Immagini della pagina
PDF
ePub

templo nunc folatur; nunc, quod temeritatem temeritate alia luerit, triftioremque rem, quam neceffe fuerit, fecerit, leniter caftigat. Poftero die, ut a praefenti motu averteret animum ejus, in tribunal efcendit, & concionem advocari juffit. Ibi Mafiniffam, primum regem adpellatum, eximiifque ornatum laudibus, aurea corona, aurea patera, fella curuli, & fcipione eburneo, toga picta, & palmata tunica donat. Addit verbis honorem,

[ocr errors]

Neque magnificentius quidquam triumpho apud “Romanos, neque triumphantibus ampliorem eo "ornatu effe; quo unum omnium externorum

dignum Mafiniffam populus Romanus ducat." Laelium deinde, & ipfum conlaudatum, aurea corona donat. Et alii militares viri, prout a quoque navata opera erat, donati. His honoribus mollitus regis animus, erectufque in fpem propinquam, fublato Syphace, omnis Numidiae potiundae.

XVI. Scipio, C. Laelio cum Syphace aliifque captivis Romam miffo, cum quibus & Mafiniffae legati profecti funt, ipfe ad Tuneta rurfum caftra refert, &, quae munimenta inchoaverat, permunit. Karthaginienfes, non brevi folum, fed prope vano gaudio, ab fatis profpera in praefens obpugnatione claffis perfufi, post famam capti Syphacis, in quo plus prope, quam in Hafdrubale atque exercitu fuo fpei repofuerant, perculfi, jam nullo

auctore belli ultra audito, oratores ad pacem petendam mittunt triginta feniorum principes. Id erat fanctius apud illos confilium, maximaque ad ipfum fenatum regendum vis. Qui ubi in caftra Romana & praetorium pervenerunt, more adulantium (accepto, credo, ritu ex ea regione, ex qua oriundi erant) procubuerunt. Conveniens oratio tam humili adulationi fuit, non culpam purgantium, fed transferentium initium culpae in Hannibalem inpotentiaeque ejus fautores. Veniam civitati petebant, civium temeritate bis jam ante everfae, incolumi futurae iterum hoftium beneficio. "Imperium ex victis hoftibus popu"lum Romanum, non perniciem, petere. Para"tis obedienter fervire, quae vellet, imperaret." Scipio," & veniffe ea fpe in Africam fe," aït, " & fpem fuam profpero belli eventu auctam, "victoriam fe, non pacem, domum reportatu"rum effe. Tamen, quum victoriam prope in "manibus habeat, pacem non abnuere; ut om"nes gentes fciant, populum Romanum & fufci

66

pere jufte bella, & finire. Leges pacis fe has "dicere. Captivos, & perfugas, & fugitivos re"ftituant: exercitus ex Italia & Gallia deducant:

[ocr errors]

Hifpania abftineant: infulis omnibus, quae in"ter Italiam & Africam funt, decedant: naves "longas, praeter viginti, omnes tradant: tritici quingenta, hordei trecenta millia modiûm."

[ocr errors]

Pecuniae fummam quantam imperaverit, parum convenit. Alibi quinque millia talentûm, alibi quinque millia pondo argenti, alibi duplex ftipendium militibus imperatum invenio. "His "conditionibus," inquit, "placeatne pax, tri"duum ad confultandum dabitur. Si placuerit, "mecum inducias facite, Romam ad fenatum "mittite legatos." Ita dimiffi Karthaginienfes, nullas recufandas conditiones pacis quum cenfuiffent, (quippe qui moram temporis quaererent, dum Hannibal in Africam trajiceret) legatos alios ad Scipionem, ut inducias facerent, alios Romam ad pacem petendam mittunt, ducentes paucos in fpeciem captivos, perfugafque, & fugitivos, quo impetrabilior pax effet.

XVII. Multis ante diebus Laelius, cum Syphace primoribufque Numidarum captivis, Romam venit; quaeque in Africa gesta effent, omnia expofuit ordine Patribus, ingenti omnium & in praefens laetitia, & in futurum fpe. Confulti inde Patres regem in cuftodiam Albam mittendum cenfuerunt: Laelium retinendum, donec legati Karthaginienfes venirent. Supplicatio in quatriduum decreta eft. P. Aelius praetor, fenatu miffo, & concione inde advocata, cum C. Laelio in Roftra efcendit. Ibi vero audientes, fufos Karthaginienfium exercitus, devictum & captum ingentis. nominis regem, Numidiam omnem egregia victo

[ocr errors]

ria peragratam, tacitum continere gaudium non poterant, quin clamoribus, quibufque aliis multitudo folet, laetitiam inmodicam fignificarent. Itaque praetor extemplo edixit, "Uti aeditui aedes "facras omnes tota urbe aperirent, circumeundi, falutandique Deos, agendique grates per totum “diem populo poteftas fieret." Poftero die legatos Mafiniffae in fenatum introduxit. Gratulati primum fenatui funt, quod P. Scipio profpere "res in Africa geffiffet:" deinde gratias egerunt, "quod Mafiniffam non adpellaffet modo regem, "fed feciffet, reftituendo in paternum regnum: "in quo poft Syphacem fublatum, fi ita Patribus "vifum effet, fine metu & certamine effet regna"turus." Dein, "quod conlaudatum pro con"cione ampliffimis decoraffet donis: quibus ne

indignus effet, & dediffe operam Mafiniffam, " & porro daturum effe. Petere, ut regium no"men ceteraque Scipionis beneficia & munera "fenatus decreto confirmaret: &, nifi moleftum "effet, illud quoque petere Mafiniffam, ut Nu"midas captivos, qui Romae in custodia effent, "remitterent. Id fibi amplum apud populares "futurum effe." Ad ea refponfum legatis: " Re"rum geftarum in Africa profpere communem "fibi cum rege gratulationem effe. Scipionem "recte atque ordine videri feciffe, quod eum re

gem adpellaverit: &, quidquid aliud fecerit,

quod cordi foret Masiniffae, ea Patres compro"bare atque laudare." Munera, quae legati ferrent regi, decreverunt: fagula purpurea duo cum fibulis aureis fingulis, & lato clavo tunicis: & equos duo phaleratos: bina equestria arma cum loricis: & tabernacula, militaremque fupellectilem, qualem praeberi confuli mos effet. Haec regi praetor mittere juffus. Legatis in fingulos dona ne minus quinûm millium, comitibus eorum millium aeris: & veftimenta bina legatis, fingula comitibus Numidifque, qui ex cuftodia emiffi redderentur regi. Ad hoc aedes liberae, loca, lautia legatis decreta.

XVIII. Eadem aeftate, qua haec decreta Romae, & in Africa gefta funt, P. Quinctilius Varus praetor & M. Cornelius proconful in agro Infubrium Gallorum cum Magone Poeno fignis conlatis pugnarunt. Praetoris legiones in prima acie fuerunt: Cornelius fuas in fubfidiis tenuit, ipfe ad prima figna equo advectus: proque duobus cornibus praetor ac proconful milites ad inferenda in hoftes figna fumma vi hortabantur. Poftquam nihil commovebant, tum Cornelio Quinctilius: "Lentior, ut vides, fit pugna: & induratus prae"ter fpem refiftendo hoftium timor: ac, ne vertat "in audaciam, periculum eft. Equeftrem pro"cellam excitemus, oportet, fi turbare ac statu

movere volumus. Itaque vel tu ad prima figna

« IndietroContinua »