Immagini della pagina
PDF
ePub

Venturi timor ipse mali. Fortissimus ille est,

Qui promptus metuenda pati, si comminus instent,
Et differre potest.
Placet haec tam prospera rerum

Tradere Fortunae? gladio permittere mundi
Discrimen? Pugnare ducem, quam vincere, malunt.
Res mihi Romanas dederas, Fortuna, regendas:
Accipe maiores, et caeco in Marte tuere.

Pompeii nec crimen erit, nec gloria bellum.'

vii, 89-112.

375. CORNELIA BEWAILS HER HUSBAND'S MURDER.

At non tam patiens Cornelia cernere saevum
Quam perferre nefas, miserandis aethera complet
Vocibus: 'O coniux, ego te scelerata peremi:
Letiferae tibi causa morae fuit avia Lesbos
Et prior in Nili pervenit litora Caesar.
Nam cui ius alii sceleris? Sed, quisquis in istud
A superis immisse caput, vel Caesaris irae
Vel tibi prospiciens, nescis crudelis, ubi ipsa
Viscera sint Magni: properas, atque ingeris ictus,
Qua votum est victo. Poenas non morte minores
Pendat, et ante meum videat caput. Haud ego culpa
Libera bellorum, quae matrum sola per undas,

Et
per castra comes, nullis absterrita fatis,
Victum, quod reges etiam timuere, recepi.
Hoc merui coniux, in tuta puppe relinqui ?
Perfide, parcebas? te fata extrema petente,
Vita digna fui? Moriar, nec munere regis.
Aut mihi praecipitem, nautae, permittite saltum,
Aut laqueum collo tortosque aptare rudentes:
Aut aliquis, Magno dignus comes, exigat ensem.
Pompeio praestare potest, quod Caesaris armis
Imputet. O saevi, properantem in fata tenetis?
Vivis adhuc, coniux, et iam Cornelia non est
Iuris, Magne, sui. Prohibent accersere mortem:
Servor victori.' Sic fata, interque suorum
Lapsa manus, rapitur, trepida fugiente carina.

viii, 638-662.

376. CHARACTER OF POMPEY.

Non tamen ad Magni pervenit gratius umbras,
Omne quod in superos audet convicia vulgus,
Pompeiumque deis obicit, quam pauca Catonis
Verba, sed a pleno venientia pectore veri.
'Civis obit,' inquit, multo maioribus impar
Nosse modum iuris, sed in hoc tamen utilis aevo,
Cui non ulla fuit iusti reverentia: salva
Libertate potens, et solus plebe parata
Privatus servire sibi, rectorque senatus,
Sed regnantis, erat. Nil belli iure poposcit:
Quaeque dari voluit, voluit sibi posse negari.
Immodicas possedit opes: sed plura retentis
Intulit: invasit ferrum, sed ponere norat.
Praetulit arma togae: sed pacem armatus amavit.
Iuvit sumta ducem, iuvit dimissa potestas.

Casta domus, luxuque carens, corruptaque numquam
Fortuna domini. Clarum et venerabile nomen
Gentibus, et multum nostrae quod proderat urbi.
Olim vera fides, Sulla Marioque receptis,
Libertatis obit: Pompeio rebus ademto,
Nunc et ficta perit. Non iam regnare pudebit:
Nec color imperii, nec frons erit ulla senatus.
O felix, cui summa dies fuit obvia victo,

Et cui quaerendos Pharium scelus obtulit enses!
Forsitan in soceri potuisset vivere regno.
Scire mori, sors prima viris, sed proxima cogi.
Et mihi, si fatis aliena in iura venimus,

Da talem, Fortuna, Iubam. Non deprecor hosti
Servari, dum me servet cervice recisa.'

ix, 186-214.

19

POMPONIUS MELA, TIME OF CLAUDIUS.

377. A GENERAL OUTLINE OF THE GEOGRAPHY OF THE EARTH.

Omne igitur hoc, quicquid est, cui mundi caelique nomen indidimus, unum id est, et uno ambitu se cunctaque amplectitur : partibus differt. Unde sol oritur, oriens nuncupatur, aut ortus: quo demergitur, occidens, vel occasus: qua decurrit, meridies: ab adversa parte, septentrio. Huius medio terra sublimis cingitur undique mari: eodemque in duo latera, quae hemisphaeria nominantur, ab oriente divisa ad occasum, zouis quinque distinguitur. Mediam aestus infestat, frigus ultimas: reliquae habitabiles paria agunt anni tempora, verum non pariter. Antichthones alteram, nos alteram incolimus. Illius situs ob ardorem intercedentis

plagae incognitus; huius dicendus est. Haec ergo ab ortu porrecta ad occasum, et quia sic iacet, aliquanto quam ubi latissima est longior, ambitur omnis oceano, quatuorque ex eo maria recipit; unum a septentrione, a meridie duo, quartum ab occasu. Suis locis illa referentur. Hoc primum angustum, nec amplius decem millibus passuum patens, terras aperit atque intrat: tum, longe lateque diffusum, abigit vaste cedentia litora, iisdemque ex diverso prope coëuntibus, adeo in arctum agitur, ut minus mille passibus pateat. Inde se rursus, sed modice admodum, laxat: rursusque etiam quam fuit arctius exit in spatium. Quo cum est acceptum, ingens iterum et magno se extendit ambitu, et magnae paludi, ceterum exiguo ore, coniungitur. Id omne qua venit, quaque dispergitur, uno vocabulo nostrum mare dicitur. Angustias introitumque venientis, nos fretum, Graeci Topoμóv appellant. Qua diffunditur, alia aliis locis cognomina acceptat. Ubi primum se arctat, Hellespontus vocatur: Propontis, ubi expandit: ubi iterum pressit, Thracius Bosporus: ubi iterum effundit, Pontus Euxinus: qua paludi committitur, Cimmerius Bosporus: palus ipsa, Maeotis. Hoc mari et duobus inclytis amnibus, Tanai atque Nilo, in tres partes universa dividitur. Tanais a septentrione ad meridiem vergens, in mediam fere Maeotida defluit: ex diverso Nilus in Pelagus. Quod terrarum

iacet a freto ad ea flumina, ab altero latere Africam vocamus; ab altero, Europen: ad Nilum, Africam; ad Tanain, Europen. Ultra quicquid est, Asia est.

De Situ. Orb., I, 1.

378. AN ACCOUNT OF THE RIVER NILE, WITH SUGGESTIONS AS TO THE CAUSE OF ITS ANNUAL OVERFLOW.

Hic ex desertis Africae missus, nec statim navigari facilis, nec statim Nilus est; et cum diu simplex saevusque descendit, circa Meroen, late patentem insulam, in Aethiopiam diffunditur, alteraque parte Astaboras, altera Astape dictus est. Ubi rursus coit, ibi nomen hoc capit. Inde partem asper, partim navigia patiens, in immanem lacum devenit: ex quo praecipiti impetu egressus, et Tachompso, alteram insulam, amplexus, usque ad Elephantinem urbem Aegyptiam, atrox adhuc fervensque decurrit. Tum demum placidior, et iam bene navigabilis, primum juxta Cercasorum oppidum triplex esse incipit. Deinde iterum iterumque divisus ad Delta et ad Melin, it per omnem Aegyptum vagus atque dispersus: septemque in ora se scindens, singulis tamen grandis evolvitur. Non pererrat autem tantum eam, sed aestivo sidere exundans etiam irrigat, adeo efficacibus aquis ad generandum alendumque, ut praeter id, quod scatet piscibus, quod hippopotamos crocodilosque, vastas belluas, gignit, glebis etiam infundat animas, ex ipsaque humo vitalia effingat. Hoc eo manifestum est, quod, ubi sedavit diluvia, ac se sibi reddidit, per humentes campos quaedam nondum perfecta animalia, sed tum primum accipientia spiritum, et ex parte iam formata, ex parte adhuc terrena, visuntur. Crescit porro, sive quod solutae magnis aestibus nives, ex immanibus Aethiopiae iugis, largius, quam ripis accipi queant, defluunt: sive quod sol hieme terris proprior, et ob id fontem eius minuens, tunc altius abit, sinitque integrum, et ut est plenissimus, surgere: sive quod per ea tempora flantes Etesiae, aut actas a septentrione in meridiem nubes super principia eius imbre praecipitant; aut venienti obvii adverso spiritu cursum descendentis impediunt; aut arenis, quas cum fluctibus litori applicant, ostia obducunt: fitque maior, vel quod nihil ex semet amittit; vel quod plus, quam solet, accipit; vel quod minus, quam debet emittit. Quod si est alter orbis,

suntque oppositi nobis a meridie Antichthones; ne illud quidem a vero nimium abscesserit, in illis terris ortum amnem, ubi subter maria caeco alveo penetraverit, in nostris rursus emergere, et hac re solstitio accrescere, quod tum hiems sit, unde oritur. De Situ. Orb., I, 9.

Q. CURTIUS RUFUS, TIME OF CLAUDIUS AND NERO.

379. ALEXANDER CUTS THE GORDIAN KNOT.

Phrygia erat, per quam ducebatur exercitus, pluribus vicis quam urbibus frequens. Tunc habebat nobilem quondam Midae regiam. Gordium nomen est urbi, quam Sanganius amnis praeterfluit, pari intervallo Pontico et Cilicio mari distantem. Inter haec maria angustissimum Asiae spatium esse comperimus, utroque in artas fauces, conpellente terram. Quae quia continenti adhaeret sed magna ex parte cingitur fluctibus, speciem insulae praebet ac, nisi tenue discrimen obiceret, quae nunc dividit maria, committeret. Alexander urbe in dicionem suam redacta Iovis templum intrat. Vehiculum, quo Gordium, Midae patrem vectum esse constabat, aspexit, cultu haud sane a vilioribus vulgatisque usu abhorrens. Notabile erat iugum adstrictum conpluribus nodis in semetipsos inplicatis et celantibus nexus. Incolis deinde adfirmantibus, editam esse oraculo sortem, Asiae potiturum, qui inexplicabile vinculum solvisset, cupido incessit animo sortis eius explendae. Circa regem erat et Phrygum turba et Macedonum, illa expectatione suspensa, haec sollicita ex temeraria regis fiducia: quippe serie vinculorum ita adstricta, ut, unde nexus inciperet quove se conderet, nec ratione nec visu perspici posset, solvere adgressus inicerat curam ei, ne in omen verteretur irritum inceptum. Ille nequaquam diu luctatus cum latentibus nodis, 'Nihil,' inquit, 'interest, quomodo solvantur': gladioque ruptis omnibus loris oraculi sortem vel elusit vel inplevit.

Hist. Alex., III, i, 2.

« IndietroContinua »