Immagini della pagina
PDF
ePub

magisque naturae industriam hominum, quam vim aut tempus deesse. Sed dux atque imperator vitae mortalium animus est: qui ubi ad gloriam virtutis via grassatur, abunde pollens potensque et clarus est, neque fortuna eget, quippe quae probitatem, industriam ceterasque artes bonas neque dare neque eripere cuiquam potest: sin, captus pravis cupidinibus, ad inertiam et voluptates corporis pessum datus est, perniciosa lubidine paullisper usus: ubi per socordiam vires, tempus, ingenium defluxere, naturae infirmitas accusatur, suam quisque culpam auctores ad negotia transferunt. Quodsi hominibus bonarum rerum tanta cura esset, quanto studio aliena ac nihil profutura multumque etiam periculosa petunt; neque regerentur magis, quam regerent casus, et eo magnitudinis procederent, uti pro mortalibus gloria aeterni fierent.

Jug., 1.

218. A STORY OF TWO CARTHAGINIAN BROTHERS.

Non indignum videtur, egregium atque mirabile facinus duorum Carthaginiensium memorare; eam rem nos locus admonuit. Qua tempestate Carthaginienses pleraque Africa imperitabant, Cyrenenses quoque magni atque opulenti fuere. Ager in medio arenosus, una specie: neque flumen, neque mons erat, qui finis eorum discerneret: quae res eos in magno diuturnoque bello inter se habuit. Postquam utrimque legiones, item classes, saepe fusae fugataeque, et alteri alteros aliquantum attriverant; veriti, ne mox victos victoresque defessos alius aggrederetur, per inducias sponsionem faciunt, uti certo die legati domo proficiscerentur; quo in loco inter se obvii fuissent, is communis utriusque populi finis haberetur. Igitur Carthagine duo fratres missi, quibus nomen Philaenis erat, maturavere iter pergere: Cyrenenses tardius iere. Id socordiane an casu acciderit, parum cognovi. Ceterum solet in illis locis tempestas haud secus, atque in mari, retinere. Nam ubi per loca aequalia et nuda gignentium ventus coortus arenam humo excitavit, ea, magna vi agitata, ora oculosque implere solet; ita prospectu impedito morari iter. Postquam Cyrenenses aliquanto posteriores se vident, et ob rem corruptam domi poenas metuunt: criminari, Carthaginienses ante tempus domo digressos, conturbare rem:

denique omnia malle, quam victi abire. Sed cum Poeni aliam conditionem, tantummodo aequam, peterent, Graeci optionem Carthaginiensium faciunt, ut vel illi, quos finis populo suo peterent, ibi vivi obruerentur; vel eadem conditione sese, quem in locum vellent, processuros. Philaeni conditione probata, seque vitamque suam reipublicae condonavere; ita vivi obruti. Carthaginienses in eo loco Philaenis fratribus aras consecravere; aliique illis domi honores instituti.

Jug., 79.

219. MERIT IS THE TRUE TITLE TO NOBILITY. (FROM SPEECH OF MARIUS.)

Comparate nunc, Quirites, me hominem novum cum illorum superbia. Quae illi audire et legere solent, eorum partim vidi, alia egomet gessi: quae illi litteris, ea ego militando didici. Nunc vos existumate, facta an dicta pluris sint. Contemnunt novitatem meam, ego illorum ignaviam; mihi fortuna, illis probra obiectantur. Quamquam ego naturam unam et communem omnium existumo, sed fortissumum quemque generosissumum esse. Ac si iam ex patribus Albini aut Bestiae quaeri posset, mene an illos ex se gigni maluerint, quid responsuros creditis, nisi, sese liberos quam optumos voluisse? Quodsi iure me despiciunt, faciant idem maioribus suis, quibus, uti mihi, ex virtute nobilitas coepit. Invident honori meo; ergo invideant labori, innocentiae, periculis etiam meis, quoniam per haec illum cepi. Non possum fidei causa imagines neque triumphos aut consulatus maiorum meorum ostentare; at, si res postulet, hastas, vexillum, phaleras, alia militaria dona; praeterea cicatrices adverso corpore. Hae sunt meae imagines, haec mea nobilitas, non hereditate relicta, ut illa illis, sed quae egomet plurumis meis laboribus et periculis quaesivi. Non sunt composita mea verba; parvi id facio; ipsa se virtus satis ostendit; illis artificio opus est, ut turpia facta oratione tegant. Neque litteras Graecas didici parum placebat eas discere, quippe quae ad virtutem doctoribus nihil profuerunt. At illa, multo optuma reipublicae, doctus sum: hostem ferire; praesidia agitare; nihil metuere, nisi turpem famam; hiemem et aestatem iuxta pati: humi requiescere; eodem tempore inopiam et laborem tolerare. His

ego praeceptis milites hortabor: neque illos arte colam, me opulenter; neque gloriam meam laborem illorum faciam. Hoc est utile, hoc civile imperium.

Jug., 85.

P. TERENTIUS VARRO ATACINUS, CIRC. 82-37 B. C.

220. ASTRONOMICAL AND GEOGRAPHICAL DESCRIPTIONS.

Vidit et aetherio mundum torquerier axe

Et septem aeternis sonitum dare vocibus orbes,
Nitentes aliis alios quae maxima divis

Laetitia est. At tunc longe gratissima Phoebi
Dextera consimiles meditatur reddere voces.

Ergo inter solis stationem ad sidera septem
Exporrecta iacet tellus: huic extima fluctu
Oceani, interior Neptuno cingitur ora.

At quinque aetheriis zonis accingitur orbis
Ac vastant imas hiemes mediamque calores:
Sed terrae extremas inter mediamque coluntur
Quas solis valido numquam vis atterat igne.
Chorographia; fr. ap. Prisc., 609, 709 P., et al.

221. SIGNS OF RAIN.

Tum liceat pelagi volucres tardaeque paludis
Cernere inexpleto studio certare lavandi,
Et velut insolitum pennis infundere rorem ;
Aut arguta lacus circumvolitavit hirundo,
Et bos suspiciens caelum (mirabile visu)

Naribus aërium patulis decerpsit odorem,
Nec tenuis formica cavis non evehit ova.

Ephemeris; (s. Navales Libri;) fr. ap. Serv. in
Verg. G. I, 375.

CORNELIUS NEPOS, 74-24 B. C.

222. How THEMISTOCLES BROUGHT ON THE BATTLE OF SALAMIS.

At Xerxes Thermopylis expugnatis protinus accessit astu idque nullis defendentibus, interfectis sacerdotibus, quos in arce invenerat, incendio delevit. Cuius flamma perterriti classiarii cum manere non auderent, et plurimi hortarentur, ut domos suas discederent moenibusque se defenderent, Themistocles unus restitit et universos pares esse posse aiebat, dispersos testabatur perituros, idque Eurybiadi, regi Lacedaemoniorum, qui tum summae imperii praeerat, fore affirmabat. Quem cum minus, quam vellet, moveret, noctu de servis suis, quem habuit fidelissimum, ad regem misit, ut ei nuntiaret suis verbis adversarios eius in fuga esse: qui si discessissent, maiore cum labore et longinquiore tempore bellum confecturum, cum singulos consectari cogeretur; quos si statim aggrederetur, brevi universos oppressurum. Hoc eo valebat, ut ingratis ad depugnandum omnes cogerentur. Hac re audita barbarus, nihil doli subesse credens, postridie alienissimo sibi loco, contra opportunissimo hostibus, adeo angusto mari conflixit, ut eius multitudo navium explicari non potuerit. Victus ergo est magis etiam consilio Themistocli quam armis Graeciae.

mus.

223. CHARACTER OF ATTICUS.

Themist., 4.

Hic ita vixit, ut universis Atheniensibus merito esset carissiNam praeter gratiam, quae iam in adolescentulo magna erat, saepe suis opibus inopiam eorum publicam levavit. Cum

enim versuram facere publice necesse esset neque eius condicionem aequam haberent, semper se interposuit atque ita, ut neque usuram iniquam ab his acceperit neque longius, quam dictum esset, debere passus sit. Quod utrumque erat his salutare. Nam neque indulgendo inveterascere eorum aes alienum patiebatur neque multiplicandis usuris crescere. Auxit hoc officium alia quoque liberalitate. Nam universos frumento donavit, ita ut singulis sex modii tritici darentur; qui modus mensurae medimnus Athenis appellatur. Hic autem sic se gerebat, ut communis infimis, par principibus videretur. Quo factum est, ut hinc omnes honores, quos possent, publice haberent civemque facere studerent; quo beneficio ille uti noluit, quod non nulli ita interpretantur, amitti civitatem Romanam alia ascita.

Att., 2, 3.

L. VARIUS RUFUS, 74-14 B. C.

224. A DOG ON THE SCENT OF A STAG.

Ceu canis umbrosam lustrans Gortynia vallem,
Si veteris potuit cervae comprendere lustra,
Saevit in absentem, et circum vestigia lustrans
Aethera per nitidum tenues sectatur odores;
Non amnes illam medii non ardua tentant,
Perdita nec serae meminit decedere nocti.

De Morte Caes., fr. ap. Macrob., Sat. vi, 2.

225. IN PRAISE OF AUGUSTUS.

Tene magis salvum populus velit, an populum tu,
Servet in ambiguum qui consulit et tibi et urbi,

Iuppiter.

Fr. ap. Hor., Ep. I, xvi, 27.

« IndietroContinua »