Immagini della pagina
PDF
ePub

endam ab exitiabili bello patriam revocabat: tertia Romanae in adverfis rebus conftantiae erat; reparandum exercitum, Syphacemque hortandum, ne bello abfifteret, cenfebat) haec fententia, quia Hafdrubal praefens Barcinaeque omnes factionis bellum malebant, vicit. Inde delectus in urbe agrifque haberi coeptus, & ad Syphacem legati miffi, fumma ope & ipfum reparantem bellum: quum uxor non jam, ut ante, blanditiis, fatis potentibus ad animum amantis, fed precibus & mifericordia valuiffet, plena lacrimarum obteftans, ne patrem fuum patriamque proderet, iifdemque flammis Karthaginem, quibus caftra conflagraffent, abfumi fineret. Spem quoque opportune oblatam adferebant legati: quatuor millia Celtiberorum circa urbem nomine Abbam, ab conquifitoribus fuis conducta in Hifpania, egregiae juventutis, fibi obcurriffe: & Hafdrubalem prope diem adfore cum manu haudquaquam contemnenda. Igitur non benigne modo legatis refpondit, fed oftendit etiam multitudinem agreftium Numidarum, quibus per eofdem dies arma equofque dediffet, & omnem juventutem adfirmat exciturum ex regno. "Scire incen"dio, non proelio, cladem acceptam. Eum bello "inferiorem effe, qui armis vincatur." Haec legatis refponfa. Et poft dies paucos rurfus Hafdrubal & Syphax copias junxerunt. Is omnis exercitus fuit triginta ferme millium armatorum.

VIII. Scipionem, velut jam debellato, quod ad Syphacem Karthaginienfefque adtineret, Uticae obpugnandae intentum, jamque machinas admoventem muris, avertit fama redintegrati belli: modicifque praefidiis ad fpeciem modo obfidionis terra marique relictis, ipfe cum robore exercitus ire ad hoftes pergit. Primo in tumulo, quatuor ferme millia diftante ab caftris regiis, confedit: poftero die cum equitatu in Magnos (ita vocant)' campos, fubjectos ei tumulo, degreffus, fubcedendo ad ftationes hoftium, laceffendoque. levibus proeliis, diem abfumfit: & per infequens biduum tumultuofis hinc atque illinc excurfionibus in vicem, nihil dictu fatis dignum fecerunt. Quarto die utrimque in aciem descensum est. Romanus principes poft haftatorum prima figna, in fubfidiis triarios conftituit: equitatum Italicum ab dextro cornu, ab laevo Numidas Mafiniffamque obpofuit. Syphax Hafdrubalque, Numidicis adverfus Italicum equitatum, Karthaginienfibus contra Mafiniffam locatis, Celtiberos in mediam aciem in adverfa figna legionum accepere. Ita inftructi concurrunt. Primo inpetu fimul utraque cornua, & Numidae & Karthaginienfes pulfi. Nam neque Numidae, maxima pars agreftes, Romanum equitatum, neque Karthaginienfes, & ipfe novus miles, Mafiniffam, recenti fuper cetera victoria terribilem, fuftinuere. Nudata utrimque cornibus Celtiberûm

acies ftabat: quod nec in fuga falus ulla oftendebatur locis ignotis, neque fpes veniae ab Scipione erat; quem, bene meritum de fe & gente fua, mercenariis armis in Africam obpugnatum veniffent. Igitur, circumfufis undique hoftibus, alii fuper alios cadentes, obftinati moriebantur : omnibusque in eos verfis, aliquantum ad fugam temporis Syphax & Hafdrubal praeceperunt. Fatigatos caede diutius, quam pugna, victores nox obpreffit.

IX. Poftero die Scipio Laelium Mafiniffamque, cum omni Romano & Numidico equitatu expeditifque militum, ad perfequendos Syphacem atque Hafdrubalem mittit. Ipfe, cum robore exercitus, urbes circa, quae omnes Karthaginienfium ditionis erant, partim spe, partim metu, partim vi fubegit. Karthagini quidem erat ingens terror, & circumferentem arma Scipionem, omnibus finitimis raptim perdomitis, ipfam Karthaginem repente adgreffurum credebant. Itaque & muri reficiebantur, propugnaculifque armabantur: & pro se quisque, quae diutinae obfidioni tolerandae funt, ex agris convehit. Rara mentio eft pacis, frequentior legatorum ad Hanibalem arceffendum mittendorum. Pars maxima claffem, quae ad commeatus excipiendos parata erat, mittere jubent ad obprimendam ftationem navium ad Uticam, incaute agentem: forfitan etiam navalia caftra, relicta cum levi praefidio, obpreffuros. In hoc confilium maxime in

clinant: legatos tamen ad Hannibalem mittendos cenfent. Quippe, claffi ut feliciffime gerantur res, parte aliqua levari Uticae obfidionem: Karthaginem ipfam qui tueatur, neque imperatorem alium, quam Hannibalem, neque exercitum alium, quam Hannibalis, fupereffe. Deductae ergo poftero die naves, fimul & legati in Italiam profecti, raptimque omnia, ftimulante fortuna, agebantur: &, in quo quifque ceffaffet, prodi ab fe falutem omnium rebatur. Scipio, gravem jam fpoliis multarum urbium exercitum trahens, captivis aliaque praeda in vetera caftra ad Uticam miffis, jam in Karthaginem intentus, occupat relictum fuga cuftodum Tuneta: abeft ab Karthagine quindecim millia ferme paffuum locus, quum operibus, tum fuapte natura tutus, & qui & ab Karthagine confpici, & praebere ipfe profpectum, quum ad urbem, tum ad circumfufum mare urbi, poffet.

X. Inde, quum maxime vallum Romani jacerent, confpecta claffis hoftium eft, Uticam Karthagine petens. Igitur, omiffo opere, pronunciatum iter, fignaque raptim ferri funt coepta: ne naves, in terram & obfidionem verfae, ac minime navali proelio aptae, obprimerentur. Qui enim reftitiffent agili & nautico inftrumento aptae & armatae claffi naves, tormenta machinafque portantes, & aut in onerariarum ufum verfae, aut ita adpulfae ad muros, ut pro agere ac pontibus praebere ad

fcenfus poffent? Itaque Scipio, contra quam in navali certamine folet, roftratis, quae praefidio aliis effe poterant, in poftremam aciem receptis prope terram, onerariarum quadruplicem ordinem pro muro adverfus hoftem obpofuit: eafque ipfas, ne in tumultu pugnae turbari ordines poffent, malis antennisque de nave in navem trajectis, ac validis funibus velut uno inter fe vinculo inligatis, comprendit: tabulafque fuperinftravit, ut pervium ordinem faceret: & fub ipfis pontibus intervalla fecit, qua procurrere fpeculatoriae naves in hoftem, ac tuto recipi poffent. His raptim pro tempore inftructis, mille ferme delecti propugnatores onerariis inponuntur: telorum maxime miffilium, ut, quamvis longo certamine, fubficerent, vis ingens congeritur. Ita parati atque intenti hoftium adventum obperiebantur. Karthaginienfes, qui, fi maturaffent, omnia permixta turba trepidantium primo inpetu obpreffiffent, perculfi terreftribus cladibus, atque inde ne in mari quidem, ubi ipfi plus poterant, fatis fidentes, die fegni navigatione abfumto, fub occafum folis in portum (Rufcinona Afri vocant) claffe adpulere. Poftero die fub ortum folis inftruxere ab alto naves, velut ad juftum proelium navale, & tamquam exituris contra Romanis. Quum diu ftetiffent, poftquam nihil moveri ab hoftibus viderunt, tum demum onerarias adgrediuntur. Erat res minime certamini navali

« IndietroContinua »