Immagini della pagina
PDF
ePub

jam coepta, effugerant: libertatem ex longo intervallo, libertatifque auctores Romanos, quibus cauffa bellandi cum tyranno ipfi fuiffent, cernebant. Teftata quoque ipfo Nemeorum die voce praeconis libertas eft Argivorum. Achaeis quantum reftituti Argi in commune Achajae concilium laetitiae adferebant; tantum ferva Lacedaemon relicta, lateri adhaerens tyranni, non fincerum gaudium praebebat. Aetoli vero eam rem omnibus conciliis lacerare. "Cum Philippo non ante de"fitum bellari, quam omnibus excederet Grae"ciae urbibus. Tyranno relictam Lacedaemo

[ocr errors]

nem regem autem legitimum, qui in Roma"nis fuerat caftris, ceterofque nobiliffimos cives "in exfilio victuros. Nabidis dominantis fatelli"tem factum populum Romanum." Quinctius ab Argis Elatiam, unde ad bellum Spartanum profectus erat, copias reduxit. Sunt, qui non ex oppido proficifcentem bellum geffiffe tyrannum tradant, fed caftris adverfus Romana caftra pofitis. Diuque cunctatum, quum Aetolorum auxilia exfpectaffet, coactum ad extremum acie confligere, inpetu in pabulatores fuos ab Romanis facto: eo proelio victum, caftrifque exutum pacem petiffe; quum cecidiffent quindecim millia militum, capta plus quatuor millia effent.

XLII. Eodem fere tempore & a T. Quinctio de rebus ad Lacedaemonem geftis, & ab M. Por

cio confule ex Hifpania literae adlatae. Utriufque nomine in dies ternos fupplicatio a fenatu decreta eft. L. Valerius conful, quum poft fufos circa Litanam filvam Bojos quietam provinciam habuiffet, comitiorum cauffa Romam rediit; & creavit confules P. Cornelium Scipionem Africanum iterum & Ti. Sempronium Longum. Horum patres primo anno fecundi Punici belli confules fuerant. Praetoria inde comitia habita. Creati P. Cornelius Scipio, & duo Cn. Cornelii, Merenda & Blafio, & Cn. Domitius Ahenobarbus, & Sex. Digitius, & T. Juventius Thalna. Comitiis perfectis, conful in provinciam rediit. Novum jus eo anno a Ferentinatibus tentatum, ut Latini, qui in coloniam Romanam nomina dedissent, cives Romani effent. Puteolos, Salernumque, & Buxentum adfcripti coloni, qui nomina dederant, quum ob id fe pro civibus Romanis ferrent, fenatus judicavit, non effe eos cives Romanos.

XLIII. Principio anni, quo P. Scipio Africanus iterum & Ti. Sempronius Longus confules fuerunt, legati Nabidis tyranni Romam venerunt. lis extra urbem in aede Apollinis fenatus datus eft. Pax, quae cum T. Quinctio conveniffet, ut rata effet, petierunt, impetraveruntque. De provinciis quum relatum effet, fenatus frequens in eam fententiam ibat; ut, quoniam in Hifpania & Macedonia debellatum foret, confulibus ambobus

Italia provincia effet. Scipio, "fatis effe Italiae "unum confulem," cenfebat: "alteri decernen"dam Macedoniam effe. Bellum grave ab An❝tiocho inminere. Jam ipfum fua fponte in Eu"ropam tranfgreffum. Quid deinde facturum cenferent, quum hinc Aetoli haud dubie hoftes

66

[ocr errors]

vocarent ad bellum, illinc Hannibal, Romanis "cladibus infignis imperator, ftimularet ?" Dum de provinciis confulum difceptatur, praetores fortiti funt. Cn. Domitio urbana jurifdictio, T. Juventio peregrina evenit. P. Cornelio Hispania ulterior, Sex. Digitio citerior: duobus Cn. Corneliis, Blasioni Sicilia, Merendae Sardinia. In Macedoniam novum exercitum tranfportari non placuit. Eum, qui effet ibi, reduci in Italiam a Quinctio, ac dimitti. Item eum exercitum dimitti, qui cum M. Porcio Catone in Hifpania effet. Confulibus ambobus Italiam provinciam effe, & duas urbanas eos legiones fcribere: ut, dimiffis, quos fenatus cenfuiffet, exercitibus, octo omnino Romanae legiones effent.

XLIV. Ver facrum factum erat priore anno, M. Porcio & L. Valerio confulibus. Id quum P. Licinius pontifex non effe recte factum collegio primum, deinde ex auctoritate collegii Patribus, renunciaffet, de integro faciendum arbitratu pontificum cenfuerunt; ludofque magnos, qui una voti effent, tanta pecunia, quanta adfoleret,

faciendos. Ver facrum videri pecus, quod natum effet inter Kalendas Martias, & pridie Kalendas Majas, P. Cornelio Scipione & Ti. Sempronio Longo confulibus. Cenforum inde comitia habita funt. Creati cenfores Sex. Aelius Paetus & C. Cornelius Cethegus principem fenatus P. Scipionem confulem, quem & priores cenfores legerant, legerunt. Tres omnino fenatores, neminem curuli honore ufum, praeterierunt. Gratiam quoque ingentem apud eum ordinem pepererunt, quod, ludis Romanis, aedilibus curulibus imperarunt, ut loca fenatoria fecernerent a populo. Nam antea in promifcuo fpectabant. Equitibus quoque perpaucis ademti equi, nec in ullum ordinem faevitum. Atrium Libertatis & Villa publica ab eifdem refecta amplificataque. Ver facrum ludique votivi, quos voverat Ser. Sulpicius Galba conful, facti. Quum fpectaculo eorum occupati animi omnium effent, Q. Pleminius, qui propter multa in Deos hominefque fcelera, Locris admiffa, in carcerem conjectus fuerat, comparaverat homines, qui pluribus fimul locis urbis nocte incendia facerent; ut in confternata nocturno tumultu civitate refringi carcer poffet. Ea res indicio confciorum palam facta, delataque ad fenatum eft. Pleminius in inferiorem demiffus carcerem est, necatufque.

XLV.

Coloniae civium Romanorum eo anno

deductae funt Puteolos, Vulturnum, Liternum;

Item Salernum

treceni homines in fingulas. Buxentumque coloniae civium Romanorum deductae funt. Deduxere triumviri, Ti. Sempronius Longus, qui tum conful erat, M. Servilius, Q. Minucius Thermus. Ager divifus eft, qui Campanorum fuerat. Sipontum item in agrum, qui Arpinorum fuerat, coloniam civium Romanorum alii triumviri, D. Junius Brutus, M. Baebius Tamphilus, M. Helvius deduxerunt. Tempfam item & Crotonem civium Romanorum coloniae deductae. Tempfanus ager de Bruttiis captus erat: Bruttii Graecos expulerant. Crotonem Graeci habebant. Triumviri Cn. Octavius, L. Aemilius Paullus, C. Plaetorius Crotonem; Tempfam L. Cornelius Merula & C. Salonius deduxerunt. Prodigia quoque alia vifa eo anno Romae funt, alia nunciata. In foro, & comitio, & Capitolio fanguinis guttae vifae funt: & terra aliquoties pluit: & caput Vulcani arfit. Nunciatum eft, Nare amni lac fluxiffe: pueros ingenuos Arimini fine oculis ac nafo; & in Piceno agro non manus, non pedes habentem natum. Ea prodigia ex pontificum decreto procurata. Et facrificium novemdiale factum, quod Hadriani nunciaverant, in agro fuo lapidibus pluiffe.

« IndietroContinua »