Immagini della pagina
PDF
ePub

Inque Academia umbrifera nitidoque Lyceo
Fuderunt claras fecundi pectoris artes.

E quibus ereptum primo iam a flore iuventae,
Te patria in media virtutum mole locavit.
Tu tamen anxiferas curas requiete relaxas,
Quod patriae voces studiis nobisque sacrasti.
Poëm. De suo Consul., II, 60-78.

154. AN OMEN.

Hic Iovis altisoni subito pinnata satelles,
Arboris e trunco serpentis saucia morsu,
Subigit ipsa feris transfigens unguibus anguem
Semianimum et varia graviter cervice micantem,
Quem se intorquentem lanians rostroque cruentans,
Iam satiata animos, iam duros ulta dolores,
A bicit efflantem, et laceratum affligit in unda,
Seque obitu a solis nitidos convertit ad ortus.
Hanc ubi praepetibus pennis lapsuque volantem
Conspexit Marius, divini numinis augur,
Faustaque signa suae laudis reditusque notavit :
Partibus intonuit caeli pater ipse sinistris.
Sic aquilae clarum firmavit Iuppiter omen.

Poëm. De Mario; De Div., I, xlvii, 106.

155. INGENIOUS DETECTION OF A THIEF.

Hoc ipso fere tempore Strato ille medicus domi furtum fecit et caedem eiusmodi. Cum esset in aedibus armarium, in quo sciret esse nummorum aliquantum et auri: noctu duos conservos dormientes occidit in piscinamque deiecit: ipse armarii fundum exsecuit, et H-S . ., et auri quinque pondo abstulit, uno ex servis puero non grandi conscio. Furto postridie cognito, omnis suspicio in eos servos, qui non comparebant, commovebatur. Cum exsectio illa fundi in armario animadverteretur, quaerebant homines, quonam modo fieri potuisset. Quidam ex amicis Sassiae recordatus est, se nuper in auctione quadam vidisse in rebus minutis aduncam, ex omni parte dentatam et tortuosam venire serrulam, qua illud potuisse ita circumsecari videretur. Ne

multa: perquiritur a coactoribus: invenitur ea serrula ad Stratonem pervenisse. Hoc initio suspicionis orto, et aperte insimulato Stratone, puer ille conscius pertimuit: rem omnem dominae indicavit, homines in piscina inventi sunt, Strato in vincula coniectus est, atque etiam in taberna eius nummi, nequaquam omnes, reperiuntur. Clu., lxiv, 179, 180.

156. A ROMAN CITIZEN SCOURGED.

Ipse inflammatus scelere et furore in forum venit. Ardebant oculi toto ex ore crudelitas eminebat. Exspectabant omnes, quo tandem progressurus aut quidnam acturus esset: cum repente hominem proripi atque in foro medio nudari ac deligari et virgas expediri iubet. Clamabat ille miser se civem esse Romanum, municipem Cosanum: meruisse cum L. Pretio, splendidissimo equite Romano, qui Panormi negotiaretur, ex quo haec Verres scire posset. Tum iste se comperisse ait, eum speculandi caussa in Siciliam ab ducibus fugitivorum esse missum: cuius rei neque index neque vestigium aliquod neque suspicio cuiquam esset ulla: deinde iubet undique hominem vehementissime verberari. Caedebatur virgis in medio foro Messanae civis Romanus, iudices; cum interea nullus gemitus, nulla vox alia illius miseri, inter dolorem crepitumque plagarum audiebatur, nisi haec civis Romanus sum. Hac se commemoratione civitatis omnia verbera depulsurum cruciatunique a corpore deiecturum arbitrabatur. Is non modo hoc non perfecit, ut virgarum vim deprecaretur: sed, cum imploraret saepius, usurparetque nomen civitatis: crux, crux, inquam, infelici et aerumnoso, qui numquam istam pestem viderat, comparabatur. O nomen dulce libertatis! o ius eximium nostrae civitatis! o lex Porcia legesque Semproniae! o graviter desiderata et aliquando reddita plebi Romanae tribunicia potestas! Huccine tandem omnia reciderunt, ut civis Romanus in provincia populi Romani, in oppido foederatorum, ab eo, qui beneficio populi Romani fasces et secures haberet, deligatus in foro virgis caederetur? Quid? cum ignes candentesque laminae ceterique cruciatus admovebantur; si te illius acerba imploratio et vox miserabilis non inhibebat, ne civium quidem Romanorum, qui tum aderant, fletu et gemitu

maximo commovebare? In crucem tu agere ausus es quemquam, qui se civem Romanum esse diceret? Nolui tam vehementer agere hoc prima actione, iudices: nolui. Vidistis enim, ut animi multitudinis in istum dolore et odio et communis periculi metu concitarentur.

Verr., II, V, lxii, 161–163.

157. THE BATTLE OF MUTINA.

Cum equites Antonii apparuissent, contineri neque legio Martia neque cohortes praetoriae potuerunt; quas sequi coepimus coacti, quando eas retinere non potueramus. Antonius ad Forum Gallorum suas copias continebat: neque sciri volebat se legiones habere; tantum equitatum et levem armaturam ostendebat. Posteaquam vidit, se invito, legionem ire, Pansa sequi se duas legiones iussit tironum. Postea vero quam angustias paludis et silvarum transivimus, acies est instructa a nobis duodecim cohortium. Nondum venerant legiones duae; repente Antonius in aciem suas copias de vico produxit et sine mora concurrit. Primo ita pugnatum est, ut acrius non posset ex utraque parte pugnari: etsi dexterius cornu, in quo eram cum Martiae legionis cohortibus octo, impetu primo fugaverat legionem XXXV Antonii, ut amplius passus quingentos ultra aciem, quo loco steterat, processerit. Itaque cum equites nostrum cornu circuire vellent, recipere me coepi et levem armaturam opponere Maurorum equitibus, ne aversos nostros aggrederentur. Interim video me esse inter Antonianos Antoniumque post me esse aliquanto. Repente ecum immisi ad eam legionem tironum, quae veniebat ex castris scuto reiecto. Antoniani me insequi; nostri pila conicere velle. Ita nescio quo fato sum servatus, quod sum cito a nostris cognitus. In ipsa Aemilia, ubi cohors Caesaris praetoria erat, diu pugnatum est. Cornu sinisterius, quod erat infirmius, ubi Martiae legionis duae cohortes erant, et cohors praetoria pedem referre coeperunt, quod ab equitatu circuibantur, quo vel plurimum valet Antonius. Cum omnes se recepissent nostri ordines, recipere me novissimus coepi ad castra. Antonius, tamquam victor, castra putavit se posse capere. Quo cum venit, complures ibi amisit nec egit quidquam. Audita re, Hirtius cum cohortibus viginti veteranis

redeunti Antonio in sua castra occurrit, copiasque eius omnes delevit, fugavitque eodem loco, ubi erat pugnatum, ad Forum Gallorum. Antonius cum equitibus hora noctis quarta se in castra sua ad Mutinam recepit. Hirtius in ea castra rediit, unde Pansa exierat, ubi duas legiones reliquerat, quae ab Antonio erant oppugnatae. Sic partem maiorem suarum copiarum Antonius amisit veteranarum. Nec id tamen sine aliqua iactura cohortium praetorianarum nostrarum et legionis Martiae fieri potuit. Aquilae duae, signa sexaginta sunt relata Antonii. Res bene gesta est. A. d. XII Kalendas Maii ex castris. Ad Fam., X, xxx.

RHETORICAL PASSAGES.

158. CATILINE'S GUILT.

Nunc vero, quae tua est ista vita! Sic enim iam tecum loquar, non ut odio permotus esse videar, quo debeo, sed ut misericordia, quae tibi nulla debetur. Venisti paullo ante in senatum. Quis te ex hac tanta frequentia, ex tot tuis amicis ac necessariis salutavit? Si hoc post hominum memoriam contigit nemini, vocis exspectas contumeliam, cum sis gravissimo iudicio taciturnitatis oppressus? Quid, quod adventu tuo ista subsellia vacuefacta sunt? quod omnes consulares, qui tibi persaepe ad caedem constituti fuerunt, simul atque assedisti, partem istam subselliorum nudam atque inanem reliquerunt? Quo tandem animo hoc tibi ferendum putas? Servi mehercle mei si me isto pacto metuerent, ut te metuunt omnes cives tui, domum meam relinquendam putarem: tu tibi urbem non arbitraris? et, si me meis civibus iniuria suspectum tam graviter atque offensum viderem, carere me aspectu civium, quam infestis oculis omnium conspici mallem: tu, cum conscientia scelerum tuorum agnoscas odium omnium iustum et iam tibi diu debitum, dubitas, quorum mentes sensusque vulneras, eorum aspectum praesentiamque vitare? Si te parentes timerent atque odissent tui, neque eos ulla ratione placare posses, ut opinor, ab eorum oculis aliquo concederes nunc te patria, quae communis est omnium nostrum parens, odit ac metuit, et iamdiu te nihil iudicat nisi de parricidio suo cogitare. Huius tu neque auctoritatem verebere, neque

iudicium sequere, neque vim pertimesces? Quae tecum, Catilina, sic agit, et quodammodo tacita loquitur: Nullum aliquot iam annis facinus exstitit, nisi per te: nullum flagitium sine te: tibi uni multorum civium neces, tibi vexatio direptioque sociorum impunita fuit ac libera: tu non solum ad negligendas leges ac quaestiones, verum etiam ad evertendas perfringendasque valuisti. Superiora illa, quamquam ferenda non fuerunt, tamen, ut potui, tuli: nunc vero me totam esse in metu propter te unum: quidquid increpuerit, Catilinam timeri: nullum videri contra me consilium iniri posse, quod a tuo scelere abhorreat, non est ferendum. Quamobrem discede atque hunc mihi timorem eripe si est verus, ne opprimar; sin falsus, ut tandem aliquando timere desinam.

159. CATILINE'S FLIGHT.

Cat., I, vii.

Tandem aliquando, Quirites, L. Catilinam, furentem audacia, scelus anhelantem, pestem patriae nefarie molientem, vobis atque huic urbi ferrum flammamque minitantem, ex urbe vel eiecimus, vel emisimus, vel ipsum egredientem verbis prosecuti sumus. Abiit, excessit, evasit, erupit: nulla iam pernicies a monstro illo atque prodigio moenibus ipsis intra moenia comparabitur. Atque hunc quidem unum huius belli domestici ducem sine controversia vicimus. Non enim iam inter latera nostra sica illa versabitur: non in campo, non in foro, non in curia, non denique intra domesticos parietes pertimescemus. Loco ille motus est, cum est ex urbe depulsus. Palam iam cum hoste, nullo impediente, bellum iustum geremus. Sine dubio perdidimus hominem, magnificeque vicimus, cum illum ex occultis insidiis in apertum latrocinium coniecimus. Quod vero non cruentum mucronem, ut voluit, extulit, quod vivis nobis egressus est, quod ei ferrum de manibus extorsimus, quod incolumes cives, quod stantem urbem reliquit: quanto tandem illum maerore afflictum esse et profligatum putatis? Iacet ille nunc prostratus, Quirites, et se perculsum atque abiectum esse sentit, et retorquet oculos profecto saepe ad hanc urbem, quam ex suis faucibus ereptam esse luget: quae quidem laetari mihi videtur, quod tantam pestem evomuerit forasque proiecerit.

Cat., II, i.

« IndietroContinua »