Immagini della pagina
PDF
ePub

Conful alter C. Aurelius ad confectum bellum quum in provinciam veniffet, haud clam tulit iram adverfus praetorem, quod abfente se rem geffiffet. Miffo igitur eo in Etruriam, ipse in agrum hoftium legiones induxit: populandoque, cum praeda majore, quam gloria, bellum geffit. L. Furius, fimul quod in Etruria nihil erat rei, quod gereret, fimul Gallico triumpho inminens, quem, abfente confule irato atque invidente, facilius impetrari poffe ratus, Romam inopinato quum veniffet, fenatum in aede Bellonae habuit: expofitifque rebus geftis, ut triumphanti fibi in urbem invehi liceret, petit.

XLVIII. Apud magnam partem fenatus & magnitudine rerum geftarum valebat, & gratia. Majores natu negabant triumphum, " & quod "alieno exercitu rem geffiffet, & quod provinciam reliquiffet aviditate rapiendi per occafionem triumphi; id vero eum nullo exemplo feciffe." Confulares praecipue, "exfpectandum fuiffe con"fulem," dicebant. "Potuiffe enim caftris,

[ocr errors]

66

prope urbem pofitis, tutanda colonia, ita ut ❝acie non decerneret, in adventum ejus rem ex"trahere. Et, quod praetor non feciffet, senatui "faciendum effe. Confulem exfpectarent: ubi "coram difceptantes confulem & praetorem audif"sent, verius de cauffa exiftimaturos effe." Magna pars fenatus nihil praeter res geftas, & an in

magiftratu fuifque aufpiciis geffiffet, cenfebant fpectare fenatum debere. "Ex duabus coloniis,

quae velut clauftra ad cohibendos Gallicos tu"multus obpofitae fuiffent, quum una direpta & "incenfa effet, trajecturumque id incendium, ve"lut ex continentibus tectis, in alteram tam pro

[ocr errors]

pinquam coloniam effet, quid tandem praetori "faciendum fuiffe? Nam, fi fine confule geri "nihil oportuerit, aut fenatum peccaffe, qui ex"ercitum praetori dederit, (potuiffe enim, fi non "cum praetoris, fed confulis, exercitu rem geri "voluerit, ita finire fenatufconfultum, ne per

[ocr errors]

praetorem, fed per confulem, gereretur) aut "confulem, qui non, quum exercitum ex Etruria "tranfire in Galliam juffiffet, ipfe Arimini obcur"rerit, ut bello intereffet, quod fine eo geri fas "non effet. Non exfpectare belli tempora moras " & dilationes imperatorum. Et pugnandum effe

interdum, non quia velis, fed quia hostis cogat. "Pugnam ipfam eventumque pugnae fpectari "oportere. Fufos caefofque hoftes: caftra capta "ac direpta: coloniam liberatam obfidione: alte"rius coloniae captivos recuperatos reftitutofque "fuis: debellatum uno proelio effe. Non homines "tantum ea victoria laetatos, fed Diis quoque in

[ocr errors]

mortalibus per triduum fupplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere,

refpublica a L. Furio praetore gefta effet. Data "fato etiam quodam Furiae genti Gallica bella."

XLIX. Hujus generis orationibus ipfius amicorumque victa eft, praefentis gratia praetoris, abfentis confulis majeftas; triumphumque frequentes L. Furio decreverunt. Triumphavit de Gallis in magiftratu L. Furius praetor. In aerarium tulit trecenta viginti millia aeris, argenti centum feptuaginta millia pondo: neque captivi ulli ante currum ducti, neque fpolia praelata, neque milites fecuti. Omnia, praeter victoriam, penes confulem effe adparebat. Ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos conful in Africa voverat, magno adparatu facti. Et de agris militum ejus decretum, ut, quot quifque eorum annos in Hifpania aut in Africa militaffet, in fingulos annos bina jugera acciperet. Eum agrum decemviri adfignarent. Triumviri inde creati ad fupplendum Venufinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis adtenuatae vires ejus coloniae erant, C. Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn. F. Scipio. Hi colonos Venufiam adfcripferunt. Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconful Hifpaniam obtinebat, magnum hoftium exercitum in agro Sedetano fudit. Quindecim millia Hifpanorum eo proelio dicuntur caefa, figna militaria capta octo & feptuaginta. C. Aurelius conful, quum ex provincia Romam co

mitiorum cauffa veniffet, non id, quod animis praeceperant, queftus eft, "Non exfpectatum fe "ab fenatu, neque difceptandi cum praetore con"fuli poteftatem factam :" fed "ita triumphum "decreffe fenatum, ut nullius, nifi ejus, qui trium"phaturus effet, haud eorum, qui bello interfuif"fent, verba audiret. Majores ideo inftituiffe, "ut legati, tribuni militum, centuriones, milites denique triumpho adeffent; ut veritas rerum geftarum ejus, cui tantus honos haberetur, pub"lice videretur. Ecquem ex eo exercitu, qui "cum Gallis pugnaverit, fi non militem, lixam "faltem fuiffe, quem percunctari poffet fenatus,

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

quid veri praetor vanive referret?" Comitiis deinde diem edixit: quibus creati funt confules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus. Praetores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn. Baebius Tamphilus.

L. Annona quoque eo anno pervilis fuit. Frumenti vim magnam ex Africa advectam aediles curules M. Claudius Marcellus & Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diviferunt: & ludos Romanos magno adparatu fecerunt: diem unum inftaurarunt: figna aenea quinque ex multaticio argento in aerario pofuerunt. Plebeji ludi ab aedilibus L. Terentio Maffiliota & Cn. Baebio Tamphilo, quem praetorem defignaverant, ter toti

inftaurati. Et ludi funebres eo anno per quatriduum in foro, mortis M. Valerii Laevini cauffa, a P. & M. filiis ejus facti: & munus gladiatorium datum ab iis. Paria quinque & viginti pugnarunt. M. Aurelius Cotta, decemvir facrorum, mortuus. In ejus locum M'. Acilius Glabrio fubfectus. Comitiis aediles curules creati funt forte ambo, qui ftatim occipere magiftratum non poffent. Nam C. Cornelius Cethegus abfens creatus erat, quum Hifpaniam obtineret provinciam; C. Valerius Flaccus, quem praefentem creaverant, quia flamen Dialis erat, jurare in leges non poterat : magiftratum autem plus quinque dies, nifi qui juraffet in leges, non licebat gerere. Petente Flacco, ut legibus folveretur, fenatus decrevit, ut, fi aedilis, qui pro fe juraret, arbitratu confulum daret, confules, fi eis videretur, cum tribunis plebis agerent, uti ad plebem ferrent. Datus, qui juraret pro fratre, L. Valerius Flaccus, praetor defignatus. Tribuni ad plebem tulerunt, plebesque scivit, ut perinde effet, ac fi ipfe aedilis juraffet. Et de altero aedile fcitum plebis eft factum, rogantibus tribunis, quos duos in Hifpaniam cum imperio ad exercitus ire juberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magiftratum gerendum veniret, & L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos poft annos. Plebes Cn. Cornelio Lentulo & L. Stertinio pro confulibus imperium effe in Hifpania juffit.

« IndietroContinua »