Immagini della pagina
PDF
ePub

ejus oratio adverfus Achaeos fuit: in qua, orfus ab Antigoni primum, fuis deinde erga eam gentem meritis, recitari decreta eorum juffit, omnes divinos humanofque honores complexa: atque ad ea adjecit recens de exercitu, quo ab se defciviffent. `Invectufque graviter in perfidiam eorum, "Argos "tamen fe redditurum eis," dixit. "De Corin"tho cum imperatore Romano deliberaturum effe; "quaefiturumque fimul ab eo, utrum iis tantum " urbibus decedere fe aequum cenfeat, quas a fe ipfo captas jure belli habeat, an iis etiam, quas a "majoribus fuis accepiffet."

[ocr errors]

XXXV. Parantibus Achaeis Aetolifque ad ea refpondere, quum prope occafum fol effet, dilato in pofterum diem conloquio, Philippus in ftationem, ex qua profectus erat, Romani fociique in caftra redierunt. Quinctius poftero die ad Nicaeam (is enim locus placuerat) ad conftitutum tempus venit. Philippi nullus ufquam nec nuncius ab eo per aliquot horas veniebat: & jam defperantibus venturum repente adparuerunt naves. At ipfe quidem, "quum tam gravia & indigna imperaren"tur, inopem confilii diem fe confumfiffe delibe"rando," ajebat. Vulgo credebatur, de industria rem in ferum tractam, ne tempus dari poffet Achaeis Aetolifque ad refpondendum. Et eam opinionem ipfe adfirmavit, petendo, ut, fubmotis aliis, ne tempus altercando tereretur, & aliquis finis

rei inponi poffet, cum ipfo imperatore Romano liceret fibi conloqui. Id primo non acceptum, ne excludi conloquio viderentur focii: deinde, quum haud abfifteret petere, ex omnium confilio Romanus imperator cum Ap. Claudio tribuno militum, ceteris fubmotis, ad extremum litus proceffit. Rex cum duobus, quos pridie adhibuerat, in terram eft egreffus. Ibi quum aliquamdiu fecreto locuti effent, quae acta ad fuos Philippus retulerit, minus compertum eft. Quinctius haec retulit ad focios. "Romanis eum cedere tota Illyrici ora, perfugas "remittere, ac fi qui effent captivi. Attalo naves, " & cum iis captos navales focios; Rhodiis regio"nem, quam Peraeam vocant, reddere: Jaffo & "Bargyliis non ceffurum. Aetolis Pharfalum La"riffamque reddere, Thebas non reddere. Achae"is, non Argis modo, fed etiam Corintho ceffu"rum." Nulli omnium placere, partium, quibus ceffurus, aut non ceffurus effet, deftinatio. "Plus enim amitti in iis, quam adquiri. Nec umquam, nifi tota deduxiffet Graecia praefidia, "cauffas certaminum deponere."

XXXVI. Quum haec toto ex concilio certatim omnes vociferarentur, ad Philippum quoque procul ftantem vox eft perlata. Itaque a Quinctio petit, ut rem totam in pofterum diem differret: profecto aut perfuafurum fe, aut perfuaderi fibi passurum. Litus ad Thronium conloquio deftinatur.

Eo mature conventum eft. Ibi Philippus primo & Quinctium & omnes, qui aderant, rogare, ne fpem pacis turbare vellent. Poftremo petere tempus, quo legatos Romam ad fenatum mittere pollet. "Aut "his conditionibus fe pacem impetraturum, aut, quafcumque fenatus dediffet, leges pacis accep"turum." Id ceteris haudquaquam placebat. Nec enim aliud, quam moram &, dilationem ad conligendas vires, quaeri. Quinctius, "verum id futu

46

[ocr errors]

rum fuiffe," dicere, "fi aeftas & tempus rerum "gerendarum effet. Nunc, hieme inftante, nihil "amitti, dato spatio ad legatos mittendos. Nam neque fine auctoritate fenatus quidquam eorum "ratum fore, quae cum rege ipfi pepigiffent: &

[ocr errors]

explorari (dum bello neceffariam quietem ipfa "hiems daret) fenatus auctoritatem poffe." In hanc fententiam & ceteri fociorum principes concefferunt: induciifque datis in duos menfes, & ipfos mittere fingulos legatos ad edocendum fenatum, ne fraude regis caperetur, placuit. Additum induciarum pacto, ut regia praefidia Phocide ac Locride extemplo deducerentur. Et ipfe Quinctius cum fociorum legatis Amynandrum Athananum regem, ut fpeciem legationi adjiceret; Q.Fabium, (uxoris Quinctii fororis filius erat) & Q. Fulvium, & Ap. Claudium mifit.

XXXVII. Ut ventum Romam eft, prius fociorum legati, quam regis, auditi funt. Cetera eo

P

rum oratio conviciis regis confumta eft. Moverunt eo maxime fenatum, demonftrando maris terrarumque regionis ejus fitum : ut omnibus adpareret, fi Demetriadem in Theffalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non poffe liberam Graeciam effe: & ipfum Philippum, non contumeliofius, quam verius, compedes eas Graeciae adpellare. Legati deinde regis intromiffi. Quibus, longiorem exorfis orationem, brevis interrogatio, ceffurufne iis tribus urbibus effet, fermonem incidit, quum mandati fibi de his nominatim negarent quidquam. Sic infecta pace, regii dimiffi. Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permiffum. Quod ut fatis adparuit, non taedere belli senatum, & ipse, victoriae, quam pacis, avidior, neque conloquium poftea Philippo dedit, neque legationem aliam, quam quae omni Graecia decedi nunciaret, admiffurum dixit.

XXXVIII. Philippus, quum acie decernendum videret, & undique ad fe contrahendas vires, maxime de Achaiae urbibus, regionis ab fe diverfae, & magis tamen de Argis, quam de Corintho, follicitus, optimum ratus Nabidi eam Lacedaemoniorum tyranno velut fiduciariam dare, ut victori fibi reftitueret; fi quid adverfi accidiffet, ipse haberet, Philocli, qui Corintho Argifque praeerat, scribit, ut tyrannum ipfe conveniret. Philocles, praeterquam quod jam veniebat cum munere, adjicit ad

pignus futurae regi cum tyranno amicitiae, filias fuas regem Nabidis filiis matrimonio conjungere velle. Tyrannus primo negare, aliter urbem eam se accepturum, nifi Argivorum ipforum decreto arceffitus ad auxilium urbis effet. Deinde, ut frequenti concione non adfpernatos modo, fed abominatos etiam nomen tyranni audivit, cauffam fe fpoliandi eos nactum ratus, tradere, ubi vellet, urbem, Philoclem juffit. Nocte, ignaris omnibus, acceptus in urbem eft tyrannus. Prima luce occupat fuperiora omnia loca: portaeque claufae. Paucis principum tumultum inter primum elapfis, eorum abfentium direptae fortunae praefentibus aurum atque argentum ablatum: pecuniae imperatae ingentes. Qui non cunctanter contulere, fine contumelia & laceratione corporum funt dimiffi: quos occulere aut retrahere aliquid fufpicio fuit, in fervilem modum lacerati atque extorti. Concione inde advocata, rogationem promulgavit; unam de tabulis novis, alteram de agro viritim dividendo; duas faces novantibus res ad plebem in optimates accendendam.

XXXIX. Poftquam in poteftate Argivorum civitas erat, nihil ejus memor tyrannus, a quo eam civitatem, & quam in conditionem accepiffet, legatos Elatiam ad Quinctium, & Attalum Aeginae hibernantem mittit, qui nunciarent, "Argos in

66

poteftate fua effe. Eo fi veniret Quinctius ad

« IndietroContinua »