Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

conloquium, non diffidere, fibi omnia cum eo "conventura." Quinctius, ut eo quoque praefidio Philippum nudaret, quum adnuiffet se venturum, mittit ad Attalum, ut ab Aegina Sicyonem fibi obcurreret, ipfe ab Anticyra decem quinqueremibus, quas iis forte ipfis diebus L. Quinctius frater ejus adduxerat ex hibernis Corcyrae, Sicyonem tranfmifit. Jam ibi Attalus erat; qui, quum tyranno ad Romanum imperatorem, non Romano ad tyrannum, eundum diceret, in fententiam fuam Quinctium traduxit, ne in urbem ipfam Argos iret. Haud procul urbe Mycenica vocatur. In eo loco ut congrederentur, convenit. Quinctius cum fratre & tribunis militum paucis, Attalus cum regio comitatu, Nicoftratus Achaeorum praetor cum auxiliaribus paucis venit: tyrannum ibi cum omnibus copiis opperientem invenerunt. Progreffus armatus cum fatellitibus armatis eft in medium fere interjacentis campi: inermis Quinctius cum fratre & duobus tribunis militum: inermi item regi praetor Achaeorum & unus ex purpuratis latus cingebant. Initium fermonis ab excufatione tyranni ortum, quod armatus ipfe armatifque feptus, quum inermes Romanum imperatorem regemque cerneret, in conloquium veniffet. Neque enim fe illos timere," dixit, "fed exfules Argivorum." Inde, ubi de conditionibus amicitiae coeptum agi eft, Romanus duas poftulare

66

66

66

[ocr errors]

res: unam, ut bellum cum Achaeis fineret : alteram, ut adverfus Philippum mitteret fecum auxilia. Ea fe miffurum dixit. Pro pace cum Achaeis, induciae impetratae, donec bellum cum Philippo finiretur.

XL. De Argis quoque difceptatio ab Attalo rege est nata: quum fraude Philoclis proditam urbem vi ab eo teneri argueret; ille, ab ipfis Argivis, ut fe defenderet, adcitum. Concionem Argivorum rex poftulabat, ut id fciri poffet. Nec tyrannus abnuere: fed, deductis ex urbe praefidiis, liberam concionem, non inmixtis Lacedaemoniis, declaraturam, quid Argivi vellent, praeberi debere dicebat rex. Tyrannus negavit deducturum. Haec difceptatio fine exitu fuit. De conloquio difceffum, fexcentis Cretenfibus ab tyranno datis Romano, induciifque inter Nicoftratum praetorem Achaeorum & Lacedaemoniorum tyrannum in quatuor menfes factis. Inde Quinctius Corinthum eft profectus: & ad portam cum Cretenfium cohorte acceffit, ut Philocli praefecto urbis adpareret, tyrannum a Philippo defciffe. Philocles & ipfe ad imperatorem Romanum in conloquium venit: hortantique, ut extemplo tranfiret, urbemque traderet, ita refpondit, ut diftuliffe rem magis, quam negaffe, videretur. A Corintho Quinctius Anticyram trajecit: inde fratrem ad tentandam Acarnanum gentem mifit. Attalus ab Argis Sicyonem

eft profectus. Ibi & civitas novis honoribus veteres regis honores auxit: & rex ad id, quod facrum Apollinis agrum grandi quondam pecunia redemerat eis; tum quoque, ne fine aliqua munificentia praeteriret civitatem fociam atque amicam, decem talenta argenti dono dedit, & decem millia medimnum frumenti. Atque ita Cenchreas ad naves rediit. Et Nabis, firmato praefidio Argis, Lacedaemonem regreffus, quum ipfe viros fpoliaffet, ad feminas fpoliandas uxorem Argos remifit. Ea nunc fingulas inluftres, nunc fimul plures genere inter fe junctas domum arceffendo, blandiendoque ac minando, non aurum modo iis, fed poftremo veftem quoque mundumque omnem muliebrem ademit.

HISTORIARUM

AB URBE CONDITA

LIBRI.

EPITOME LIBRI XXXIII.

T. QUINCTIUS Flamininus proconful cum Philippo ad Cynofcephalas in Theffalia acie victo debellavit. L. Quinctius Flamininus, frater proconfulis, Acarnanes, Leucade urbe, quod caput eft Acarnanum, expugnata, in deditionem accepit. C. Sempronius Tuditanus praetor a Celtiberis cum exercitu caefus eft. Attalus, a Thebis ob fubitam valetudinem Pergamum tranflatus, deceffit. Pax petenti Philippo, Graeciae libertas data eft. L. Furius Purpureo & Claudius Marcellus confules Bojos & Infubres Gallos fubegerunt. Marcellus triumphavit. Hannibal, fruftra in Africa bellum molitus, & ob boc Romanis per epiftolas adverfae factionis

principum delatus, propter metum Romanorum, qui legatos ad Karthaginienfium fenatum de eo miferant, profugus ad Antiochum regem Syriae Je contulit, bellum contra Romanos parantem.

« IndietroContinua »