Immagini della pagina
PDF
ePub

PATAVINI

LIBER TRIGESIMUS TERTIUS.

1. HAEC

AEC per hiemem gefta. Initio autem veris Quinctius, Attalo Elatiam excito, Boeotorum gentem, incertis ad eam diem animis fluctuantem, ditionis fuae facere cupiens, profectus per Phocidem, quinque millia ab Thebis, quod caput eft Boeotiae, pofuit caftra. Inde poftero die cum unius figni militibus, & Attalo, legationibufque, quae frequentes undique convenerant, pergit ire ad urbem, juffis legionis haftatis (ea duo millia militum erant) fequi fe, mille paffuum intervallo diftantes. Ad medium ferme viae Boeotorum praetor Antiphilus obvius fuit: cetera multitudo e muris adventum imperatoris Romani regifque profpeculabatur. Rara arma paucique milites circa eos adparebant: haftatos, fequentes procul, amfractus viarum vallefque interjectae occulebant. Quum jam adpropinquaret urbi, velut obviam egredientem turbam falutaret, tardius incedebat. Cauffa erat morae, ut haftati confequerentur. Oppidani, ante lictorem turba acta, infecutum confeftim agmen armatorum non ante, quam ad hofpitium imperatoris ventum eft, confpexere. Tum, velut

prodita dolo Antiphili praetoris urbe captaque, obftupuerunt omnes. Et adparebat, nihil liberae confultationis concilio, quod in diem pofterum indictum erat Boeotis, relictum. Texerunt dolorem, quem & nequidquam, & non fine periculo oftendiffent.

II. In concilio Attalus primus verba fecit. Orfus a majorum fuorum fuifque, & communibus in omnem Graeciam, & propriis in Boeotorum gentem, meritis, fegnior jam & infirmior, quam ut contentionem dicendi fuftineret, obmutuit & concidit. Et, dum regem auferunt perferuntque parte membrorum captum, paullifper concio intermiffa eft. Ariftaenus inde, Achaeorum praetor, eo cum majore auctoritate auditus, quod non alia, quam quae Achaeis fuaferat, Boeotis fuadebat. Pauca ab ipfo Quinctio adjecta, fidem magis Romanam, quam arma aut opes, extollente verbis. Rogatio inde, a Plataeenfi Dicaearcho lata recitataque, de focietate cum Romanis jungenda, nullo contra dicere audente, omnium Boeotiae civitatium fuffragiis accipitur jubeturque. Concilio dimiffo, Quinctius tantum Thebis moratus, quantum Attali repens cafus coëgit, poftquam non vitae praefens periculum vis morbi adtuliffe, fed membrorum debilitatem vifa eft, relicto eo ad curationem neceffariam corporis, Elatiam, unde profectus erat, redit; Boeotis quoque, ficut prius Achaeis,

ad focietatem adfcitis, & quando tuta ea pacataque ab tergo relinquebantur, omnibus jam cogitationibus in Philippum, & quod reliquum belli erat, converfis.

III. Philippus quoque primo vere, poftquam legati ab Roma nihil pacati retulerant, delectum per omnia oppida regni habere inftituit, in magna inopia juniorum. Abfumferant enim per multas jam aetates continua bella Macedonas: ipfo quoque regnante, & navalibus bellis adverfus Rhodios Attalumque, & terreftribus adverfus Romanos ceciderat magnus numerus. Ita & tirones ab fedecim annis milites fcribebat, & emeritis quidam stipendiis, quibus modo quidquam reliqui roboris erat, ad figna revocabantur. Ita fuppleto exercitu, fecundum vernum aequinoctium omnes copias Dium contraxit; ibique stativis pofitis, exercendo quotidie milite, hoftem opperiebatur. Et Quinctius per eofdem ferme dies, ab Elatia profectus, praeter Thronium & Scarpheam ad Thermopylas pervenit. Ibi concilium Aetolorum, Heracleam indictum, tenuit, confultantium quantis auxiliis Romanum ad bellum fequerentur. Cognitis fociorum decretis, tertio die ab Heraclea Xynias progreffus, in confinio Aenianum Theffalorumque pofitis caftris, Aetolica auxilia opperiebatur. Nihil morati Aetoli funt. Phaenea duce, duo millia peditum cum equitibus quadringentis venerunt.

Ne dubium effet, quid exfpectaffet, confeftim Quinctius movit caftra. Tranfgreffo in Phthioticum agrum quingenti Gortynii Cretenfium, duce Cydante, & trecenti Apolloniatae, haud difpari matu, fe conjunxere: nec ita multo poft Amynander cum Athamanum peditum ducentis & mille. Philippus, cognita profectione ab Elatia Romanorum, ut cui de fumma rerum adeffet certamen, adhortandos milites ratus, multa jam faepe memorata de majorum virtutibus, fimul de militari laude Macedonum, quum differuiffet, ad ea, quae tum maxime animos terrebant, quibufque erigi ad aliquam fpem poterant, venit.

IV. Acceptae ad Aoum flumen in anguftiis cladi, territa Macedonum phalange, ad Atracem vi pulfos Romanos obponebat: " & illic tamen, "ubi infeffas fauces Epiri non tenuiffent, primam "culpam fuiffe eorum, qui neglegenter cuftodias "fervaffent. Secundam, in ipfo certamine, levis "armaturae mercenariorumque militum. Mace"donum vero phalangem & tunc ftetiffe, & loco aequo juftaque pugna femper manfuram invic"tam." Decem & fex millia militum haec fuere, robur omne virium & regni. Ad hoc duo millia caetratorum, quos peltaftas adpellant, Thracumque & Illyriorum (Trallis nomen eft genti) par numerus bina millia erant, & mixti ex pluribus gentibus mercede conducti auxiliares mille ferme, & duo

[ocr errors]

millia equitum. Cum iis copiis rex hoftem opperiebatur. Romanis ferme par numerus erat, equitum copiis tantum, quod Aetoli accefferant, fuperabant.

V. Quinctius ad Thebas Phthioticas caftra quum moviffet, fpem nactus per Timonem principem civitatis prodi urbem, cum paucis equitum levifque armaturae ad muros fucceffit. Ibi adeo fruftrata fpes eft, ut non certamen modo cum erumpentibus, fed periculum quoque atrox fubiret: ni caftris exciti repente pedites equitefque in tempore fubveniffent. Et poftquam nihil conceptae temere fpei fuccedebat, urbis quidem amplius tentandae in praefentia conatu abfiftit: ceterum fatis gnarus, jam in Theffalia regem effe, nondum comperto, quam in regionem veniffet, milites per agros dimiffos vallum caedere & parare jubet. Vallo & Macedones & Graeci ufi funt; fed ufum nec ad commoditatem ferendi, nec ad ipfius munitionis firmamentum aptaverunt. Nam & majores & magis ramofas arbores caedebant, quam quas ferre cum armis miles poffet; & quum caftra his ante objectis fepfiffent, facilis molitio eorum valli erat. Nam & quia rari ftipites magnarum arborum eminebant, multique & validi rami praebebant, quod recte manu caperetur, duo, aut fummum tres juvenes connifi arborem unam evellebant. Qua evulfa, portae inftar extemplo patebat, nec in

« IndietroContinua »