Immagini della pagina
PDF
ePub

“ Bellum quaerere

agros eorum transcenderent populatores. Sopa“ trum ex purpuratis & propinquis regis effe : “ eum cum quatuor millibus Macedonum & pe“ cunia miffum nuper in Africam effe, Hannibali

Karthaginiensibusque auxilio.” De his rebus interrogati Macedones, quum perplexe responderent ipsi, ante responsum tulerunt, “ regem, &, fi pergat, propediem inventurum.

Dupliciter ab eo foedus violatum : & quod so“ ciis populi Romani injurias fecerit, bello armis

que lacessierit: & quod hostes auxiliis & pecunia

juverit. Et P. Scipionem recte atque ordine “ videri feciffe & facere, quod eos, qui arma con“ tra populum Romanum ferentes capti sunt, “ hoftiuin numero in vinculis habeat. Et M. Au“ relium e republica facere, gratumque id fenatui

effe, quod socios populi Romani, quando jure “ foederis non poffet, armis tueatur.” Cum hoc tam tristi responso dimiffis Macedonibus, legati Karthaginienses vocati. Quorum aetatibus dignitatibusque conspectis, (nam longe primi civitatis erant) tum pro se quisque dicere, vere de pace agi. Insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat, (Haedum populares cognomine adpellabant) pacis semper auctor, adversusque factioni Barcinae. Eo tum plus illi auctoritatis fuit, belli culpam in paucorum cupiditatem a republica transferenti. Qui quum varia oratione usus esset, nunc purgando

[ocr errors]

" Si se atque

crimina, nunc quaedam fatendo, ne inpudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam Patres conscriptos, ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur; “ Hannonem audiffent Karthaginienfes, & tem

pore uti voluiffent, daturos fuiffe pacis condi“ tiones, quas tunc peterent. Raro simul homi“nibus bonam fortunam bonamque mentem dari.

Populum Romanum eo invictum esse, quod in “ secundis rebus fapere & consulere meminerit.

Et, Hercule, mirandum fuiffe, fi aliter facerent, “ Ex insolentia, quibus nova bona fortuna sit, in

potentes laetitiae insanire. Populo Romano “ ufitata ac prope jam obsoleta ex victoria gaudia “esse, ac plus pene parcendo victis, quam vincen“ do, imperium auxiffe.” Ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium, “ Ex quantis “ opibus quo recidiffent Karthaginienfium res. “ Nihil eis, qui modo orbem prope terrarum obti

. “ nuissentarmis, supereffe, praeter Karthaginismoe“ nia. lis inclusos, non terra, non mari quidquam

sui juris cernere. Urbem quoque ipfam ac penates “ ita habituros, fi non in ea quoque, quo nihil “ ulterius sit, faevire populus Romanus velit.” Quum flecti misericordia Patres adpareret, senatorum unum infeftum perfidiae Carthaginienfium subclamaffe ferunt, “ Per quos Deos foedus icturi

essent, quum eos, per quos ante ictum effet, “ fefellissent ? Per eosdem,” inquit Hasdrubal, “ qui tam infefti sunt foedera violantibus.”

XLIII. Inclinatis omnium ad pacem animis, Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, fenatusconsulto interceffit. Tum M'. Acilius & Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt, Vellent, juberentne senatum decernere, ut cum

Karthaginiensibus pax fieret : & quem eam pa“cem dare, quemque ex Africa exercitus depor“ tare juberent?” De pace uti rogafsent, omnes tribus jufferunt: pacem dare P. Scipionem, eumdem exercitus deportare. Ex hac rogatione fenatus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Karthaginienfi, quibus legibus ei videretur, faceret. Gratias deinde Patribus egere Karthaginienfes, petieruntque, ut fibi in urbem introïre, & conloqui cum civibus suis liceret, qui capti in publica custodia effent. Effe in iis partim propinquos amicosque fuos, nobiles homines; partim ad quos mandata a propinquis haberent. Quibus conventis, quum rursus peterent, ut sibi, quos vellent, ex iis redimendi potestas fieret; jufli nomina edere : &, quum ducentos ferme ederent, senatusconsultum factum est, • Ut legati Romani ducentos ex captivis, quos “ Karthaginienses vellent, ad P. Cornelium Scipi“ onem in Africam deportarent: nunciarentque “ ei, ut, fi pax conveniffet, fine pretio eos Kar

thaginiensibus redderet.” Feciales quum in Africam ad foedus feriendum ire juberentur ; ipsis postulantibus, senatusconsultum in haec verba factum est : “ Ut privos lapides filices, privasque “ verbenas secum ferrent: uti praetor Romanus “ his imperaret, ut foedus ferirent, illi praetorem

fagmina poscerent.” Herbae id genus ex arce sumtum dari fecialibus folet. Ita dimissi ab Roma Karthaginienfes, quum in Africam veniffent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus, pacem fecerunt. Naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quatuor millia tradiderunt. Inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. Naves provectas in altum incendi jussit. Quingentas fuiffe omnis generis, quae remis agerentur, quidam tradunt: quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuiffe Poenis, quam si tum ipsa Karthago arderet. De perfugis gravius, quam de fugitivis, consultum; nominis Latini qui erant, securi percussi; Romani in crucem sublati.

XLIV. Annis ante quadraginta pax cum Karthaginienfibus postremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus. Bellum initum annis post tribus & viginti, P. Cornelio, Ti. Sempronio con sulibus. Finitum est septimodecimo anno, Cn. Cornelio, P. Aelio Paeto consulibus. Saepe postea ferunt Scipionem dixiffe, Ti. Claudii primum cupiditatem, deinde Cn. Cornelii, fuiffe in mora,

quo minus id bellum exitio Karthaginis finiret. Karthagini quum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis videretur, moestitiaque & fletus in curia effet, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. Cujus quum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, quum ipse lacrimarum cauffa effet ; “ Si, quemadmodum oris ha“ bitus cernitur oculis," inquit, << fic & animus “ intus cerni poffet, facile vobis adpareret, non “ laeti, fed prope amentis malis cordis hunc, “ quem increpatis, risum effe. Qui tamen ne

quaquam adeo est intempestivus, quam vestrae “ iftae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt. “ Tunc fleffe decuit, quum ademta nobis arma, “ incensae naves, interdictum externis bellis. Illo « enim vulnere concidimus. Nec efle in vos, s odio vestro, consultum ab Romanis credatis. “ Nulla magna civitas diu quiescere poteft. Si « foris hoftem non habet, domi invenit: ut prae“ valida corpora ab externis caussis tuta videntur, “ fed suis ipsa viribus onerantur. Tantum, nimi“ rum, ex publicis malis sentimus, quantum ad

privatas res pertinet: nec in eis quidquam “ acrius, quam pecuniae damnum, stimulat. Ita

que, quum fpolia victae Karthagini detraheban“ tur, quum inermem jam ac nudam deftitui inter “ tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo “ ingemuit. Nunc, quia tributum ex privato

[ocr errors]
[ocr errors]
« IndietroContinua »