Immagini della pagina
PDF
ePub

fimilis, proxime fpeciem muros obpugnantium navium. Altitudine aliquantum onerariae fuperabant: ex roftratis Poeni vana pleraque (utpote fupino jactu) tela in fuperiorem locum mittebant: gravior ac pondere ipfo libratior fuperne ex onerariis ictus erat. Speculatoriae naves ac levia ipfa navigia, quae fub conftratis pontium per intervalla excurrebant, primo ipfo tantum inpetu ac magnitudine roftratarum obruebantur: deinde & propugnatoribus quoque incommodae erant, quod permixtae cum hoftium navibus inhibere faepe tela cogebant; metu ne ambiguo ictu fuis inciderent: poftremo afferes ferreo unco praefixi (harpagones vocant) ex Punicis navibus injici in Romanas coepti. Quos quum neque ipfos, neque catenas, quibus fufpenfi injiciebantur, incidere poffent; ut quaeque retro inhibita roftrata onerariam haerentem unco traheret, fcindi videres vincula, quibus alia aliis innexa erat, feriem aliam fimul plurium navium trahi. Hoc maxime modo lacerati quidem omnes pontes, & vix tranffiliendi in fecundun ordinem navium fpatium propugnatoribus datum eft. Sex ferme onerariae puppibus abftractae Karthaginem funt: major quam pro re laetitia, fed eo gratior, quod inter affiduas clades ac lacrimas unum quantumcumque ex infperato gaudium adfulferat; cum eo, ut adpareret, haud procul exitio fuiffe Romanam claffem, ni ceffatum a prae

C

fectis fuarum navium foret, & Scipio in tempore fubveniffet.

XI. Per eofdem forte dies, quum Laelius & Mafiniffa quintodecimo ferme die in Numidiam perveniffent, Maffyli, regnum paternum Masinisfae, laeti ut ad regem diu defideratum conceffere. Syphax, pulfis inde praefectis praefidiifque fuis, vetere fe continebat regno, neutiquam quieturus. Stimulabant aegrum amore uxor focerque: & ita viris equifque abundabat, ut fubjectae oculis regni per multos florentis annos vires etiam minus barbaro atque inpotenti animo fpiritus poffent facere. Igitur omnibus, qui bello apti erant, in unum coactis equos, arma, tela dividit. Equites in turmas, pedites in cohortes, ficut quondam ab Romanis centurionibus didicerat, diftribuit. Exercitu haud minore, quam quem prius habuerat, ceterum omni prope novo atque incondito, ire ad hoftes pergit. Et, caftris in propinquo pofitis, primo pauci equites ex tuto fpeculantes ab ftationibus. progredi; inde jaculis fubmoti recurrere ad fuos: inde excurfiones in vicem fieri, &, quum pulfos indignatio accenderet, plures fubire: quod irritamentum certaminum equeftrium eft, quum aut vincentibus fpes, aut pulfis ira adgregat fuos. Ita tum a paucis proelio accenfo, omnem utrimque poftremo equitatum certaminis ftudium effudit. Ac, dum fincerum equeftre proelium erat, mul

titudo Mafaefylorum, ingentia agmina Syphace emittente, fuftineri vix poterat: deinde, ut pedes Romanus repentino per turmas fuas viam dantes intercurfu ftabilem aciem fecit, abfterruitque effuse invehentem fefe hoftem, primo barbari fegnius permittere equos; deinde ftare ac prope turbari novo genere pugnae; poftremo, non pediti folum cedere, fed ne equitem quidem fuftinere, peditis praefidio audentem. Jam figna quoque legionum adpropinquabant. Tum vero Mafaefyli non modo primum inpetum, fed ne confpectum quidem fignorum atque armorum, tulerunt: tantum feu memoria priorum cladium, feu praefens terror valuit.

XII. Ibi Syphax, dum obequitat hoftium turmis, fi pudore, fi periculo fuo fugam fiftere poffet, equo graviter icto, effufus obprimitur capiturque, & vivus, laetum ante omnes Mafiniffae praebiturus fpectaculum, ad Laelium pertrahitur. Cirta caput regni Syphacis erat: eo fe ingens hominum contulit vis. Caedes in eo proelio minor, quam victoria, fuit, quia equeftri tantummodo proelio certatum fuerat. Non plus quinque millia occifa, minus dimidium ejus hominum captum eft, inpetu in caftra facto, quo perculfa rege amiffo multitudo fe contulerat. Mafiniffa, "Sibi qui"dem," dicere," nihil effe in praesentia pulchrius, quam victorem, recuperatum tanto poft

[ocr errors]

"intervallo, patrium invifere regnum: fed tam "fecundis, quam adverfis, rebus non dari fpatium "ad ceffandum. Si fe Laelius cum equitatu "vinctoque Syphace Cirtam praecedere finat, trepida omnia metu fe obpreffurum: Laelium cum peditibus fubfequi modicis itineribus poffe." Adfentiente Laelio, praegreffus Cirtam, evocari ad conloquium principes Cirtenfium jubet. Sed apud ignaros regis cafus, neque quae acta essent promendo, nec minis, nec fuadendo, ante valuit, quam rex vinctus in confpectum datus eft. Tum ad fpectaculum tam foedum comploratio orta: & partim pavore moenia funt deferta, partim repentino confenfu gratiam apud victorem quaerentium patefactae portae. Et Mafiniffa, praefidio circa portas opportunaque moenium dimiffo, ne cui fugae pateret exitus, ad regiam occupandam citato vadit equo. Intranti vestibulum in ipfo limine Sophonisba, uxor Syphacis, filia Hafdrubalis Poeni, obcurrit: &, quum in medio agmine armatorum Mafiniffam infignem, quum armis, tum cetero habitu, confpexiffet, regem effe (id quod erat) rata, genibus advoluta ejus: "Omnia quidem ut "poffes in nobis, Dii dederunt, virtufque & feli"citas tua. Sed, fi captivae apud dominum vitae "necifque fuae vocem fupplicem mittere licet, fi "genua, fi victricem adtingere dextram, precor "quaefoque per majeftatem regiam, in qua paullo

"ante nos quoque fuimus, per gentis Numida"rum nomen, quod tibi cum Syphace commune "fuit, per hujufce regiae Deos, qui te melioribus "ominibus accipiant, quam Syphacem hinc mife"runt, hanc veniam fupplici des, ut ipfe, quod66 cumque fert animus, de captiva ftatuas, neque "me in cujufquam Romani fuperbum ac crudele "arbitrium venire finas. Si nihil aliud, quam

66

[ocr errors]

Syphacis uxor, fuiffem, tamen Numidae, atque "in eadem mecum Africa geniti, quam alienige"nae & externi, fidem experiri mallem. Quid Karthaginienfi ab Romano, quid filiae Hafdru"balis timendum fit, vides. Si nulla alia re potes, "morte me ut vindices ab Romanorum arbitrio, "oro obteftorque." Forma erat infignis & florentiffima aetas. Itaque quum modo, dextram amplectens, in id, ne cui Romano traderetur, fidem expofceret, propiufque blanditias oratio effet, quam preces; non in mifericordiam modo prolapfus eft animus victoris, fed (ut eft genus Numidarum in Venerem praeceps) amore captivae victor captus, data dextera in id, quod petebatur, obligandae fidei, in regiam concedit. Inftitit deinde reputare fecum ipfe, quemadmodum promiffi fidem praeftaret. Quod quum expedire non poffet, ab amore temerarium atque inpudens mutuatur confilium. Nuptias in eum ipfum diem repente parari jubet, ne quid relinqueret integri aut Laelio, aut

« IndietroContinua »