Immagini della pagina
PDF
ePub

debant, infenfas non tyrannis magis, quam fatellitibus eorum.

XXXVII. Haec inter fe primo in circulis ferentes fremere: deinde ad arma fubito difcurrerunt. Quo tumultu quum per fe fatis irritatam multitudinem cerneret tyrannus, concionem advocari juffit. Ubi quum ea, quae imperarentur a Romanis, expofuiffet, & graviora atque indigniora quaedam falso adfinxiffet, & ad fingula, nunc ab univerfis, nunc a partibus concionis, adclamaretur, interrogavit, "Quid fe refpondere ad "ea, aut quid facere vellent?" Prope una voce omnes, "Nihil refpondere, bellum geri," jufferunt. Et pro fe quifque, qualia multitudo folet, bonum animum habere, & bene fperare jubentes, "fortes fortunam adjuvare,” ajebant. His vocibus incitatus tyrannus, & Antiochum Aetolofque adjuturos pronunciat; & fibi ad obfidionem fuftinendam copiarum adfatim effe. Exciderat pacis mentio ex omnium animis, & in ftationes non ultra quieturi difcurrunt. Paucorum laceffentium excurfio & emiffa jacula extemplo & Romanis dubitationem, quin bellandum effet, exemerunt. Levia inde proelia per quatriduum primum fine ullo fatis certo eventu commiffa. Quinto die prope jufta pugna adeo paventes in oppidum Lacedaemonii compulfi funt, ut quidam milites Ro

mani, terga fugientium caedentes, per intermiffa, ut tunc erant, moenia urbem intrarint.

XXXVIII. Et tunc quidem Quinctius, fatis eo terrore coërcitis excurfionibus hoftium, nihil praeter ipfius obpugnationem urbis fupereffe ratus, miffis, qui omnes navales focios a Gythio arcefferent, ipfe interim cum tribunis militum ad vifendum urbis fitum moenia circumvehitur. Fuerat quondam fine muro Sparta. Tyranni nuper locis patentibus planifque objecerant murum: altiora loca, & difficiliora aditu, ftationibus armatorum pro munimento objectis tutabantur. Ubi fatis omnia infpexit, corona obpugnandum ratus, omnibus copiis (erant autem Romanorum fociorumque, fimul peditum equitumque, fimul terreftrium ac navalium copiarum, ad quinquaginta millia hominum) urbem cinxit. Alii fcalas, alii ignem, alii alia, quibus non obpugnarent modo, fed etiam terrerent, portabant. Juffi clamore fublato fubire undique omnes, ut, qua primum obcurrerent, quave opem ferrent, ad omnia fimul paventes Lacedaemonii ignorarent. Quod roboris in exercitu erat, trifariam divifum. Parte una a Phoebeo, altera a Dictynneo, tertia ab eo loco, quem Heptagonias adpellant (omnia autem haec aperta fine muro loca funt) adgredi jubet. Quum tantus undique terror urbem circumvafiffet; primo tyrannus & ad clamores repentinos, & ad nuncios

trepidos motus, ut quifque maxime laboraret locus, aut ipfe obcurrebat, aut aliquos mittebat. Deinde, circumfufo undique pavore, ita obtorpuit, ut nec dicere, quod in rem effet, nec audire poffet; nec inops modo confilii, fed vix mentis compos effet.

XXXIX. Romanos primo fuftinebant in anguftiis Lacedaemonii: ternaeque acies tempore uno locis diverfis pugnabant. Deinde, crefcente certamine, nëquaquam erat proelium par. Miffilibus enim Lacedaemonii pugnabant, a quibus fe & magnitudine fcuti perfacile Romanus tuebatur miles, & quod alii vani, alii leves admodum ictus erant. Nam propter anguftias loci confertamque turbam non modo ad emitenda cum procurfu, quo plurimum concitantur tela, fpatium habebant: fed ne ut de gradu quidem libero ac ftabili conarentur. Itaque ex adverfo miffa tela, nulla in corporibus, rara in fcutis haerebant. A circumftantibus ex fuperioribus locis quidam vulnerati funt: mox progreffos jam etiam ex tectis non tela modo, fed tegulae quoque, inopinantes perculerunt. Sublatis deinde fupra capita fcutis, continuatifque ita inter fe, ut non modo ad caecos. ictus, fed ne ad inferendum quidem ex propinquo telum loci quidquam effet, teftudine facta fubibant. Et primae anguftiae paullifper, fua hoftiumque refertae turba, tenuerunt: poftquam

in patentiorem viam urbis paullatim urguentes hoftem proceffere, non ultra vis eorum atque inpetus fuftineri poterant. Quum terga vertiffent Lacedaemonii, & effufa fuga fuperiora peterent loca; Nabis quidem, ut capta urbe trepidans, quanam ipfe evaderet, circumfpectabat. Pythagoras quum ad cetera animo officioque ducis fungebatur, tum vero unus, ne caperetur urbs, cauffa fuit. Succendi enim aedificia proxima muro juffit. Quae quum momento temporis arfiffent, ut adjuvantibus ignem, qui alias ad exftinguendum opem ferre folent, ruere in Romanos tecta: nec tegularum modo fragmenta, fed etiam ambufta tigna, ad armatos pervenire, & flamma late fundi, fumus terrorem etiam majorem, quam periculum, facere. Itaque & qui extra urbem erant Romanorum, tum maxime inpetus facientes, receffere a muro: &, qui jam intraverant, ne incendio ab tergo oriente intercluderentur ab fuis, receperunt fefe. Et Quinctius, poftquam, quid rei effet, vidit, receptui canere juffit. Ita jam a capta prope urbe revocati redierunt in caftra.

XL. Quinctius plus ex timore hoftium, quam ex re ipfa, fpei nactus, per triduum infequens territavit eos; nunc proeliis laceffendo, nunc operibus intersepiendo quaedam; ne exitus ad fugam effet. His comminationibus compulfus tyrannus Pythagoram rurfus oratorem mifit, quem Quinc

tius primo adfpernatum excedere caftris juffit. Deinde fuppliciter orantem, advolutumque genibus, tandem audivit. Prima oratio fuit omnia permittentis arbitrio Romanorum: dein, quum ea velut vana & fine effectu nihil proficerent, eo deducta res eft, ut his conditionibus, quae ex scripto paucis ante diebus editae erant, induciae fierent: pecuniaque & obfides accepti. Dum obpugnatur tyrannus, Argivi, nunciis aliis prope fuper alios adferentibus, tantum non jam captam Lacedaemonem effe, erecti & ipfi, fimul eo quod Pythagoras cum parte validiffima praefidii excefferat, contemta paucitate eorum, qui in arce erant, duce Archippo quodam, praefidium expulerunt. Timocratem Pellenenfem, quia clementer praefuerat, vivum fide data emiferunt. Huic laetitiae Quinctius fupervenit, pace data tyranno, dimiffifque ab Lacedaemone Eumene, & Rhodiis, & L. Quinctio fratre ad claffem.

XLI. Laeta civitas celeberrimum feftorum dierum ac nobile ludicrum Nemeorum, die ftata propter belli mala praetermiffum, in adventum Romani exercitus ducifque indixerunt, praefeceruntque ludis ipfum imperatorem. Multa erant, quae gaudium cumularent. Reducti cives ab Lacedaemone erant, quos nuper Pythagoras, quofque ante Nabis abduxerant: redierant, qui poft compertam a Pythagora conjurationem, & caede

« IndietroContinua »