Immagini della pagina
PDF
ePub

347. TIBERIUS INDULGES IN A JEST.

Est árdelionum quaédam Romae nátio,
Trepidé concursans, óccupata in ótio,
Gratís anhelans, múlta agendo nihil agens,
Sibí molesta et áliis odiosíssima:

Hanc émendare, sí tamen possúm, volo
Verá fabella: prétium est operae atténdere.
Caesár Tiberius, cúm, petens Neapolim,
In Mísenensem víllam venissét suam,
Quae, mónte summo pósita Lucullí manu,
Prospéctat Siculum, et déspicit Tuscúm mare:
Ex álticinctis únus atriénsibus,

Cui túnica ab umeris línteo Pelusio
Erát destricta, círris dependéntibus,
Perámbulante laéta domino víridia,
Alvéolo coepit lígneo conspérgere

Humum aéstuantem, come officium iáctitans:
Sed déridetur. Inde notis fléxibus

Praecúrrit alium in xystum, sedans púlverem.
Agnóscit hominem Caésar, remque intélligit.
Id út putavit ésse nescio quíd boni:

Heus! ínquit dominus.

Ille enimvero adsilit,

Donátionis álacer certae gaúdio.

Tum síc iocata est tánta maiestás ducis:

Non múltum egisti, et ópera nequidquám perit;

Multó maioris álapae mecum véneunt.

348. THE LION AND THE MOUSE.

Ne quís minores laédat, fabula haec monet.
Leóne in silva dórmiente, rústici
Luxúriabant murés, et unus éx iis
Supér cubantem cásu quodam tránsiit.
Expérgefactus míserum leo celeri ímpetu
Arrípuit. Ille véniam sibi darí rogat:
Crimén fatetur, péccatum imprudéntiae.

II, v.

Hoc réx ulcisci glóriosum nón putans,
Ignóvit et dimisit. Post paucos dies
Leo, dúm vagatur nóctu, in foveam décidit.
Captum út se agnovit láqueis, voce máxima
Rugíre coepit; cúius immanem ád sonum
Mus súbito accurrens: nón est, quod timeás, ait,
Benefício magno grátiam reddám parem.
Mox ómnes artus ártuum et ligámina
Lustráre coepit, cógnitosque déntibus
Nervós rodendo, láxat ingenia ártuum,
Sic captum mus leonem silvis réddidit.

App., I, vi.

A. CORNELIUS CELSUS, FROM TIBERIUS TO NERO.

349. A SHORT HISTORY OF THE ART OF MEDICINE.

Vetustissimus auctor Aesculapius celebretur. Qui, quoniam adhuc rudem et vulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est. Huius deinde duo filii, Podalirius et Machaon, bello Troiano ducem Agamemnonem secuti, non mediocrem opem commilitonibus suis attulerunt. Quos tamen Homerus non in pestilentia, neque in variis generibus morborum aliquid attulisse auxilii, sed vulneribus tantummodo ferro et medicamentis mederi solitos esse, proposuit. Ex quo apparet, has partes medicinae solas ab iis esse tractatas, easque esse vetustissimas. Eodemque auctore disci potest, morbos tum ad iram deorum immortalium relatos esse, et ab iisdem opem posci solitam. Verique simile est, inter nulla auxilia adversae valetudinis, plerumque tamen eam bonam contigisse ob bonos mores, quos neque desideria, neque luxuria vitiarant; siquidem haec duo corpora, prius in Graecia, deinde apud nos, afflixerunt. Ideoque multiplex ista medicina neque olim apud Graecos, neque apud alias gentes necessaria, vix aliquos ex nobis ad senectutis principia perducit. Ergo etiam post eos, de quibus retuli, nulli

clari viri medicinam exercuerunt, donec maiore studio litterarum disciplina agitari coepit, quae, ut animo praecipue omnium necessaria, sic corpori inimica est. Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisdem auctoribus nata sit, scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora quieta cogitatione, nocturnaque vigilia minuerant. Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos eius fuisse accepimus; clarissimos vero ex iis Pythagoram, et Empedoclem, et Democritum. Huius autem, ut quidam crediderunt, discipulus Hippocrates Cous, primus quidem ex omnibus memoria dignis, ab studio et sapientiae disciplinam hanc separavit, vir et arte et facundia insignis. Post quem Diocles Carystius, deinde Praxagoras et Chrysippus, tum Herophilus et Erasistratus sic artem hanc exercuerunt, ut etiam in diversas curandi vias processerint. De Medic., I, Prooem.

350. THE ARGUMENTS FOR VIVISECTION WERE, IN THE FIRST CENTURY OF THE EMPIRE, EXTENDED SO AS TO INCLUDE THE HUMAN SUBJECT.

Necessarium ergo esse incidere corpora mortuorum, eorumque viscera atque intestina scrutari; longeque optime fecisse Herophilum et Erasistratum, qui nocentes homines a regibus ex carcere acceptos, vivos inciderint, considerarintque, etiamnum spiritu remanente, ea quae natura ante clausisset, eorumque positum, colorem, figuram, magnitudinem, ordinem, duritiem, mollitiem, laevorem, contactum; processus deinde singulorum et recessus, et sive quid inseritur alteri, sive quid partem alterius in se recipit. Neque enim, cum dolor intus incidit, scire quid doleat, eum, qui, qua parte quodque viscus intestinumve sit, non cognoverit: neque curari id, quod aegrum est, posse ab eo, qui, quid sit ignoret. Et cum per vulnus alicuius viscera patefacta sunt, eum qui sanae cuiusque colorem partis ignoret, nescire quid integrum, quid corruptum sit; ita ne succurrere quidem posse corruptis. Aptiusque extrinsecus imponi remedia, compertis interiorum et sedibus et figuris, cognitaque eorum magnitudine: similesque omnia, quae intus posita sunt, rationes habere. Neque esse crudele, sicut plerique proponunt, hominum nocentium,

et horum quoque paucorum, suppliciis, remedia populis innocentibus saeculorum omnium quaeri.

De Medic., I, Prooem.

351. A FEW REMARKS ON SURGERY, WITH THE QUALIFICATIONS OF A GOOD SURGEON.

Haec autem pars, cum sit vetustissima, magis tamen ab illo parente omnis medicinae Hippocrate, quam a prioribus exculta est: deinde, posteaquam diducta ab aliis habere professores suos coepit, in Aegypto quoque increvit, Philoxeno maxime auctore, qui plurimis voluminibus hanc partem diligentissime comprehendit. Gorgias quoque et Sostratus et Heron et Apollonii duo et Ammonius Alexandrinus, multique alii celebres viri, singuli quaedam repererunt. Ac Romae quoque non mediocres professores, maximeque nuper Tryphon pater, et Euelpistus, et, ut ex scriptis eius intelligi potest, horum eruditissimus Meges, quibusdam in melius mutatis aliquantum ei disciplinae adiecerunt. Esse autem chirurgus debet adolescens, aut certe adolescentiae propior; manu strenua, stabili, nec umquam intremiscente, eaque non minus sinistra, quam dextra promptus; acie oculorum acri claraque; animo intrepidus, misericors sic, ut sanari velit eum, quem accepit, non ut clamore eius motus vel magis, quam res desiderat, properet, vel minus, quam necesse est, secet; sed perinde faciat omnia, ac si nullus ex vagitibus alterius affectus oriatur. Potest autem requiri, quid huic parti proprie vindicandum sit: quia vulnerum quoque ulcerumque multorum curationes, quas alibi exsecutus sum, chirurgi sibi vindicant. Ego eumdem quidem hominem posse omnia ista praestare concipio: atque ubi se diviserunt, eum laudo, qui quamplurimum percipit. Ipse autem huic parti ea reliqui, in quibus vulnus facit medicus, non accipit; et in quibus vulneribus ulceribusque plus profici manu, quam medicamento, credo: tum quidquid ad ossa pertinet. Quae deinceps exsequi aggrediar; dilatisque in aliud volumen ossibus, in hoc cetera explicabo; praepositisque iis, quae in qualibet parte corporis fiunt, ad ea, quae proprias sedes habent transibo.

De Medic., VII, Praef.

A. PERSIUS FLACCUS, 34-62 A. D.

352. THE COMMONPLACE MAN DOES NOT APPRECIATE PHILOSOPHY.

Discite, o miseri, et causas cognoscite rerum!
Quid sumus, et quidnam victuri gignimur? ordo
Quis datus, aut metae quam mollis flexus, et unde?
Quis modus argento? quid fas optare? quid asper
Utile numus habet? Patriae carisque propinquis
Quantum elargiri deceat, quem te deus esse
Iussit, et humana qua parte locatus es in re,
Disce, neque invideas, quod multa fidelia putet
In locuplete penu, defensis pinguibus Umbris,
Et piper, et pernae, Marsi monumenta clientis,
Maenaque quod prima nondum defecerit orca.

Hic aliquis de gente hircosa centurionum
Dicat: Quod satis est, sapio mihi: non ego curo
Esse, quod Arcesilas aerumnosique Solones,
Obstipo capite, et figentes lumine terram,
Murmura cum secum et rabiosa silentia rodunt.
Atque exporrecto trutinantur verba labello
Aegroti veteris meditantes somnia: 'gigni
De nihilo nihil, in nihilum nil posse reverti.'
Hoc est, quod palles? cur quis non prandeat, hoc est ?
His populus ridet: multumque torosa iuventus

Ingeminat tremulos naso crispante cachinnos.

353. THE TYRANNY OF AMBITION.

Mane piger stertis. 'Surge,' inquit avaritia: 'eia

Sat., iii, 66-87.

Surge!' Negas. Instat, 'surge!' inquit. Non queo.' 'Surge!' 'Et quid agam?' 'Rogitas? en saperdam advehe Ponto, Castoreum, stuppas, ebenum, tus, lubrica Coa.

Tolle recens primus piper e sitiente camelo.

Verte aliquid, iura.' 'Sed Iuppiter audiet.' 'Eheu,

« IndietroContinua »