Immagini della pagina
PDF
ePub

P. VERGILIUS MARO, 70-19 B. C.

226. A GNAT'S GHOST BEWAILS ITS UNTIMELY Death.

[ocr errors]

Inquit: Quid meritus, ad quae delatus acerbas
Cogor adire vices? Tua dum mihi carior ipsa
Vita fuit vita, rapior per inania ventis.

Tu lentus refoves iucunda membra quiete,
Ereptus tetris e cladibus: at mea Manes

Viscera Lethaeas cogunt transnare per undas;
Praeda Charontis agor. Viden' ut flagrantia taedis
Lumina collucent infestis omnia templis ;

Obvia Tisiphone, serpentibus undique comta,
Et flammas et saeva quatit mihi verbera poenae ;
Cerberus et diris flagrat latratibus ora,

Anguibus hinc atque hinc horrent cui colla reflexis,
Sanguineique micant ardorem luminis orbes.

Heu! quid ab officio digressa est gratia, cum te
Restitui superis leti iam limine ab ipso?
Praemia sunt pietatis ubi? Pietatis honores

In vanas abiere vices: et rure recessit

Iustitiae prior illa fides: instantia vidi
Alterius, sine respectu mea fata relinquens,
Ad pariles agor eventus; fit poena merenti;
Poena fit exitium: modo sit dum grata voluntas!
Exsistat par officium! Feror avia carpens,
Avia Cimmerios inter distantia lucos:

Quem circa tristes densentur in omnia poenae.

Culex, 209-232.

227. A PARODY ON CATULLUS IV.

Sabinus ille, quem videtis, hospites,
Ait fuisse mulio celerrimus ;
Neque ullius volantis impetum cisi
Nequisse praeterire: sive Mantuam

Opus foret volare, sive Brixiam.
Neque hoc negat Tryphonis aemuli domum
Negare nobilem, insulamve Caeruli:

Ubi iste, post Sabinus, ante Quinctio
Bidente dicit attondisse forfice

Comata colla, neque sordidum, iugo
Premente, dura vulnus ederet iuba.
Cremona frigida, et lutosa Gallia,
Tibi haec fuisse, et esse, cognitissima
Ait Sabinus: ultima ex origine
Tua stetisse dicit in voragine,
Tua in palude deposisse sarcinas,
Et inde tot per orbitosa millia
Iugum tulisse; laeva, sive dextera,
Strigare mula, sive utrimque coeperat.
Neque ulla vota semitalibus deis

Sibi esse facta, praeter hoc novissimum,
Paterna lora, proximumque pectinem.
Sed haec prius fuere; nunc eburnea
Sedetque sede, seque dedicat tibi,
Gemelle Castor, et gemelle Castoris.

Catalec., viii.

228. MINE HOSTESS.

Copa Syrisca, caput Graia redimita mitella,
Crispum sub crotalo docta movere latus,
Ebria fumosa saltat lasciva taberna,

Ad cubitum raucos excutiens calamos:
'Quid iuvat aestivo defessum pulvere abesse,
Quam potius bibulo decubuisse toro?
Sunt cupae, calices, cyathi, rosa, tibia, chordae,
Et trichila umbriferis frigida arundinibus.
Est et, Maenalio quae garrit dulce sub antro,
Rustica pastoris fistula more sonans.

Est et vappa, cado nuper diffusa picato.

Est strepitans rauco murmure rivus aquae. Sunt etiam croceo violae de flore corollae; Sertaque purpurea lutea mixta rosa;

Et quae virgineo libata Achelois ab amne
Lilia vimineis attulit in calathis.

Sunt et caseoli, quos iuncea fiscina siccat:
Sunt autumnali cerea pruna die :
Castaneaeque nuces, et suave rubentia mala:

Est hic munda Ceres; est Amor: est Bromius.
Sunt et mora cruenta, et lentis uva racemis:
Est pendens iunco caeruleus cucumis.
Est tuguri custos, armatus falce saligna;
Sed non et vasto est inguine terribilis.
Huc Calybita veni: fessus iam sudat asellus:
Parce illi: nostrum delicium est asinus.
Nunc cantu crebro rumpunt arbusta cicadae.
Nunc etiam in gelida sede lacerta latet.
Si sapis, aestivo recubans te prolue vitro;
Seu vis crystallo ferre novos calices.
Eia age pampinea fessus requiesce sub umbra;
Et gravidum roseo necte caput strophio.
Candida formosae decerpes ora puellae.
Ah! pereat, cui sunt prisca supercilia!
Quid cineri ingrato servas bene olentia serta?
Anne coronato vis lapide ista legi?

Pone merum et talos. Pereant, qui crastina curant!

Mors aurem vellens: vivite, ait, venio.'

Сора.

229. THE MISERY OF EXILE.

Fortunate senex, hic, inter flumina nota
Et fontes sacros, frigus captabis opacum!
Hinc tibi, quae semper, vicino ab limite saepes,
Hyblaeis apibus florem depasta salicti,
Saepe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucae, tua cura, palumbes,
Nec gemere aëria cessabit turtur ab ulmo.

[ocr errors]

At nos hinc alii sitientes ibimus Afros:

Pars Scythiam et rapidum Cretae veniemus Oaxen,

Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tuguri congestum caespite culmen,
Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius haec tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? En, quo discordia cives
Produxit miseros! en, quis consevimus agros!
Insere nunc Meliboee, piros, pone ordine vites.
Ite meae, felix quondam pecus, ite capellae.
Non ego vos posthac, viridi proiectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellae,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

230. A PROPHECY.

Ecl., i, 52-58, 65-79.

Talia saecla, suis dixerunt, currite, fusis
Concordes stabili fatorum numine Parcae.
Adgredere o magnos (aderit iam tempus) honores,
Cara deum suboles, magnum Iovis incrementum !
Adspice convexo nutantem pondere mundum,
Terrasque, tractusque maris, caelumque profundum,
Adspice, venturo laetantur ut omnia saeclo.
O mihi tam longae maneat pars ultima vitae,
Spiritus et, quantum sat erit tua dicere facta.

Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,

Nec Linus; huic mater quamvis atque huic pater adsit:

Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.

Pan etiam, Arcadia mecum si iudice certet,
Pan etiam Arcadia dicat se iudice victum.
Incipe, parve puer, risu cognoscere matrem:
Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer: cui non risere parentes,
Nec deus hunc mensa, dea nec dignata cubili est.

Ecl., iv. 46-63.

231. THE FORMATION OF THE EARTH.

Namque canebat, uti magnum per inane coacta Semina terrarumque animaeque marisque fuissent, Et liquidi simul ignis; ut his exordia primis Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis ; Tum durare solum et discludere Nerea ponto Coeperit et rerum paullatim sumere formas; Iamque novum terrae stupeant lucescere solem Altius, atque cadant summotis nubibus imbres : Incipiant silvae cum primum surgere, cumque Rara per ignaros errent animalia montis.

Ecl., vi, 31-40.

232. A DISAPPOINTED LOVER'S LAMENT.

Nascere, praeque diem veniens age, Lucifer, almum,
Coniugis indigno Nisae deceptus amore

Dum queror, et divos, quamquam nil testibus illis
Profeci, extrema moriens tamen adloquor hora.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Maenalus argutumque nemus pinosque loquentis
Semper habet; semper pastorum ille audit amores,
Panaque, qui primus calamos non passus inertis.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopso Nisa datur: quid non speremus amantes?
Iungentur iam grypes equis, aevoque sequenti
Cum canibus timidi venient ad pocula dammae.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Mopse, novas incide faces: tibi ducitur uxor;
Sparge, marite, nuces: tibi deserit Hesperus Oetam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
O digno coniuncta viro, dum despicis omnis,
Dumque tibi est odio mea fistula dumque capellae
Hirsutumque supercilium promissaque barba,
Nec curare deum credis mortalia quemquam.
Incipe Maenalios mecum, mea tibia, versus.
Saepibus in nostris parvam te roscida mala

« IndietroContinua »