Immagini della pagina
PDF
ePub

Sacra in oquoltod ne quisquam fecise velet, neve in poplicod neve in preivatod neve exstrad urbem sacra quisquam fecise velet, nisei praetorem urbanum adieset isque de senatuos sententiad, dum ne minus senatoribus C adesent, quom ea res cosoleretur, iousiset. Censuere.

Homines plous V oinvorsei virei atque mulieres sacra ne quisquam fecise velet, neve inter ibei virei plous duobus mulieribus plous tribus arfuise velent, nisei de praetoris urbani senatuosque sententiad, utei suprad scriptum est.

Haice utei in coventionid exdeicatis ne minus trinum noundinum; senatuosque sententiam utei scientes esetis, eorum sententia ita fuit: sei ques esent, quei arvorsum ead fecisent, quam suprad scriptum est, eeis rem caputalem faciendam censuere; atque utei hoce in tabolam ahenam inceideretis, ita senatus aiquom censuit; uteique eam figier ioubeatis ubei facilumed gnoscier potisit; atque utei ea Bacanalia, sei qua sunt, exstrad quam sei quid ibei sacri est, ita utei suprad scriptum est, in diebus X, quibus vobis tabelai datai erunt, faciatis utei dismota sient.

Inscr.

28. EPITAPH OF P. CORNELIUS SCIPIO, PROBABLY SON OF AFRICANUS MAJOR, AUGUR 180 B. C.

Quei ápice insígne diális fláminís gesístei
Mors pérfecít tua ut éssent ómniá brévia
Honós famá virtúsque glória átque ingénium:
Quibús sei in lónga lícuisét tibe útier víta
Facilé facteis superáses glóriám maiórum.
Quaré lubéns te in grémiu, Scípió, récipit
Terrá, Publí, prognátum Públió, Cornéli.

Inscr.

Q. ENNIUS, 239-169 B. C.

29. DREAM OF PRIAM, AND ITS INTERPRETation.

máter gravida párere se ardentém facem
Visa ést in somnis Hécuba: quo factó pater
Rex ípse Priamus sómnio, mentís metu
Percúlsus, curis sumptus suspirántibus,
Exsácrificabat hóstiis balántibus.

Tum cóniecturam póstulat pacém petens,
Ut se édoceret óbsecrans Apóllinem,
Quo sése vertant tántae sortes sómnium.
Ibi éx oraclo vóce divina édidit

Apóllo, puerum prímus Priamo quí foret
Postílla natus, témperaret tóllere:

Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.

Alex., fr. ap. Cic., de Div., I, xxi, 42.

30. CASSANDRA'S VISION.

Hec. Sed quid oculis rábere visa es dérepente ardéntibus?
Úbi illa tua paulo ante sapiens vírginali' modéstia?

Cas. Máter, optumárum multo múlier melior múlierum,
Míssa sum supérstitiosis áriolatiónibus:

Námque Apollo fátis fandis démentem invitám ciet.
Vírgines aequáles vereor, pátris mei meum factúm pudet,
Optumi virí. Mea mater, tuí me miseret, meí piget:
Optumam progéniem Priamo péperisti extra me: hóc dolet:
Mén obesse, illós prodesse, me óbstare, illos óbsequi !

Ádest, adest fax óbvoluta sánguine atque incendio!
Múltos annos látuit: cives, férte opem et restínguite!
Iamqué mari magno clássis cita
Texítur: exitium exámen rapit:

Advéniet, fera velívolantibus

Navibus complebit mánus litora.

Alex., fr. ap. Cic., De Div., I, xxxi, 66, 67.

31. THE SACK OF TROY.

Quíd petam praésidi aut éxequar? quóve nunc
Auxilio éxili aút fugae fréta sim?

.

Árce et urbe órba sum. Quo áccedam? quo ápplicem? Cuí nec arae pátriae domi stant, fráctae et disiectaé iacent, Fána flamma déflagrata, tósti alti stant párietes

Déformati atque ábiete crispa.

O páter, o patria, o Príami domus
Saeptum áltisono cardíne templum !
Vidi égo te adstante ope bárbarica
Tectis caelatis lácuatis,

Auro ébore instructum régifice.
Haec ómnia videi inflámmarei,
Priamó vi vitam evítarei,
Iovis áram sanguine túrparei.

Vídi, videre quód sum passa aegérrume
Hectórem curru quádriiugo raptárier

Hectóris natum dé muro iactárier.

Androm., fr. ap. Cic., Tusc., III, xix, 44, et al.

32. MEDEA'S NURSE DEPLORES JASON'S VISIT.

Utinám ne in nemore Pélio secúribus

Caesa áccedisset abiégna ad terrám trabes,
Neve índe navis íncohandae exórdium
Coepisset, quae nunc nóminatur nómine
Argó, quia Argivi ín ea dilectí viri
Vectí petebant péllem inauratam árietis
Colchís, imperio régis Peliae, pér dolum.

Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem
Medéa, animo aegra, amóre saevo saúcia.

Med. Exul, fr. in Rhet. ad. Herenn., II, xxii, 34.

33. DENIAL OF DIVINE PROVIDENCE.

Égo deum genus ésse díxi et dicam semper caélitum,
Séd eos non curáre opinor, quíd agat humanúm genus:
Nám si curent, béne bonis sit, mále malis, quod nunc abest.
Telam., fr. ap. Cic., De Div., II, i, 104, et De Nat. Deor.,

III, xxxii, 79.

34. A WARNING AGAINST RELIGIOUS QUACKS.

Séd superstitiósi vates ímpudentesque árioli, Aút inertes aút insani aut quíbus egestas ímperat, Quí sibi semitám non sapiunt, álteri monstránt viam, Quíbus divitias póllicentur, áb eis drachumam ipsí petunt. De hís divitiis síbi deducant dráchumam, reddant cétera. Telam., fr. ap. Cic., De Div., I, lviii, 132.

35. ILIA'S DREAM.

Excita cum tremulis anus attulit artubus lumen,
Talia commemorat lacrimans, exterrita somno,
Eurudica prognata, pater quam noster amavit,
Vires vitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me visus homo pulcher per amoena salicta
Et ripas raptare locosque novos; ita sola
Postilla, germana soror, errare videbar
Tardaque vestigare et quaerere te, neque posse
Corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
Exin compellare pater me voce videtur
His verbis: 'o gnata, tibi sunt ante ferendae
Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet.'
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrimans et blanda voce vocabam.

Vix

aegro cum corde meo me somnus reliquit.
Ann., ap. Cic., De Div., I, xx, 40.

36. ROMULUS AND REMUS.

Remus auspicio se devovet atque secundam
Solus avem servat at Romulus pulcher in alto
Quaerit Aventino, servat genus altivolantum.
Certabant urbem Romam Remoramne vocarent.
Omnibus cura viris uter esset induperator.
Expectant vel uti, consul cum mittere signum
Volt, omnes avidi spectant ad carceris oras,
Quam mox emittat pictis e faucibus currus:
Sic expectabat populus atque ora tenebat
Rebus, utri magni victoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux.
Et simul ex alto longe pulcherruma praepes
Laeva volavit avis: simul aureus exoritur sol.
Cedunt de caelo ter quattor corpora sancta
Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse priora,
Auspicio regni stabilita scamna solumque.

Ann., ap. Cic., De Div., I, xlviii.

37. WOODCUTTERS AT WORK.

Incedunt arbusta per alta, securibus caedunt,
Percellunt magnas quercus, exciditur ilex,
Fraxinus frangitur atque abies consternitur alta.
Pinus proceras pervortunt: omne sonabat

Arbustum fremitu silvai frondosai.

Ann., ap. Macrob., Sat. vi, 2.

38. SPEECH OF PYRRHUS AS TO RESTORING THE ROMAN

PRISONERS.

Nec mi aurum posco nec mi pretium dederitis!
Nec cauponantes bellum, sed belligerantes,

Ferro, non auro vitam cernamus utrique.

Vosne velit an me regnare era quidve ferat Fors,

« IndietroContinua »