Immagini della pagina
PDF
ePub

montorium ex alto repente adgreffae funt. Sed neque roftro ferire celeritate fubterlabentem poterant, neque tranfilire armati ex humilioribus in altiorem navem: & defendebatur egregie, quoad tela fuppeditarunt. Quis deficientibus, quum jam nulla alia res eam, quam propinquitas terrae, multitudoque a caftris in litus effufa, tueri potuiffet, concitatam remis, quanto maximo inpetu poterant, in terram quum inmififfent, navis tantum jactura facta, incolumes ipfi evaferunt. Ita alio fuper aliud fcelere quum haud dubie induciae ruptae effent, Laelius Fulviufque ab Roma cum legatis Karthaginienfibus fupervenerunt. Quibus Scipio, "Etfi non induciarum modo fides a Karthaginienfibus, fed jus etiam gentium in legatis "violatum effet; tamen fe nihil, nec inftitutis "populi Romani, nec fuis moribus indignum, in "iis facturum effe," quum dixiffet, legatis dimiffis, bellum parabat. Hannibali jam terrae adpropinquanti juffus e nauticis unus escendere in malum, ut fpecularetur, quam tenerent regionem, quum dixiffet, fepulcrum dirutum proram fpectare, abominatus, praetervehi juffo gubernatore, ad Leptim adpulit claffem, atque ibi copias expofuit.

[ocr errors]

XXVI. Haec eo anno in Africa gesta. Infequentia excedunt in eum annum, quo M. Servilius Geminus, qui tum magifter equitum erat, &

Ti. Claudius Nero confules facti funt. Ceterum exitu fuperioris anni quum legati fociarum urbium ex Graecia quefti effent, vaftatos agros ab regiis praefidiis, profectofque in Macedoniam legatos ad res repetendas non admiffos ad Philippum regem: fimul nunciaffent, quatuor millia militum cum Sopatro duce trajecta in Africam dici, ut effent Karthaginienfibus praefidio, & pecuniae aliquantum una miffum; legatos ad regem, qui haec adverfus foedus facta videri Patribus nunciarent, mittendos cenfuit fenatus. Miffi C. Terentius Varro, C. Mamilius, M. Aurelius. Iis tres quinqueremes datae. Annus infignis incendio ingenti, quo clivus Publicius ad folum exuftus eft, & aquarum magnitudine: fed annonae vilitas fuit, praeterquam quod pace omnis Italia erat aperta, etiam quod magnam vim frumenti, ex Hifpania miffam, M. Valerius Falto & M. Fabius Buteo aediles curules quaternis aeris vicatim populo defcripferunt. Eodem anno Q. Fabius Maximus moritur, exactae aetatis; fiquidem verum eft, augurem duos & fexaginta annos fuiffe, quod quidam auctores funt. Vir certe fuit dignus tanto cognomine, vel fi novum ab eo inciperet. Superavit paternos honores, avitos aequavit. Pluribus victoriis & majoribus proeliis avus infignis Rullus; fed omnia aequare unus hoftis Hannibal poteft. Cautior tamen, quam promtior, hic habitus fuit: &, ficut dubites,

utrum ingenio cunctator fuerit, an quia ita bello proprie, quod tum gerebatur, aptum erat; fic nihil certius eft, quam unum hominem nobis cunctando rem reftituiffe, ficut Ennius aït. Augur in locum ejus inauguratus Q. Fabius Maximus, filius: in ejufdem locum pontifex (nam duo facerdotia habuit) Ser. Sulpicius Galba. Ludi Romani diem unum, plebeji ter toti inftaurati ab aedilibus, M. Sextio Sabino & Cn. Tremellio Flacco. li ambo praetores facti, & cum iis C. Livius Salinator & C. Aurelius Cotta. Comitia ejus anni utrum C. Servilius conful habuerit, an (quia eum res in Etruria tenuerint, quaeftiones ex fenatufconfulto de conjurationibus principum habentem) dictator ab eo dictus P. Sulpicius, incertum ut fit, diversi auctores faciunt.

XXVII. Principio infequentis anni, M. Servilius & Ti. Claudius, fenatu in Capitolium vocato, de provinciis retulerunt. Italiam atque Africam in fortem conjici, Africam ambo cupientes, volebant. Ceterum, Q. Metello maxime adnitente, neque data, neque negata est Africa. Confules juffi cum tribunis plebis agere, ut, fi iis videretur, populum rogarent, quem vellet in Africa bellum gerere. Omnes tribus P. Scipionem jufferunt. Nihilominus confules provinciam Africam (ita enim fenatus decreverat) in fortem conjecerunt. Ti. Claudio Africa evenit, ut quinquaginta navium

claffem, omnes quinqueremes, in Africam trajiceret, parique imperio cum Scipione imperator effet. M. Servilius Etruriam fortitus. In eadem provincia & C. Servilio prorogatum imperium, fi confulem manere ad urbem fenatui placuiffet. Praetores, M. Sextius Galliam eft fortitus, ut duas legiones provinciamque traderet ei P. Quinctilius Varus; C. Livius Bruttios cum duabus legionibus, quibus P. Sempronius proconful priore anno praefuerat; Cn. Tremellius Siciliam, ut ab P. Villio Tappulo praetore prioris anni provinciam & duas legiones acciperet; Villius propraetor viginti navibus longis, militibus mille, oram Siciliae tutaretur: inde M. Pomponius viginti navibus reliquis mille & quingentos milites Romam deportaret. C. Aurelio Cottae urbana evenit. Ceteris, ita uti quifque obtinebant provincias exercitufque, prorogata imperia. Sexdecim non amplius eo anno legionibus defenfum imperium eft. Et ut placatis Diis omnia inciperent agerentque, ludos, quos, M. Claudio Marcello, T. Quinctio confulibus, T. Manlius dictator, quafque hoftias majores voverat, fi per quinquennium illud refpublica eodem ftatu fuiffet, ut eos ludos confules, priufquam ad bellum proficifcerentur, facerent. Ludi in circo per quatriduum facti: hoftiaeque, quibus votae erant Diis, caefae.

XXVIII. Inter haec fimul fpes, fimul cura in dies crefcebat: nec fatis certum conftare apud animum poterat, utrum gaudio dignum effet, Hannibalem, poft fextumdecimum annum ex Italia decedentem, vacuam poffeffionem ejus reliquiffe populo Romano, an magis metuendum, quod incolumi exercitu in Africam tranfiffet. "Locum nimirum, non periculum, mutatum:

[ocr errors]

cujus tantae dimicationis vatem, qui nuper de"ceffiffet, Q. Fabium haud fruftra canere folitum, "graviorem in fua terra futurum hoftem Hanni“balem, quam in aliena fuiffet. Nec Scipioni "aut cum Sypháce, inconditae barbariae rege, "cui Statorius femilixa ducere exercitus folitus

66

fit, aut cum focero ejus Hafdrubale, fugaciffimo duce, rem futuram, aut tumultuariis exerciti"bus, ex agreftium femiermi turba fubito con"lectis: fed cum Hannibale, prope nato in prae"torio patris fortiffimi ducis, alito atque educato "inter arma, puero quondam milite, vixdum juvene imperatore: qui fenex vincendo factus,

Hifpanias, Gallias, Italiam ab Alpibus ad fre"tum monumentis ingentium rerum compleffet: "ducere exercitum aequalem ftipendiis fuis, du"ratum omnium rerum patientia, quas vix fides "fiat homines paffos; perfufum millies cruore "Romano; exuvias non militum tantum, fed "etiam imperatorum, portantem. Multos ob

« IndietroContinua »