Immagini della pagina
PDF
ePub

380. DEATH OF THE WIFE OF DARIUS.

Interceptae deinde Darei litterae sunt, quibus Graeci milites sollicitabantur, ut regem aut interficerent aut proderent, dubitavitque, an eas pro contione recitaret, satis confisus Graecorum quoque erga se benevolentiae ac fidei. Sed Parmenio deterruit, non esse talibus promissis inbuendas aures militum adfirmans : patere vel unius insidiis regem: nihil nefas esse avaritiae. Secutus consilii auctorem castra movit. Iter facienti spado e captivis, qui Darei uxorem comitabantur, deficere eam nuntiat et vix spiritum ducere. Itineris continui labore animique aegritudine fatigata inter socrus et virginum filiarum manus conlapsa erat, deinde et extincta. Id ipsum nuntians alius supervenit. Et rex haud secus, quam si parentis mors nuntiata esset, crebros edidit gemitus lacrimisque obortis, qualis Dareus profudisset, in tabernaculum, in quo mater erat Darei, defuncto adsidens corpori, venit. Hic vero renovatus est maeror, ut prostratam humi vidit. Recenti malo priorum quoque admonita receperat in gremium adultas virgines, magna quidem mutui doloris solacia, sed quibus ipsa deberet esse solacio. In conspectu erat nepos parvulus, ob id ipsum miserabilis, quod nondum sentiebat calamitatem, ex maxima parte ad ipsum redundantem. Crederes Alexandrum inter suas necessitudines flere et solacia non adhibere, sed quaerere. Cibo certe abstinuit omnemque honorem funeri patrio Persarum more servavit, dignus, hercule, qui nunc quoque tantae et mansuetudinis et continentiae ferat fructum. Semel omnino eam viderat, quo die capta est, nec ut ipsam, sed ut Darei matrem videret, eximiamque pulchritudinem formae eius non libidinis habuerat invitamentum, sed gloriae.

Hist. Alex., IV, x, 41.

L. JUNIUS MODERATUS COLUMELLA,
TIME OF CLAUDIUS AND NERO.

381. AGRICULTURE IS THE ONLY STRICTLY HONORABLE METHOD OF MAKING MONEY.

Nam cetera diversa et quasi repugnantia dissident a iustitia, nisi existimamus cepisse praedam ex militia, quae nobis nihil sine sanguine et cladibus alienis affert. An bellum perosis, maris et negotiationis alea sit optabilior, ut rupto naturae foedere terrestre animal homo ventorum et maris obiectus irae se fluctibus audeat credere, semperque ritu volucrum longinqui litoris peregrinus ignotum pererret orbem? An feneratio probabilior sit, etiam his invisa quibus succurrere videtur? Sed ne caninum quidem, sicut dixere veteres, studium praestantius locupletissimum quemque adlatrandi et contra innocentes et pro nocentibus, neglectum a maioribus, a nobis etiam concessum intra moenia et in ipso foro latrocinium ? An honestius duxerim mercenarii salutatoris mendacissimum aucupium circumvolitantis limina potentiorum, somnumque regis sui rumoribus augurantis? neque enim roganti quid agatur intus respondere servi dignantur. An putem fortunatius a catenato repulsum ianitore saepe nocte sera foribus ingratis adiacere, miserrimoque famulatu per dedecus fascium decus et imperium profuso tamen patrimonio mercari ? nam nec gratuita servitute sed donis rependitur honor. Quae si

et ipsa et eorum similia bonis fugienda sunt, superest, ut dixi, unum genus liberale et ingenuum rei familiaris augendae, quod ex agricolatione contingit.

I, Prooem.

T. CALPURNIUS SICULUS,

TIME OF NERO.

382. AN AMOEBEAN CONTEST (IDAS AND ASTACUS).

I. O si quis Crocalen deus afferat! hunc ego terris,
Hunc ego sideribus solum regnare fatebor,

Decernamque nemus, dicamque : sub arbore numen
Hac erit; ite procul, sacer est locus, ite profani.
A. Urimur in Crocalen: si quis mea vota deorum
Audiat, huic soli, virides qua gemmeus undas
Fons agit et tremulo percurrit lilia rivo,
Inter pampineas ponetur faginus ulmos.
I. Ne contemne casas et pastoralia tecta :
Rusticus est, fateor, sed non est barbarus Idas.
Saepe vaporato mihi caespite palpitat agnus,
Saepe cadit festis devota Palilibus agna.

A. Nos quoque pomiferi Laribus consuevimus hosti
Mittere primitias et fingere liba Priapo,
Rorantesque favos damus et liquentia mella:
Nec fore grata minus, quam si caper imbuat aras.
I. Mille sub uberibus balantes pascimus agnas;
Totque Tarentinae praestant mihi vellera matres;
Per totum niveus premitur mihi caseus annum:
Si venies, Crocale, totus sibi serviet hornus.

A. Qui numerare velit, quam multa sub arbore nostra
Poma legam, citius tenues numerabit aristas;
Semper holus metimus, nec bruma nec impedit aestas.
Si venias, Crocale, totus tibi serviet hortus.

ii, 52-74.

PETRONIUS ARBITER, TIME OF NERO.

383. THE RHETORICIAN AGAMEMNON SATIRIZES THE
PREVAILING METHODS OF EDUCATION.

Non est passus Agamemnon me diutius declamare in porticu, quam ipse in schola sudaverat, sed 'adulescens,' inquit, quoniam sermonem habes non publici saporis et, quod rarissimum est, amas bonam mentem, non fraudabo te arte secreta. Nihil nimirum in his exercitationibus doctores peccant, qui necesse habent cum insanientibus furere: nam nisi dixerint quae adulescentuli probent, ut ait Cicero, "soli in scholis relinquentur." Sicut ficti adulatores cum cenas divitum captant, nihil prius meditantur quam id quod putant gratissimum auditoribus fore: nec enim aliter impetrabunt quod petunt, nisi quasdam insidias auribus fecerint: sic eloquentiae magister, nisi tanquam piscator eam imposuerit hamis escam, quam scierit appetituros esse pisciculos, sine spe praedae morabitur in scopulo. Quid ergo est? parentes obiurgatione digni sunt, qui nolunt liberos suos severa lege proficere. Primum enim sic ut omnia, spes quoque suas ambitioni donant. Deinde cum ad vota properant, cruda adhuc studia in forum propellunt et eloquentiam, qua nihil esse maius confitentur, pueris induunt adhuc nascentibus. Quod si paterentur laborum gradus fieri, ut studiosi iuvenes lectione severa irrigarentur, ut sapientiae praeceptis animos componerent, ut verba atroci stilo effoderent, ut quod vellent imitari diu audirent, ut persuaderent sibi nihil esse magnificum, quod pueris placeret: iam illa grandis oratio haberet maiestatis suae pondus. Nunc pueri in scholis ludunt, iuvenes ridentur in foro, et quod utroque turpius est, quod quisque perperam didicit, in senectute confiteri non vult. Sed ne me putes inprobasse schedium Lucilianae humilitatis, quod sentio, et ipsa carmine effingam.'

Sat., 3, 4.

384. CONVERSATION AT THE TABLE OF TRIMALCHIO, A RICH PARVenu.

Dum haec loquimur, puer speciosus vitibus hederisque redimitus modo Bromium, interdum Lyaeum Euhiumque confessus, calathisco uvas circumtulit et poëmata domini sui acutissima voce traduxit.

Ad quem sonum conversus Trimalchio, Dionyse,' inquit, 'liber esto.' Puer detraxit pileum apro capitique suo imposuit: tum Trimalchio rursus adiecit: non negabitis me,' inquit, habere Liberum patrem.' Laudavimus dictum Trimalchionis et circumeuntem puerum sane perbasiamus. Ab hoc ferculo Trimalchio a mensa surrexit: nos libertatem sine tyranno nacti coepimus invitare convivarum sermones., Dama itaque primus cum pataracina poposcisset 'dies,' inquit, nihil est: dum versas te, nox fit. Itaque nihil est melius quam de cubiculo recta in triclinium ire. Et mundum frigus habuimus: vix me balneus calfecit: tamen calda potio vestiarius est. Staminatas duxi, et plane matus sum: vinus mihi in cerebrum abit.' Excepit Seleucus fabulae partem et 'ego,' inquit, non cotidie lavor: baliscus enim fullo est, aqua dentes habet, et cor nostrum cotidie liquescit. Sed cum mulsi pultarium obduxi frigori laecasin dico. Nec sane lavare potui: fui enim hodie in funus homo bellus, tam bonus Chrysanthus animam ebulliit. Modo, modo me appellavit: videor mihi cum illo loqui. Heu, eheu, utres inflati ambulamus: minores quam muscae sumus; muscae tamen aliquam virtutem habent, nos non pluris sumus quam bullae. Et quid si non abstinax fuisset? Quinque dies aquam in os suum non coniecit, non micam panis. ad plures medici illum perdiderunt, immo magis malus fatus: medicus enim nihil est aliud est quam animi consolatio. Tamen bene elatus est, vitali lecto, stragulis bonis. Planctus est optime -manumisit aliquot - etiam si maligne illum ploravit uxor.'

Tamen abiit

Sat., 40, 41.

« IndietroContinua »