Immagini della pagina
PDF
ePub

cio abutebatur: " paratum utrumque ad rebellan"dum effe: & primam quamque occafionem re"cuperandi ea, quae bello amififfent, adrepturos.” Ita per totum fimul orbem terrarum Aetoli Romanis concitabant bellum. Reges tamen aut non moti, aut tardius moti funt.

XIII. Nabis extemplo circa omnes vicos maritimos dimifit, ad feditiones in iis mifcendas: & alios principum donis ad fuam cauffam perduxit, alios pertinaciter in focietate Romana manentes occidit. Achaeis omnium maritimorum Laconum tuendorum a T. Quinctio cura mandata erat. Itaque extemplo & ad tyrannum legatos miferunt, qui admonerent foederis eum Romani, denunciarentque, ne pacem, quam tantopere petiffet, turbaret: & auxilia ad Gythium, quod jam obpugnabatur a tyranno, & Romam, qui ea nunciarent, legatos miferunt. Antiochus rex, ea hieme Raphiae in Phoenice Ptolemaeo regi Aegypti filia in matrimonium data, quum Antiochiam fe recepiffet, per Ciliciam, Tauro monte fuperato, extremo jam hiemis Ephefum pervenit: inde principio veris, Antiocho filio miffo in Syriam ad cuftodiam ultimarum partium regni, ne quid, absente se, ab tergo moveretur, ipfe cum omnibus terreftribus copiis ad Pifidas, qui circa Sidam incolunt, obpugnandos eft profectus. Eo tempore legati Romani P. Sulpicius & P. Villius, qui ad Antiochum

(ficut ante dictum eft) miffi erant, juffi prius Eumenem adire, Elaeam venere; inde Pergamum (ibi regia Eumenis fuit) efcenderunt. Cupidus belli adverfus Antiochum Eumenes erat, gravem, fi pax effet, adcolam tanto potentiorem regem credens; eumdem, fi motum bellum effet, non magis parem Romanis fore, quam Philippus fuiffet: & aut funditus fublatum iri: aut, fi pax victo daretur, multa illi detracta fibi acceffura: ut facile deinde fe ab eo fine ullo Romano auxilio tueri poffet. Etiam, fi quid adverfi cafurum foret, fatius effe Romanis fociis quamcumque fortunam fubire, quam folum aut imperium pati Antiochi, aut abnuentem vi atque armis cogi. Ob haec, quantum auctoritate, quantum confilio valebat, incitabat Romanos ad bellum.

XIV. Sulpicius aeger Pergami fubftitit. Villius, quum Pifidiae bello occupatum effe regem audiffet, Ephesum profectus, dum paucos ibi moratur dies, dedit operam, ut cum Hannibale, qui tum ibi forte erat, faepe congrederetur; ut animum ejus & tentaret, fi qua poffet, & metum demeret periculi ei quidquam ab Romanis effe. His conloquiis aliud quidem actum nihil eft fecutum tamen fua fponte eft, velut confilio petitum effet, ut vilior ob ea regi Hannibal & fufpectior ad omnia fieret. Claudius, fecutus Graecos Acilianos libros, P. Africanum in ea fuiffe legatione tradit:

[ocr errors]

eumque Ephefi conlocutum cum Hannibale. Et fermonem etiam unum refert, quo quaerenti Africano, quem fuiffe maximum imperatorem Han"nibal crederet?" refpondiffe, "Alexandrum "Macedonum regem; quod parva manu innu"merabiles exercitus fudiffet, quodque oras, quas "vifere fupra fpem humanam effet, peragraffet." Quaerenti deinde, "quem fecundum poneret?

66

[ocr errors]

Pyrrhum," dixiffe. "Caftra metari primum do"cuiffe. Ad hoc neminem elegantius loca ce'piffe, praefidia difpofuiffe, artem etiam concili"andi fibi homines eam habuiffe, ut Italicae gen"tes regis externi, quam populi Romani, tamdiu principis in ea terra, imperium effe mallent." Exfequenti, "quem tertium duceret ?" haud dubie" femet ipfum" dixiffe. Tum rifum obortum Scipioni, & fubjeciffe. Quidnam tu diceres, fi "me viciffes? Tum me vero," inquit, " & ante "Alexandrum, & ante Pyrrhum, & ante omnes "alios imperatores effe." Et perplexum Punico astu responsum, & inprovifum adsentationis genus Scipionem moviffe, quod e grege fe imperatorum velut inaeftimabilem fecreviffet.

[ocr errors]

XV. Villius ab Ephefo Apameam proceffit. Eo & Antiochus, audito Romanorum legatorum adventu, obcurrit: Apameae congreffis difceptatio eadem ferme fuit, quae Romae inter Quinctium & legatos regis fuerat. Mors nunciata Antiochi,

filii regis, quem miffum paullo ante dixeram in Syriam, diremit conloquia. Magnus luctus in regia fuit, magnumque ejus juvenis defiderium. Id enim jam fpecimen fui dederat, ut, fi vita longior contigiffet, magni juftique regis in eo indolem fuiffe adpareret. Quo carior acceptiorque omnibus erat, eo mors ejus fufpectior fuit, gravem fuccefforem eum inftare fenectuti fuae patrem credentem, per fpadones quofdam, talium minifteriis facinorum acceptos regibus, veneno fuftuliffe. Eam quoque cauffam clandeftino facinori adjiciebant, quod, quum Seleuco filio Lyfimachiam dediffet, Antiocho quam fimilem daret fedem, ut procul ab fe honore eum quoque ablegaret, non habuiffet. Magni tamen luctus fpecies per aliquot dies regiam tenuit: legatufque Romanus, ne alieno tempore incommodus obverfaretur, Pergamum conceffit. Rex Ephefum, omiffo, quod inchoaverat, bello, rediit. Ibi, per luctum regia claufa, cum Minione quodam, qui princeps amicorum ejus erat, fecreta confilia agitavit. Minio, ignarus omnium externorum, viresque aeftimans regis ex rebus in Syria aut Asia geftis, non cauffa modo fuperiorem effe Antiochum, quod nihil aequi poftularent Romani, fed bello quoque fuperaturum credebat. Fugienti regi difceptationem cum legatis, feu jam experto eam minus profperam, feu moerore recenti confufo, profeffus Minio, fe, quae pro cauffa

effent, dicturum, perfuafit, ut a Pergamo arcefferentur legati.

XVI. Jam convaluerat Sulpicius: itaque ambo Ephesum venerunt. Rex a Minione excufatus, & abfente eo res agi coepta eft. Ibi praeparata oratione Minio;" Speciofo titulo," inquit, " uti vos, Romani, Graecarum civitatium liberandarum video: fed facta veftra orationi non conve"niunt; & aliud Antiocho juris ftatuiftis, alio " ipfi utimini. Qui enim magis Smyrnaei Lampfacenique Graeci funt, quam Neapolitani, & Rhegini, & Tarentini, a quibus stipendium, a quibus naves ex foedere exigitis? Cur Syracufas, atque in alias Siciliae Graecas urbes praetorem

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

quotannis, cum imperio & virgis & fecuri“bus, mittitis? nihil aliud profecto dicatis, quam "armis fuperatis vos iis has leges inpofuiffe. Eam"dem de Smyrna & Lampfaco civitatibusque,

66

quae Ioniae aut Aeolidis funt, cauffam ab An❝tiocho accipite. Bello fuperatas a majoribus, " & ftipendiarias ac vectigales factas, in antiquum "jus repetit. Itaque ad haec ei refponderi velim, "fi ex aequo difceptatur, & non belli cauffa quae"ritur." Ad ea Sulpicius, "Fecit verecunde," inquit, "Antiochus, qui, fi alia pro cauffa ejus non erant, quae dicerentur, quemlibet ifta, quam fe, dicere maluit. Quid enim fimile ha"bet civitatium earum, quas comparasti, cauffa ?

[ocr errors]

66

« IndietroContinua »