Immagini della pagina
PDF
ePub

Ut nostris tumefacta superbiat Umbria libris,
Umbria Romani patria Callimachi.
Scandentes si quis cernet de vallibus arces,
Ingenio muros aestimet ille meo.

Roma fave, tibi surgit opus: date candida cives
Omina, et inceptis dextera cantet avis.

Sacra diesque canam, et cognomina prisca locorum:

Has meus ad metas sudet oportet equus.

Id., 55-70.

289. THE SHADE OF CORNELIA EXHORTS HER HUSBAND AND CHILDREN TO MUTUAL AFFECTION.

Nunc tibi commendo, communia pignora, natos:
Haec cura et cineri spirat inusta meo. >
Fungere maternis vicibus, pater. Illa meorum
Omnis erit collo turba ferenda tuo.

Oscula cum dederis tua flentibus, adice matris:
Tota domus coepit nunc onus esse tuum.
Et, si quid doliturus eris, sine testibus illis ;
Cum venient, siccis oscula falle genis.
Sat tibi sint noctes, quas de me, Paulle, fatiges
Somniaque in faciem credita saepe meam.
Atque, ubi secreto nostra ad simulacra loqueris,
Ut responsurae singula verba iace.

Seu tamen adversum mutarit ianua lectum,
Sederit et nostro cauta noverca toro,
Coniugium, pueri, laudate et ferte paternum;
Capta dabit vestris moribus illa manus.
Nec matrem laudate nimis: collata priori
Vertet in offensas libera verba suas.
Seu memor ille mea contentus manserit umbra
Et tanti cineres duxerit esse meos:

Discite venturam iam nunc sentire senectam,
Caelibis ad curas nec vacet ulla via.

Quod mihi detractum est, vestros accedat ad annos:

Prole mea Paullum sic iuvet esse senem.

V, (IV,) xi, 73-96.

C. ASINIUS POLLIO, 75 B. C.-4 A. D.

290. CHARACTER OF Cicero.

Huius ergo viri tot tantisque operibus mansuris in omne aevum praedicare de ingenio atque industria supervacuum est. Natura autem atque fortuna pariter obsecuta est ei, si quidem facies decora ad senectutem prosperaque permansit valetudo, tum pax diutina cuius instructus erat artibus contigit. Namque ad priscam severitatem iudiciis exactis maxima noxiorum multitudo provenit, quos obstrictos patrocinio incolumes plerosque habebat. Iam felicissima consulatus ei sors petendi et gerendi magna munera deum consilio industriaque: utinam moderatius secundas res et fortius adversas ferre potuisset! namque utraeque cum evenerant ei, mutari eas non posse rebatur. Inde sunt invidiae tempestates coortae gravissimae, eo certiorque inimicis adgrediendi fiducia; maiore enim simultates adpetebat animo quam gerebat. Sed quando mortalium nulli virtus perfecta contigit, qua maior pars vitae atque ingenii stetit, ea iudicandum de homine est. Atque ego ne miserandi quidem exitus eum fuisse indicarem, nisi ipse tam miseram mortem putasset.

Ap. Sen. Rh., Suas., vi.

T. LIVIUS PATAVINUS, 59 B. C.-17 A.D.

291. TRANSPORTATION OF THE POPULACE OF ALBA.

Inter haec iam praemissi erant Albam equites, qui multitudinem traducerent Romam. Legiones deinde ductae ad diruendam urbem. Quae ubi intravere portas, non quidem fuit tumultus ille, nec pavor, qualis captarum esse urbium solet, cum effractis portis, stratisve ariete muris, aut arce vi capta, clamor hostilis et cursus per urbem armatorum omnia ferro flammaque miscet: sed silentium triste ac tacita maestitia ita defixit omnium animos, ut,

prae metu obliti, quid relinquerent, quid secum ferrent, deficiente consilio, rogitantesque alii alios, nunc in liminibus starent, nunc errabundi domos suas ultimum illud visuri pervagarentur. Ut vero iam equitum clamor exire iubentium instabat, simul fragor tectorum, quae diruebantur, ultimis urbis partibus audiebatur, pulvisque, ex distantibus locis ortus, velut nube inducta omnia impleverat, raptim, quibus quisque poterat, elatis, cum larem ac penates tectaque in quibus natus quisque educatusque esset relinquentes exirent, iam continens agmen migrantium impleveret vias: et conspectus aliorum mutua miseratione integrabat lacrimas: vocesque etiam miserabiles exaudiebantur, mulierum praecipue, cum obsessa ab armatis templa augusta praeterirent, ac velut captos relinquerent deos. Egressis urbem Albanis, Romanus passim publica privataque omnia tecta adaequat solo, unaque hora quadringentorum opus annorum, quibus Alba steterat, excidio ac ruinis dedit. Templis tantum deum (ita enim edictum ab rege fuerat) temperatum est.

i, 29.

292. FEATS OF KNIGHTLY PROWESS AT THE BATTLE of LAKE REGILLUS.

Ergo etiam praelium aliquanto, quam cetera, gravius atque atrocius fuit. Non erim duces ad regendam modo consilio rem affuere, sed, suismet ipsis corporibus dimicantes, miscuere certamina: nec quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine vulnere, praeter dictatorem Romanum, excessit. In Postumium, prima in acie suos adhortantem instruentemque, Tarquinius Superbus, quanquam iam aetate et viribus erat gravior, equum infestus admisit: ictusque a latere, concursu suorum receptus in tutum est. Et ad alterum cornu Aebutius magister equitum in Octavium Mamilium impetum dederat. Nec fefellit veniens Tusculanum ducem; contra quem et ille concitat equum: tantaque vis infestis venientium hastis fuit, ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus percussum. Hunc quidem in secundam aciem Latini recepere: Aebutius, cum saucio brachio tenere telum non posset, pugna excessit. M. Valerius, Publicolae frater, conspicatus ferocem iuvenem Tarquinium, ostentantem se in prima exsulum acie, domestica etiam gloria accensus, ut

cuius familiae decus eiecti reges erant, eiusdem interfecti forent, subdit calcaria equo, et Tarquinium infesto spiculo petit. Tarquinius retro in agmen suorum infenso cessit hosti, Valerium, invectum temere in exsulum aciem, ex transverso quidam adortus transfigit: nec quicquam equitis vulnere equo retardato, moribundus Romanus, labentibus super corpus armis, ad terram defluxit. Hos agmine venientes T. Herminius legatus conspicatus, interque eos insignem veste armisque Mamilium noscitans, tanto vi maiore, quam paullo ante magister equitum, cum hostium duce proelium iniit, ut et uno ictu transfixum per latus occiderit Mamilium, et ipse inter spoliandum corpus hostis veruto percussus, cum victor in castra esset relatus, inter primam curationem exspiraverit.

ii, 19, 20.

293. VIRGINIUS IMPLORES HIS FELLOW-CITIZENS TO PITY HIM FOR HAVING BEEN FORCED TO SLAY HIS CHILD.

Supinas deinde tendens manus, commilitones appellans, orabat, 'ne, quod scelus Ap. Claudii esset, sibi attribuerunt: neu se, parricidam liberum, aversarentur. Sibi vitam filiae sua cariorem fuisse, si libere ac pudice vivere licitum fuisset. Cum, velut servam, ad stuprum rapi videret, morte amitti melius ratum, quam contumelia, liberos, misericordia se in speciem crudelitatis lapsum. Nec superstitem filiae futurum fuisse, nisi spem ulciscendae mortis eius in auxilio commilitonum habuisset. Illis quoque filias, sorores, coniuges esse: nec cum filia sua libidinem Ap. Claudii exstinctam esse; sed, quo impunitior sit, eo effrenatiorem fore. Aliena calamitate documentum datum illis cavendae similis iniuriae. Quod ad se attineat, uxorem sibi fato raptam filiam, quia non ultra victura pudica fuerit, misera, sed honesta, morte occubuisse. Non esse iam Appii libidini locum in domo sua: ab alia violentia eius eodem se animo suum

corpus vindicaturum, quo vindicaverit filiae. Ceteri sibi ac

liberis suis consulerent.'

iii, 50.

294. THE DRAMA. — ITS FIRST INTRODUCTION INTO ROME

(364 B. C.), AND SKETCH OF ITS SUBSEQUENt De

VELOPMENT.

Et hoc et insequenti anno, C. Sulpicio Petico, C. Licinio Stolone, consulibus, pestilentia fuit. Eo nihil dignum memoria actum, nisi quod pacis deum exposcendae causa tertio tum post conditam urbem lectisternium fuit. Et cum vis morbi nec humanis consiliis nec ope divina levaretur, victis superstitione animis, ludi quoque scenici, nova res bellicoso populo, (nam Circi modo spectaculum fuerat) inter alia caelestis irae placamina instituti dicuntur. Ceterum parva quoque (ut ferme principia omnia) et ea ipsa peregrina res fuit. Sine carmine ullo, sine imitandorum carminum actu, ludiones ex Etruria acciti, ad tibicinis modos saltantes, haud indecoros motus more Tusco dabant. Imitari deinde eos iuventus, simul inconditis inter se iocularia fundentes versibus, coepere; nec absoni a voce motus erant. Accepta itaque res saepiusque usurpando excitata. Vernaculis artificibus, quia hister Tusco verbo ludio vocabatur, nomen histrionibus inditum: qui non, sicut ante, Fescennino versu similem incompositum temere ac rudem alternis iaciebant; sed impletas modis saturas, descripto iam ad tibicinem cantu, motuque congruenti peragebant. Livius post aliquot annos, qui ab saturis ausus est primus argumento fabulam facere, (idem scilicet, id quod omnes tum erant, suorum carminum actor) dicitur, cum saepius revocatus vocem obtudisset, venia petita puerum ad canendum ante tibicinem cum statuisset, canticum egisse aliquanto magis vigente motu, quia nihil vocis usus impediebat. Inde ad manum cantari histrionibus coeptum, diverbiaque tantum ipsorum voci relicta. Postquam lege hac fabularum ab risu ac soluto ioco res avocabatur, et ludus in artem paullatim verterat ; iuventus, histrionibus fabellarum actu relicto, ipsa inter se more antiquo ridicula intexta versibus iactitare coepit: quae exodia postea appellata, consertaque fabellis potissimum Atellanis sunt. Quod genus ludorum ab Oscis acceptum tenuit iuventus, nec ab histrionibus pollui passa est. Eo institutum manet, ut actores Atellanarum nec tribu moveantur, et stipendia, tanquam expertes artis ludicrae, faciant. Inter aliarum parva principia

« IndietroContinua »