Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

agros eorum tranfcenderent populatores. Sopatrum ex purpuratis & propinquis regis effe:

eum cum quatuor millibus Macedonum & pe"cunia miffum nuper in Africam effe, Hannibali "Karthaginienfibufque auxilio." De his rebus interrogati Macedones, quum perplexe refponderent ipfi, ante refponfum tulerunt, "Bellum quaerere

66

regem, &, fi pergat, propediem inventurum. "Dupliciter ab eo foedus violatum: & quod fo"ciis populi Romani injurias fecerit, bello armif

[ocr errors]

que laceffierit: & quod hoftes auxiliis & pecunia "juverit. Et P. Scipionem recte atque ordine "videri feciffe & facere, quod eos, qui arma con"tra populum Romanum ferentes capti funt, "hoftium numero in vinculis habeat. Et M. Au"relium e republica facere, gratumque id fenatui "effe, quod focios populi Romani, quando jure "foederis non poffet, armis tueatur." Cum hoc tam tristi responso dimiffis Macedonibus, legati Karthaginienfes vocati. Quorum aetatibus dignitatibufque confpectis, (nam longe primi civitatis erant) tum pro fe quifque dicere, vere de pace agi. Infignis tamen inter ceteros Hafdrubal erat, (Haedum populares cognomine adpellabant) pacis femper auctor, adverfufque factioni Barcinae. Eo tum plus illi auctoritatis fuit, belli culpam in paucorum cupiditatem a republica transferenti. Qui quum varia oratione ufus effet, nunc purgando

crimina, nunc quaedam fatendo, ne inpudenter certa negantibus difficilior venia effet, nunc monendo etiam Patres confcriptos, ut rebus fecundis modefte ac moderate uterentur; "Si fe atque "Hannonem audiffent Karthaginienfes, & tempore uti voluiffent, daturos fuiffe pacis condi"tiones, quas tunc peterent. Raro fimul homi"nibus bonam fortunam bonamque mentem dari.

[ocr errors]

Populum Romanum eo invictum effe, quod in "fecundis rebus fapere & confulere meminerit. Et, Hercule, mirandum fuiffe, fi aliter facerent. "Ex infolentia, quibus nova bona fortuna fit, in

[ocr errors]

potentes laetitiae infanire. Populo Romano "ufitata ac prope jam obfoleta ex victoria gaudia "effe, ac plus pene parcendo victis, quam vincen

do, imperium auxiffe." Ceterorum miferabilior oratio fuit, commemorantium, "Ex quantis

opibus quo recidiffent Karthaginienfium res. "Nihil eis, qui modo orbem prope terrarum obti"nuiffent armis, fupereffe, praeter Karthaginis moe"nia. Iis inclufos, non terra, non mari quidquam

fui juris cernere. Urbem quoque ipfam ac penates "ita habituros, fi non in ea quoque, quo nihil " ulterius fit, faevire populus Romanus velit." Quum flecti mifericordia Patres adpareret, fenatorum unum infeftum perfidiae Carthaginienfium fubclamaffe ferunt, " Per quos Deos foedus icturi "effent, quum eos, per quos ante ictum effet,

"fefelliffent? Per eofdem," inquit Hafdrubal, qui tam infefti funt foedera violantibus."

[ocr errors]

XLIII. Inclinatis omnium ad pacem animis, Cn. Lentulus conful, cui claffis provincia erat, fenatufconfulto interceffit. Tum M'. Acilius & Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt, "Vellent, juberentne fenatum decernere, ut cum "Karthaginienfibus pax fieret: & quem eam pa"cem dare, quemque ex Africa exercitus depor"tare juberent?" De pace uti rogaffent, omnes tribus jufferunt: pacem dare P. Scipionem, eumdem exercitus deportare. Ex hac rogatione fenatus decrevit, ut P. Scipio ex decem legatorum fententia pacem cum populo Karthaginienfi, quibus legibus ei videretur, faceret. Gratias deinde Patribus egere Karthaginienfes, petieruntque, ut fibi in urbem introïre, & conloqui cum civibus fuis liceret, qui capti in publica cuftodia effent. Effe in iis partim propinquos amicofque fuos, nobiles homines; partim ad quos mandata a propinquis haberent. Quibus conventis, quum rurfus peterent, ut fibi, quos vellent, ex iis redimendi poteftas fieret; juffi nomina edere: &, quum ducentos ferme ederent, fenatufconfultum factum eft, "Ut legati Romani ducentos ex captivis, quos "Karthaginienfes vellent, ad P. Cornelium Scipi"onem in Africam deportarent: nunciarentque ei, ut, fi pax conveniffet, fine pretio eos Kar

66

"thaginienfibus redderet." Feciales quum in Africam ad foedus feriendum ire juberentur; ipfis poftulantibus, fenatufconfultum in haec verba factum eft: "Ut privos lapides filices, privafque "verbenas fecum ferrent: uti praetor Romanus "his imperaret, ut foedus ferirent, illi praetorem fagmina pofcerent." Herbae id genus ex arce fumtum dari fecialibus folet. Ita dimiffi ab Roma Karthaginienfes, quum in Africam veniffent ad Scipionem, quibus ante dictum eft legibus, pacem fecerunt. Naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quatuor millia tradiderunt. Inter quos Q. Terentius Culleo fenator fuit. Naves provectas in altum incendi juffit. Quingentas fuiffe omnis generis, quae remis agerentur, quidam tradunt: quarum confpectum repente incendium tam lugubre fuiffe Poenis, quam fi tum ipfa Karthago arderet. De perfugis gravius, quam de fugitivis, confultum; nominis Latini qui erant, fecuri percuffi; Romani in crucem fublati.

XLIV. Annis ante quadraginta pax cum Karthaginienfibus poftremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio confulibus. Bellum initum annis poft tribus & viginti, P. Cornelio, Ti. Sempronio con fulibus. Finitum eft feptimodecimo anno, Cn. Cornelio, P. Aelio Paeto confulibus. Saepe postea ferunt Scipionem dixiffe, Ti. Claudii primum cupiditatem, deinde Cn. Cornelii, fuiffe in mora,

quo minus id bellum exitio Karthaginis finiret. Karthagini quum prima conlatio pecuniae diutino bello exhauftis difficilis videretur, moeftitiaque & fletus in curia effet, ridentem Hannibalem ferunt confpectum. Cujus quum Hafdrubal Haedus rifum increparet in publico fletu, quum ipfe lacrimarum cauffa effet; "Si, quemadmodum oris ha"bitus cernitur oculis," inquit, "fic & animus intus cerni poffet, facile vobis adpareret, non laeti, fed prope amentis malis cordis hunc, quem increpatis, rifum effe. Qui tamen ne

66

[ocr errors]
[ocr errors]

quaquam adeo eft intempeftivus, quam vestrae "istae abfurdae atque abhorrentes lacrimae funt. "Tunc fleffe decuit, quum ademta nobis arma, "incenfae naves, interdictum externis bellis. Illo "enim vulnere concidimus. Nec effe in vos, "odio veftro, confultum ab Romanis credatis. "Nulla magna civitas diu quiefcere poteft. Si "foris hoftem non habet, domi invenit: ut prae"valida corpora ab externis cauffis tuta videntur, "fed fuis ipfa viribus onerantur. Tantum, nimirum, ex publicis malis fentimus, quantum ad

[ocr errors]
[ocr errors]

privatas res pertinet: nec in eis quidquam "acrius, quam pecuniae damnum, ftimulat. Ita"que, quum fpolia victae Karthagini detraheban"tur, quum inermem jam ac nudam deftitui inter "tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit. Nunc, quia tributum ex privato

[ocr errors]
« IndietroContinua »