Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

"praevertendum fibi effe," dixit: "decretum refponfumque brevi in Italia, caftris fuper ripam "Tiberis pofitis, daturum." Tantus furor illo tempore gentem Aetolorum, tantufque magiftratus eorum cepit.

XXXIV. Quinctius legatique Corinthum redierunt. Inde, ut quaeque de Antiocho, nihil per fe ipfi moti, & fedentes exfpectare adventum viderentur regis, concilium quidem univerfae gentis poft dimiffos Romanos non habuerunt: per apocletos autem (ita vocant fanctius confilium: ex delectis conftat viris) id agitabant, quonam modo res in Graecia novarentur. Inter omnes conftabat, in civitatibus principes, optimum quemque, Romanae focietatis effe, & praefenti ftatu gaudere. Multitudinem, & quorum res non ex fententia ipforum effent, omnia novare velle. Aetoli confilium uno die fpei quoque non audacis modo, fed etiam inpudentis, ceperunt, Demetriadem, Chalcidem, & Lacedaemonem occupandi. Singuli in fingulas miffi funt principes: Thoas Chalcidem, Alexamenus Lacedaemonem, Diocles Demetriadem. Hunc exful Eurylochus, de cujus fuga cauffaque fugae ante dictum eft, quia reditus in patriam nulla fpes alia erat, adjuvit. Literis Eurylochi admoniti propinqui amicique, & qui ejufdem factionis erant, liberos & conjugem ejus cum fordida vefte, tenentes velamenta fupplicum,

E e

concionem frequentem adire jubent, fingulos univerfofque obteftantes, ne infontem, indemnatum confenefcere in exfilio finerent. Et fimplices homines mifericordia, & inprobos feditiofofque inmifcendi res tumultu Aetolico fpes movit: pro fe quifque revocare jubebant. His praeparatis, Diocles, cum omni equitatu (& erat tunc praefectus equitum) fpecie reducentis exfulem hofpitem profectus, die ac nocte ingens iter emenfus, quum millia fex ab urbe abeffet, luce prima tribus electis turmis, cetera multitudine equitum fubfequi juffa, praeceffit. Poftquam portae adpropinquabat, defilire omnes ex equis juffit, & loris ducere equos, itineris maxime modo, folutis ordinibus: ut comitatus magis praefecti videretur, quam praefidium. Ibi una ex turmis ad portam relicta, ne excludi fubfequens equitatus poffet, media urbe ac per forum, manu Eurylochum tenens, multis obcurrentibus gratulantibufque, domum deduxit. Mox equitum plena urbs erat, & loca opportuna occupabantur. Tum in domos miffi, qui principes adverfae factionis interficerent. Ita Demetrias Aetolorum facta est.

XXXV. Lacedaemone non urbi vis adferenda, fed tyrannus dolo capiendus erat: quem, fpoliatum maritimis oppidis a Romanis, tunc intra moenia etiam Lacedaemonis ab Achaeis compulfum, qui occupaffet occidere, eum totius gratiam

rei apud Lacedaemonios laturum. Cauffam mittendi ad eum habuerunt, quod fatigabat precibus, ut auxilia fibi, quum illis auctoribus rebellaffet, mitterentur. Mille pedites Alexameno dati funt, & triginta delecti ex juventute equites. Iis a praetore Damocrito in confilio arcano gentis, de quo ante dictum eft, denunciatum, "Ne fe ad bellum "Achaïcum aut rem ullam, quam fua quifque "opinione praecipere poffet, crederent miffos effe.

[ocr errors]

Quidquid Alexamenum res monuiffet fubiti "confilii capere, ad id, quamvis inopinatum, te"merarium, audax, obedienter exfequendum pa"rati effent, ac pro eo acciperent, tamquam ad "id unum agendum miffos ab domo fe fcirent." Cum his ita praeparatis Alexamenus ad tyrannum venit, quem adveniens extemplo fpei implevit. "Antiochum jam in Europam tranfiffe, mox in "Graecia fore; terras, maria, armis, viris com

cr

pleturum. Non cum Philippo rem effe credi"turos Romanos. Numerum iniri peditum equi"tumque ac navium non poffe: elephantorum " aciem confpectu ipfo debellaturam. Aetolos

[ocr errors]
[ocr errors]

toto fuo exercitu paratos effe venire Lacedae

monem, quum res pofcat: fed frequentes ar

matos oftendere advenienti regi voluiffe. Na"bidi quoque & ipfi faciendum effe, ut, quas "haberet copias, non fineret fub tectis marcefcere "otio: fed educeret, & in armis decurrere coge

"ret, fimul animos acueret, & corpora exerceret. "Confuetudine leviorem laborem fore: & comi"tate ac benignitate ducis etiam non injucundum "fieri poffe." Educi inde frequenter ante urbem in campum ad Eurotam amnem coepere. Satellites tyranni media fere in acie confiftebant, tyrannus cum tribus fummum equitibus, inter quos plerumque Alexamenus erat, ante figna vectabatur, cornua extrema invifens; in dextro cornu Aetoli erant, & qui ante auxiliares tyranni fuerant, & qui venerant mille cum Alexameno. Fecerat fibi morem Alexamenus, nunc cum tyranno inter paucos ordines circumeundi, monendique eum, quae in rem effe videbantur; nunc in dextrum cornu ad fuos adequitandi; mox inde, velut imperato, quod res popofciffet, recipiendi fe ad tyrannum. Sed, quem diem patrando facinori ftatuerat, eo paullifper cum tyranno vectatus, quum ad fuos conceffiffet, tum equitibus ab domo fecum miffis, " Agenda," inquit, res eft, juvenes,

66

66

audendaque, quam me duce inpigre exfequi juffi eftis. Parate animos dextrafque, ne quis "in eo, quod me viderit facientem, ceffet. Qui "cunctatus fuerit, & fuum confilium meo inter

[ocr errors]

ponet, fciat fibi reditum ad penates non effe.” Horror cunctos cepit: & meminerant, cum quibus mandatis exiffent. Tyrannus ab laevo cornu veniebat. Ponere haftas equites Alexamenus ju

bet, & fe intueri. Colligit & ipfe animum confufum tantae cogitatione rei. Poftquam adpropinquabat, inpetum facit, &, transfixo equo, tyrannum deturbat. Jacentem equites confodiunt. Multis fruftra in loricam ictibus datis, tandem in nudum corpus vulnera pervenerunt: &, priufquam a media acie fubcurreretur, exfpiravit.

XXXVI. Alexamenus cum omnibus Aetolis citato gradu ad regiam occupandam pergit. Corporis cuftodes, quum res in oculis gereretur, pavor primo cepit: deinde, poftquam abire Aetolorum agmen videre, concurrunt ad relictum tyranni corpus: & fpectatorum turba ex cuftodibus vitae mortifque ultoribus eft facta. Nec moviffet fe quifquam, fi extemplo, pofitis armis, vocata in concionem multitudo fuiffet, & oratio habita tempori conveniens, frequentes inde retenti in armis Aetoli fine injuria cujufquam. Sed, ut oportuit in confilio fraude coepto, omnia in maturandam perniciem eorum, qui fecerant, funt acta. Dux regia inclufus diem ac noctem in fcrutandis thefauris tyranni confumfit: Aetoli, velut capta urbe, quam liberaffe videri volebant, in praedam verfi. Simul indignitas rei, fimul contemtus, animos Lacedaemoniis ad coëundum fecit. Alii dicere, exturbandos Aetolos, & libertatem, quum reftitui videretur, interceptam repetendam. Alii, ut caput agendae rei effet, regii generis aliquem in fpe

« IndietroContinua »