Immagini della pagina
PDF
ePub

fugerent ordines, aut, in dextram laevamque difcurfu adplicantes fe antefignanis, viam, qua inruerent in ancipitia tela, belluis darent. Hannibal ad terrorem primum elephantos (octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat) inftruxit: deinde auxilia Ligurum Gallorumque, Baliaribus Maurifque admixtis; in fecunda acie Karthaginienfes Afrofque & Macedonum legionem; modico inde intervallo relicto, fubfidiariam aciem Italicorum militum (Bruttii plerique erant, vi ac neceffitate plures, quam fua voluntate, decedentem ex Italia fecuti) inftruxit. Equitatum etiam ipfum circumdedit cornibus: dextrum Karthaginienfes, finiftrum Numidae tenuerunt. Varia adhortatio erat in exercitu inter tot homines, quibus non lingua, non mos, non lex, non arma, non veftitus habitufque, non cauffa militandi eadem effet. Auxiliaribus & praefens, & multiplicata merces ex praeda oftentatur. Galli proprio atque infito in Romanos odio accenduntur. Liguribus campi uberes Italiae, deductis ex afperrimis montibus, in fpem victoriae oftentantur. Mauros Numidafque Mafiniffae inpotenti futuro dominatu terret. Aliis aliae fpes ac metus jactantur. Karthaginienfibus moenia patriae, Dii Penates, fepulcra majorum, liberi cum parentibus, conjuges pavidae, aut excidium fervitiumque, aut imperium orbis terrarum, nihil aut in metum,

aut in fpem medium oftentatur. Quum maxime haec imperator apud Karthaginienfes, duces fuarum gentium inter populares, plerique per interpretes inter inmixtos alienigenis, agerent, tubae cornuaque ab Romanis cecinerunt: tantufque clamor ortus, ut elephanti in fuos, finiftro maxime cornu, verterentur, Mauros ac Numidas. Addidit facile Mafiniffa perculfis terrorem, nudavitque ab ea parte aciem equeftri auxilio. Paucae tamen beftiarum, intrepidae in hoftem actae, inter velitum ordines cum multis fuis vulneribus ingentem ftragem edebant. Refilientes enim ad manipulos velites, quum viam elephantis, ne obtererentur, feciffent; in ancipites ad ictum utrimque conjiciebant haftas; nec pila ab antefignanis ceffabant; donec undique incidentibus telis exacti ex Romana acie, hi quoque in fuo dextro cornu ipfos Karthaginienfium equites in fugam verterunt. Laelius, ut turbatos vidit hoftes, addit perculfis

terrorem.

XXXIV.

acies, quum

bus jam par.

Utrimque equite nudata erat Punica pedes concurrit, nec fpe, nec viriAd hoc, dictu Ad hoc, dictu parva, fed magni eadem in re gerenda momenti res, congruens clamor a Romanis, eoque major & terribilior; diffonae illis, ut gentium multarum difcrepantibus linguis, voces. Pugna Romana ftabilis, & fuo & armorum pondere incumbentium in hoftem: con

curfatio & velocitas illinc major, quam vis. Igi tur primo inpetu extemplo movere loco hoftium aciem Romani. Ala deinde & umbonibus pulfantes, in fubmotos gradu inlato, aliquantum fpatii, velut nullo refiftente, inceffere; urguentibus & noviffimis primos, ut femel motam aciem sensere ; quod ipfum vim magnam ad pellendum hoftem addebat. Apud hoftes, auxiliares cedentes fecunda acies, Afri & Karthaginienfes, adeo non fuftinebant, ut contra etiam, ne refiftentes pertinaciter primos caedendo ad fe perveniret hoftis, pedem referrent. Igitur auxiliares terga dant repente: &, in fuos verfi, partim refugere in fecundam aciem, partim non recipientes caedere, uti paullo ante non adjuti, & tunc exclufi. Et prope duo jam permixta proelia erant, quum Carthaginienfes fimul cum hoftibus, fimul cum fuis cogerentur conferere manus. Non tamen ita perculfos iratofque in aciem accepere; sed, densatis ordinibus, in cornua vacuumque circa campum extra proelium ejecere, ne pavidos fuga vulneribufque milites in certam & integram aciem miscerent. Ceterum tanta ftrages hominum armorum

que locum, in quo fteterant paullo ante auxiliares, compleverat, ut prope difficilior tranfitus effet, quam per confertos hoftes fuerat. Itaque, qui primi erant, haftati, per cumulos corporum armorumque & tabem fanguinis, qua quifque poterat,

fequentes hoftem, & figna & ordines confuderunt. Principum quoque figna fluctuari coeperant, vagam ante fe cernendo aciem. Quod Scipio ubi vidit, receptui propere canere haftatis juffit: &, fauciis in poftremam aciem fubductis, principes triariofque in cornua inducit; quo tutior firmiorque media haftatorum acies effet. Ita novum de integro proelium ortum eft: quippe ad veros hoftes perventum erat, & armorum genere, & ufu militiae, & fama rerum geftarum, & magnitudine vel fpei vel periculi pares. Sed & numero Romanus fuperior erat, & animo: quod jam equites, jam elephantos fuderat: jam, prima acie pulfa, in fecundam pugnabat.

XXXV. In tempore Laelius ac Mafiniffa, pulfos per aliquantum fpatii fecuti equites, revertentes in averfam hoftium aciem incurrere. Is demum equitum inpetus fudit hoftem. Multi circumventi in acie caefi: multi per patentem circa campum fuga fparfi, tenente omnia equitatu, paffim interierunt. Karthaginienfium fociorumque caefa eo die fupra millia viginti: par ferme numerus captus eft, cum fignis militaribus centum triginta tribus, elephantis undecim. Victores ad duo millia cecidere. Hannibal, cum paucis equitibus inter tumultum elapfus, Adrumetum perfugit: omnia & in proclio, & ante aciem, priufquam excederet pugna, expertus; & confeffione etiam

Scipionis, omniumque peritorum militiae, illam laudem adeptus, fingulari arte aciem eo die inftruxiffe. Elephantos in prima fronte: quorum fortuitus inpetus atque intolerabilis vis, figna fequi, & fervare ordines, (in quo plurimum fpei ponerent) Romanos prohiberet. Deinde auxiliares ante Karthaginienfium aciem, ne homines mixti ex conluvione omnium gentium, quos non fides teneret, fed merces, liberum receptum fugae haberent. Simul primum ardorem atque inpetum hoftium excipientes fatigarent; ac, fi nihil aliud, vulneribus fuis ferrum hostile hebetarent. Tum, ubi omnis fpes effet, milites Karthaginienfes Afrofque: ut, omnibus rebus aliis pares, eo, quod integri cum feffis ac fauciis pugnarent, fuperiores effent: Italicos, intervallo quoque diremtos, incertos focii an hoftes effent, in poftremam aciem fubmotos. Hoc edito velut ultimo virtutis opere, Hannibal, quum Adrumetum refugiffet, adcitufque inde Karthaginem fexto ac trigefimo poft anno, quam puer inde profectus erat, rediffet, faffus in curia eft, non proelio modo fe, fed bello victum, nec fpem falutis alibi, quam in pace impetranda, effe.

XXXVI. Scipio, confeftim a proelio expugnatis hoftium caftris direptifque, cum ingenti praeda ad mare ac naves rediit; nuncio adlato, P. Lentulum cum quinquaginta roftratis, centum

« IndietroContinua »