Immagini della pagina
PDF
ePub

Tu quoque, luxuriae fictas dum colligis artis,
Et sequeris demens alienam, Graecia, culpam,
O quantum et quoties decoris frustrata paterni !
At qualis nostris, quam simplex mensa, Camillis !
Qui tibi cultus erat post tot, Serrane, triumphos!
Ergo illi ex habitu virtutisque indole priscae
Imposuere orbi Romam caput, actaque ab illis
Ad caelum virtus summosque tetendit honores.
Scilicet exiguis magna sub imagine rebus
Prospicies, quae sit ratio et quo fine regenda.
Cynegetica, 287-327.

M. MANILIUS, LATE IN AUGUSTAN AGE.

328. THE UNIVERSE IS SPHERICAL IN FORM.

Nec vero tibi natura admiranda videri
Pendentis terrae debet, cum pendeat ipse
Mundus et in nullo ponat vestigia fundo.
Quod patet ex ipso motu cursuque volantis.
Cum suspensus eat Phoebus cursumque reflectat
Huc illuc, agiles et servet in aethere metas,
Cum luna et stellae volitent per inania mundi;
Terra quoque aerias leges imitata pependit.
Est igitur tellus mediam sortita cavernam
Aeris et toto pariter sublata profundo ;

Nec patulas distenta plagas, sed condita in orbem
Undique surgentem pariter pariterque cadentem.
Haec est naturae facies; sic mundus et ipse
In convexa volans teretes facit esse figuras
Stellarum; solisque orbem lunaeque rotundum
Aspicimus, tumido quaerentis corpore lumen,
Quod globus obliquos totus non accipit ignes.
Sic tellus glomerata manet mundumque figurat.
I, 191-210, 213.

329. EXISTENCE OF GOD INFERRED FROM THE ORDER OBSERVABLE IN NATURE.

Nec quidquam in tanta magis est mirabile mole,
Quam ratio et certis quod legibus omnia parent.
Nusquam turba nocet, nihil ullis partibus errat,
Laxius et levius mutatove ordine fertur.

Quid tam confusum specie, quid tam vice certum est?
Ac mihi tam praesens ratio non ulla videtur,
Qua pateat mundum divino numine verti,

Atque ipsum esse deum, nec forte coisse magistra,
Ut voluit credi qui primus moenia mundi
Seminibus struxit minimis, inque illa resolvit :
E quis et maria et terras et sidera caeli
Aetheraque immensos fabricantem finibus orbes
Solventemque alios constare, et cuncta reverti
In sua principia et rerum mutare figuras.
Quis credat tantas operum sine numine moles
Ex minimis, caecoque creatum foedere mundum?
Si fors ista dedit nobis, fors ipsa gubernet.
At cur dispositis vicibus consurgere signa,
Et velut imperio praescriptos reddere cursus
Cernimus, ac nullis properantibus ulla relinqui?
Cur eadem aestivas exornant sidera noctes
Semper, et hibernas eadem? certamque figuram
Quisque dies reddit mundo, certamque relinquit?
I, 476-498.

330. THE FIVE ZONES.

Circulus ad boream fulgentem sustinet Arcton,
Sexque fugit solidas a caeli vertice partes.
Alter ad extremi decurrens sidera Cancri,
In quo consummat Phoebus lucemque moramque,
Tardaque per longos circumfert lumina flexus,
Aestivum medio nomen sibi sumit ab aestu;
Temporis et titulo potitur metaque volantis
Solis, et extremos designat fervidus actus,

Et quinque in partes aquilonis distat ab orbe.
Tertius in media mundi regione locatus
Ingenti spira totum praecingit Olympum,

Parte ab utraque videns axem; quo limine Phoebus
Componit paribus numeris noctemque diemque,
Veris et autumni currens per tempora mixta,
Cum medium aequali distinguit limite caelum,
Quattuor et gradibus sua fila reducit ab aestu.
Proximus hunc ultra brumalis nomine cingens
Ultima designat fulgentis lumina solis,
Inviaque obliqua radiorum munera flamma
Dat per iter minimum nobis; sed finibus illis,
Quos super incubuit, longa stant tempora luce,
Vixque dies transit candentem extenta per aestum,
Bisque iacet binis summotus partibus orbis.

I, 566-588.

331. COMETS ARISE FROM THE UBIQUITY OF FIERY SUBSTANCE.

Sunt autem cunctis permixti partibus ignes,

Qui gravidas habitant fabricantes fulmina nubis ;
Et penetrant terras Aetnamque minantur Olympo;
Et calidas reddunt ipsis in fontibus undas,
Ac silice in dura viridique in cortice sedem
Inveniunt, cum silva sibi collisa crematur;
Ignibus usque adeo natura est omnis abundans.
Ne mirere faces subitas erumpere caelo,
Aeraque accensum flammis lucere coruscis,
Arida complexum spirantis semina terrae,
Quae volucer pascens ignis sequiturque fugitque,
Fulgura cum videas tremulum vibrantia lumen
Imbribus e mediis et caelum fulmine ruptum,
Sive igitur ratio praebentis semina terrae
In volucres ignes potuit generare cometas,
Sive illas natura faces ut cuncta creavit
Sidera per tenues caelo lucentia flammas,
Sed trahit ad semet rapido Titanius aestu,
Involvitque suo flammantis igne cometas,

Ac modo dimittit, (sicut Cyllenius orbis

Et Venus, accenso cum ducit Vespere noctem,

Saepe nitent, falluntque oculos rursusque revisunt ;)
Seu deus instantis fati miseratus in orbem

Signa per affectus caelique incendia mittit;
Nunquam futilibus excanduit ignibus aether.

332. THE DIGNITY OF MAN.

I, 852-876.

Quid mirum, noscere mundum Si possunt homines, quibus est et mundus in ipsis, Exemplumque dei quisque est in imagine parva? An quoquam genitos nisi caelo credere fas est Esse homines? proiecta iacent animalia cuncta In terra vel mersa vadis vel in aere pendent: Omnibus una quies venter, sensusque per artus, Et quia consilium non est, et lingua remissa; Unus et inspectus rerum, viresque loquendi, Ingeniumque capax, varias educit in artes. Hic partus, qui cuncta regit, secessit in orbem, Edomuit terram ad fruges, animalia cepit, Imposuitque viam ponto, stetit unus in arcem Erectus capitis, victorque ad sidera mittit Sidereos oculos, propiusque aspectat Olympum, Inquiritque Iovem: nec sola fronte deorum Contentus manet, et caelum scrutatur in alvo, Cognatumque sequens corpus se quaerit in astris: Hinc in tanta fidem petimus, quam saepe volucres Accipiunt, trepidaeque suo sub pectore fibrae. An minus est sacris rationem ducere signis, Quam pecudum mortes, aviumque attendere cantus, Atque ideo faciem caeli non invidet orbi Ipse deus, vultusque suos corpusque recludit Semper volvendo, seque ipsum inculcat et offert; Ut bene cognosci possit, doceatque videndo, Qualis eat, cogatque suas attendere leges.

IV, 886-912.

[merged small][merged small][ocr errors][merged small]

LIMITS OF THE EARTH: HE KNOWS NOT WHAT TO

CONQUER NEXT.

Quid? ista toto pelago infusa caligo navigantem tibi videtur admittere, quae prospicientem quoque excludit? Non haec India est nec ferarum terribilis ille conventus. Inmanes pro

pone beluas, aspice quibus procellis fluctibusque saeviat, quas ad litora undas agat. Tantus ventorum concursus, tanta convulsi funditus maris insania est; nulla praesens navigantibus statio est, nihil salutare, nihil notum: rudis et inperfecta natura penitus recessit. Ista maria ne illi quidem petierunt qui fugiebant Alexandrum. Sacrum quidem terris natura circumfudit Oceanum. Illi qui etiam siderum collegerunt metas et annuas hiemis atque aestatis vices ad certam legem redegerunt, quibus nulla pars ignota mundi est, de Oceano tamen dubitant utrumne terras velut vinculum circumfluat, an in suum colligatur orbem, et in hos per quos navigatur sinus quasi spiramenta quaedam magnitudinis exaestuet; ignem post se cuius augmentum ipse sit habeat, an spiritum. Quid agitis, commilitones? domitoremne generis humani, magnum Alexandrum, eo dimittitis quod adhuc quid sit disputatur? Memento Alexander: matrem in orbe victo adhuc magis quam pacato relinquis.

Ap. Sen. Rh., Suas. I, iv.

ARELLIUS FUSCUS, LATE IN AUGUSTAN AGE.

334. A SUASORIA.- ALEXANDER HESITATES WHETHER TO ENTER BABYLON, AFTER AN AUGUR HAD PREDICTED

THAT HE SHOULD DIE THERE.

Quis est qui futurorum scientiam sibi vindicet? novae oportet sortis is sit qui iubente deo canat, non eodem contentus utero quo imprudentes nascimur: quandam imaginem dei pracferat

« IndietroContinua »