Immagini della pagina
PDF
ePub

P. OVIDIUS NASO, 43 B. C.-17 A. D.

312. A LOVER CHIDES A STREAM WHICH BARS HIS PATH.

Amnis, arundinibus limosas obsite ripas,

Ad dominam propero; siste parumper aquas.
Nec tibi sunt pontes, nec quae sine remigis ictu
Concava traiecto cymba rudente vehat.
Parvus eras, memini; nec te transire refugi:
Summaque vix talos contigit unda meos.
Nunc ruis apposito nivibus de monte solutis,
Et turpi crassas gurgite volvis aquas.
Quid properasse iuvat? quid parva dedisse quieti
Tempora? quid nocti conseruisse diem?
Tu potius, ripis effuse capacibus amnis,
Sic aeternus eas, labere fine tuo.

Non eris invidiae, torrens, mihi crede, ferendae,
Si dicar per te forte retentus amans.
Flumina deberent iuvenes in amore iuvare:
Flumina senserunt ipsa, quid esset amor.
Inachus in Melie Bithynide pallidus isse
Dicitur, et gelidis incaluisse vadis.

Te quoque credible est aliqua caluisse puella:
Sed nemora et silvae crimina vestra tegunt.
Dum loquor, increvit vastis spatiosius undis,
Nec capit admissas alveus altus aquas.
Quid mecum, furiose, tibi? quid mutua differs
Gaudia? quid coeptum, rustice, rumpis iter?
Quid? si legitimum flueres, si nobile flumen?
Si tibi per terras maxima fama foret?
Nomen habes nullum, nivibus collecte caducis;
Nec tibi sunt fontes, nec tibi certa domus.
Fontis habes instar pluviamque nivesque solutas;
Quas tibi divitias pigra ministrat hiems.
Aut lutulentus agis brumali tempore cursus:
Aut premis arentem pulverulentus humum.

Quis te unquam potuit sitiens haurire viator?
Quis dixit grata voce, perennis eas?
Damnosus pecori curris, damnosior agris.

Huic

Forsitan haec alios; me mea damna movent.
ego vae! demens narrabam fluminum amores?
Iactasse indigno nomina tanta pudet.

Amor., III, vi, 1-10, 19-26, 83-102.

313. ELEGY ON THE DEATH OF TIBULLUS.

Tene, sacer vates, flammae rapuere rogales?
Pectoribus pasci nec timuere tuis?
Aurea sanctorum potuissent templa deorum
Urere, quae tantum sustinuere nefas.
Avertit vultus, Erycis quae possidet arces.

Sunt quoque, qui lacrimas continuisse negant.
Sed tamen hoc melius, quam si Phaeacia tellus
Ignotum vili supposuisset humo.

Hic certe manibus fugientis pressit ocellos
Mater, et in cineres ultima dona tulit.
Hic soror in partem misera cum matre doloris
Venit, inornatas dilaniata comas:
Cumque tuis sua iunxerunt Nemesisque priorque
Oscula nec solos destituere rogos.

Delia discedens, Felicius, inquit, amata

Sum tibi: vixisti, dum tuus ignis eram.
Cui Nemesis, Quid, ait, tibi sunt mea damna dolori ?
Me tenuit moriens deficiente manu.

Si tamen e nobis aliquid, nisi nomen et umbra,
Restat, in Elysia valle Tibullus erit.
Obvius huic venies, hedera iuvenilia cinctus
Tempora, cum Calvo, docte Catulle, tuo:
Tu quoque,

si falsum est temerati crimen amici,

Sanguinis atque animae prodige Galle tuae.

His comes umbra tua est, si qua est modo corporis umbra.

Auxisti numeros, culte Tibulle, pios.

Amor., III, ix, 41-66.

314. MEDEA TO JASON.

Est nemus et piceis et frondibus ilicis atrum:
Vix illud radiis solis adire licet.

Sunt in eo, fuerantque diu, delubra Dianae :
Aurea barbarica stat dea facta manu.

Nostin', an exciderunt mecum loca? Venimus illuc;
Orsus es infido sic prior ore loqui:

Ius tibi et arbitrium nostrae Fortuna salutis
Tradidit, inque tua est vitaque morsque manu.
Perdere posse sat est, si quem iuvat ipsa potestas.
Sed tibi servatus gloria maior ero.

Per mala nostra precor, quorum potes esse levamen ;
Per genus et numen cuncta videntis avi;
Per triplicis vultus arcanaque sacra Dianae;
Et si forte alios gens habet ista deos:
O virgo, miserere mei; miserere meorum!
Effice me meritis tempus in omne tuum.
Quod si forte virum non dedignare Pelasgum;
(Sed mihi tam faciles unde meosque deos?)
Spiritus ante meus tenues vanescat in auras,
Quam thalamo, nisi tu, nupta sit ulla meo.
Conscia sit Iuno, sacris praefecta maritis,

Et dea, marmorea cuius in aede sumus.

Haec animum (et quota pars haec sunt?) movere puellae Simplicis, et dextrae dextera iuncta meae.

Vidi etiam lacrimas: an pars et fraudis in illis ?

Sic cito sum verbis capta puella tuis.

Her., xii, 67-92.

315. CERATIS OPE DAEDALEA NITITUR PENNIS.'

Iamque volaturus parvo dedit oscula nato:

Nec patriae lacrimas continuere genae. Monte minor collis, campis erat altior aequis: Hinc data sunt miserae corpora bina fugae. Et movet ipse suas, et nati respicit alas Daedalus, et cursus sustinet usque suos.

Iamque novum delectat iter; positoque timore
Icarus audaci fortius arte volat.

Hos aliquis, tremula dum captat arundine pisces,
Vidit, et inceptum dextra reliquit opus.
Iam Samos a laeva fuerant Naxosque relictae,
Et Paros, et Clario Delos amata deo.
Dextra Lebynthos erat, silvisque umbrosa Calymne,
Cinctaque piscosis Astypalaea vadis:

Cum puer incautis nimium temerarius armis
Altius egit iter, deseruitque patrem.
Vincla labant; et cera deo propiore liquescit:
Nec tenues venti brachia mota tenent.

Territus a summo despexit in aequora caelo :
Nox oculis pavido venit oborta metu.
Tabuerant cerae; nudos quatit ille lacertos :
Et trepidat; nec, quo sustineatur, habet.
Decidit; atque cadens, pater, o, pater, auferor, inquit.
Clauserunt virides ora loquentis aquae.

At pater infelix, non iam pater, Icare, clamat,
Icare, clamat, ubi es? quove sub axe volas?
Icare, clamabat: pennas adspexit in undis.
Ossa tegit tellus; aequora nomen habent.

Art. Am., ii, 69-96.

316. THE FORMATION OF THE EARTH.

Ante mare et terras et, quod tegit omnia, caelum
Unus erat toto naturae vultus in orbe,

Quem dixere chaos, rudis indigestaque moles;
Nec quidquam nisi pondus iners; congestaque eodem
Non bene iunctarum discordia semina rerum.
Frigida pugnabant calidis, humentia siccis,

Mollia cum duris, sine pondere habentia pondus.
Hanc deus et melior litem natura diremit:

Nam caelo terras, et terris abscidit undas,
Et liquidum spisso secrevit ab aëre caelum.
Quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
Dissociata locis concordi pace ligavit.
Ignea convexi vis et sine pondere caeli

Emicuit summaque locum sibi legit in arce.
Proximus est aër illi levitate locoque :

Densior his tellus, elementaque grandia traxit,
Et pressa est gravitate sui. Circumfluus humor
Ultima possedit solidumque coërcuit orbem.
Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum,
Congeriem secuit, sectamque in membra redegit:
Principio terram, ne non aequalis ab omni
Parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
Tum freta diffudit, rapidisque tumescere ventis
Iussit et ambitae circumdare litora terrae.
Addidit et fontes et stagna immensa lacusque,
Fluminaque obliquis cinxit declivia ripis.
Iussit et extendi campos, subsidere valles,
Fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes.
Utque duae dextra caelum totidemque sinistra
Parte secant zonae, quinta est ardentior illis:
Sic onus inclusum numero distinxit eodem

Cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
Quarum quae media est, non est habitabilis aestu:
Nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit,
Temperiemque dedit mista cum frigore flamma.
Imminet his aër: qui, quanto est pondere terrae
Pondus aquae levius, tanto est onerosior igne.
Illic et nebulas, illic consistere nubes

Iussit, et humanas motura tonitrua mentes,
Et cum fulminibus facientes frigora ventos.
Haec super imposuit liquidum et gravitate carentem
Aethera, nec quidquam terrenae faecis habentem.
Vix ita limitibus discreverat omnia certis,
Cum quae pressa diu massa latuere sub ipsa,
Sidera coeperunt toto fulgescere caelo.
Neu regio foret ulla suis animalibus orba,
Astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
Cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
Terra feras cepit, volucres agitabilis aër.

Metam., i, 5-9, 19-39, 43-56, 67–75.

« IndietroContinua »