Immagini della pagina
PDF
ePub

incidisset quae odisse etiam filiam posset. Servus furti tortus Catonem conscium dixit. Utrum plus tormentis creditis an Catoni? Quod noverca tam sero, puella tam cito? In hoc pocnas veneficii dabat, ut accusationis exigeret.

Contr., IX, vi.

AUGUSTUS IMPERATOR.

340. THE EMPEROR CONGRATULATES HIMSELF ON HAVING PASSED THE GRAND CLIMACTERIC. - LETTER TO HIS GRANDSON CAIUS, 2 A. D.

IX Kalend. Octobr. Have, mi Cai, meus ocellus iucundissimus: quem semper mediusfidius desidero cum a me abes; sed praecipue diebus talibus, qualis est hodiernus, oculi mei requirunt meum Caium: quem, ubicumque hoc die fuisti, spero laetum et benevolentem celebrasse quartum et sexagesimum natalem meum: nam, ut vides, kλμaктîрa communem seniorum omnium tertium et sexagesimum annum evasimus: deos autem oro ut mihi quantumcumque superest temporis, id salvis vobis traducere liceat in statu reipublicae felicissimo ανδραγαθούντων ὑμῶν καὶ διαδεχομένων stationem meam.

Ap. Gell., XV, vii, 2.

341. EXTRACTS FROM LETTERS TO LIVIA, 12 A. D.,
SHOWING HIS OPINION OF CLAUDIUS.

Collocutus sum cum Tiberio, ut mandasti, mea Livia, quid nepoti tuo Tiberio faciendum esset ludis Martialibus. Consentit autem uterque nostrum, semel nobis esse statuendum, quod consilium in illo sequamur. Nam si est aprios, et, ut ita dicam, oλókλnpos, quid est quod dubitemus, quin per eosdem articulos et gradus producendus sit, per quos frater eius productus fuit? Sin autem ἠλαττῶσθαι sentimus eum, καὶ βεβλάφθαι καὶ εἰς τὴν τοῦ σώματος καὶ εἰς τὴν τῆς ψυχῆς ἀρτιότητα, praebenda materia deridendi et illum et nos non est hominibus τὰ τοιαῦτα σκώπτειν kai μvkтηpíšeiv eiwłóσw. Nam semper aestuabimus, si de singu

lis articulis temporum deliberabimus, μὴ προυποκείμενον ἡμῖν, posse arbitremur eum gerere honores necne. In praesentia tamen quibus de rebus consulis, curare eum ludis Martialibus triclinium sacerdotum, non displicet nobis, si est passurus, se ab Silani filio, homine sibi affini, admoneri, ne quid faciat, quod conspici et derideri possit. Spectare eum Circenses ex pulvinari, non placet nobis. Expositus enim in prima fronte spectaculorum conspicietur. In Albanum montem ire eum, non placet nobis, aut esse Romae Latinarum diebus. Cur enim non praeficitur urbi, si potest fratrem suum sequi in montem? Habes nostras, mea Livia, sententias, quibus placet semel de tota re aliquid constitui, ne semper inter spem et metum fluctuemus. Licebit autem, si voles, Antoniae quoque nostrae des hanc partem epistolae huius legendum. . . . Tiberium adolescentem ego vero, dum tu aberis, quotidie invitabo ad cenam, ne solus cenet cum suo Sulpicio et Athenodoro; qui vellem diligentius et minus μETEúpos deligeret sibi aliquem, cuius motum et habitum et incessum imitaretur. Misellus

ἀτυχεῖ — πάνυ ἐν τοῖσι σπουδαίοις λίαν.

Ubi non aberravit eius animus, satis apparet ἡ τῆς ψυχῆς αὐτοῦ evyével. . . . Tiberium nepotem tuum placere mihi declamantem potuisse, peream nisi, mea Livia, admiror. Nam qui tam ȧoapôs loquatur, qui possit, cum declamat, oapos dicere, quae dicenda sunt, non video.

Ap. Suet., Claud., iv.

M. VELLEIUS PATERCULUS, 18 B. C.-31 A. D.

342. CHARACTER OF JULIUS CAESAR.

Hic nobilissima Iuliorum genitus familia, et, quod inter omneis constat, antiquissima, ab Anchise ac Venere deducens genus, forma omnium civium excellentissimus, vigore animi acerrimus, munificentia effusissimus, animo super humanam et naturam et fidem evectus, magnitudine cogitationum, celeritate bellandi, patientia periculorum, Magno illi Alexandro, sed sobrio, neque

iracundo, simillimus, qui denique semper et somno et cibo in vitam, non in voluptatem, uteretur; cum fuisset C. Mario sanguine coniunctissimus, atque idem Cinnae gener, cuius filiam ut repudiaret, nullo metu compelli potuit (cum M. Piso consularis Anniam, quae Cinnae uxor fuerat, in Sullae dimisisset gratiam), habuissetque fere XVIII annos eo tempore, quo Sulla rerum potitus est magis ministris Sullae adiutoribusque partium, quam ipso, conquirentibus eum ad necem, mutata veste, dissimilemque fortunae suae indutus habitum, nocte urbe elapsus est. Idem postea admodum iuvenis cum a piratis captus esset, ita se per omne spatium, quo ab his retentus est, apud eos gessit, ut pariter his terrori venerationique esset, neque unquam aut nocte aut die (cur enim, quod vel maximum est, si narrari verbis speciosis non potest, omittatur?) aut excalcearetur aut discingeretur; in hoc scilicet, ne, si quando aliquid ex solito variaret, suspectus his, qui oculis tantummodo eum custodiebant, foret.

ii, 41.

VALERIUS MAXIMUS, TIME OF TIBERIUS.

343. THE ROMAN RELIGION OWED MUCH TO ETRUSCAN

INFLUENCE.

Maiores nostri statas solemnesque caeremonias, Pontificum scientia; bene gerendarum rerum auctoritates, augurum observatione; Apollinis praedictiones, vatum libris; portentorum depulsa, Etrusca disciplina explicari voluerunt. Prisco etiam instituto rebus divinus opera datur, cum aliquid commendandum cst, precatione: cum exposcendum, voto: cum solvendum, gratulatione: cum inquirendum vel extis vel sortibus, impetrito: cum solemni ritu peragendum, sacrificio. Quo etiam ostentorum ac fulgurum denuntiationes procurantur. Tantum autem studium antiquis non solum observandae, sed etiam amplificandae religionis fuit, ut e florentissima tum et opulentissima civitate decem principum filii S. C. singulis Etruriae populis percipiendae sacrorum disciplinae gratia traderentur.

I, i, 1.

344. THE GODS WILL NOT ENDURE TO BE SLIGHTED.

Non sinit nos M. Crassus, inter gravissimas nostri imperii iacturas numerandus, hoc loco de se silentium agere: plurimis et evidentissimis ante tantam ruinam monstrorum pulsatus ictibus. Ducturus erat a Carris adversus Parthos exercitum. Ei pullum traditum est paludamentum, cum in proelium exeuntibus album aut purpureum dari soleret. Maesti et taciti milites ad principia convenerunt, qui vetere instituto cum clamore alacri accurrere debebant. Aquilarum altera vix convelli a primipilo potuit: altera aegerrime extracta in contrariam, ac ferebatur, partem seipsa convertit. Magna haec prodigia: sed et illae clades aliquanto maiores; tot pulcherrimarum legionum interitus, tam multa signa hostilibus intercepta manibus, tantum Romanae militiae decus barbarorum obtritum equitatu: optimae indolis filii cruore paterni respersi oculi, corpusque imperatoris inter promiscuas cadaverum strues, avium ferarumque laniatibus obiectum. Vellem equidem placidius, sed relatu verum est. Sic dii spreti excandescunt: sic humana consilia castigantur, ubi se caelestibus praeferunt.

I, vi, 11.

PHAEDRUS, TIME OF TIBERIUS AND CLAUDIUS.

345. THE FROGS ASK FOR A KING.

Athénae cum florérent aequis légibus,
Procáx libertas cívitatem míscuit,
Frenúmque solvit prístinum licéntia.
Hinc cónspiratis fáctionum pártibus,
Arcém tyrannus óccupat Pisístratus.
Cum trístem servitutem flerent Áttici,
Non quía crudelis ílle, sed quoniám grave
Omne ínsuëtis ónus, et coepissént queri:
Aesópus talem túm fabellam rétulit.

Ranaé, vagantes líberis palúdibus,
Clamóre magno régem petiere á Iove,
Qui díssolutos móres vi compésceret.
Patér deorum rísit, atque illís dedit
Parvúm tigillum, míssum quod subitú vadi
Motú sonoque térruit pavidúm genus.
Hoc mérsum limo cúm lateret díutius,
Forte úna tacite prófert e stagnó caput,
Et éxplorato rége cunctas évocat.
Illaé, timore pósito, certatim ádnatant,
Lignúmque supra túrba petulans ínsilit.
Quod cum ínquinassent ómni contumélia,
Aliúm rogantes régem misere ád Iovem,
Inútilis quoniam ésset, qui fuerát datus.
Tum mísit illis hýdrum, qui dente áspero
Corrípere coepit síngulas. Frustrá necem
Fugitánt inertes: vócem praecludít metus.
Furtim ígitur dant Mercúrio mandata ád Iovem,
Adflictis ut succúrrat. Tunc contrá deus:
Quia nóluistis véstrum ferre, inquít, bonum,
Malúm perferte. Vós quoque, o civés, ait,
Hoc sústinete, máius ne veniát, malum.

346. THE FOX AND THE CROW.

Qui sé laudari gaúdent verbis subdolis
Será dant poenas túrpes poeniténtia.
Cum dé fenestra córvus raptum cáseum
Comésse vellet, célsa residens árbore,
Hunc vídit vulpis, deinde sic coepít loqui:
O quí tuarum, córve, pennarum ést nitor!
Quantúm decoris córpore et vultú geris!
Si vócem haberes, núlla prior alés foret.
At ille stultus, dúm vult vocem ostendere,
Emísit ore cáseum; quem céleriter
Dolósa vulpis ávidis rapuit déntibus.
Tum démum ingemuit córvi deceptús stupor.

I, ii.

I, xiii.

« IndietroContinua »