes, nominaque earum, item majorum ejus “ virilis ac muliebris fexus omnium tollerentur,

delerenturque: dies festi, sacra, sacerdotes, quae ipfius majorumve ejus honoris cauffa instituta effent, omnia profanarentur. Loca quoque, in quibus positum aliquid inscriptumve honoris ejus cauffa fuiffet, detestabilia effe, neque in iis quidquam postea poni dedicarique placere eo

rum, quae in loco puro poni dedicarique fas s effet. Sacerdotes publicos, quotiescumque pro

populo Atheniensi, sociisque, & exercitibus, & “ classibus eorum precarentur, toties detestari at

que exsecrari Philippum, liberos ejus, regnum“que, terrestres navalesque copias, Macedonum

genus omne nomenque.” Additum decreto, “ Si quis quid poftea, quod ad notam ignomini

amque Philippi pertineret, ferret, id omne populum Atheniensem juffurum: fi quis contra ignominiam, prove honore ejus dixisset, fecif

[ocr errors]
« IndietroContinua »