Immagini della pagina
PDF
ePub

nire ad eos precum. Captivam certe Gaetuliae reducem audivi, multorum in silvis impetum a se mitigatum alloquio, ausam dicere se feminam, profugam, infirmam, supplicem animalis omnium generosissimi, ceterisque imperitantis, indignam eius gloria praedam. Varia circa hoc opinio, ex ingenio cuiusque, vel casu, mulceri alloquiis feras: quippe obvium, serpentes extrahi cantu, cogique in poenam, verum falsumne sit, vita non decreverit. Leonum animi index cauda, sicut et equorum aures. Namque et has notas generosissimo cuique natura tribuit. Immota ergo placidus, clemens, blandientique similis, quod rarum est: crebrior enim iracundia. Eius in principio terra verberatur: incremento terga, ceu quodam incitamento, flagellantur. Vis summa in pectore. Ex omni vulnere, sive ungue impresso, sive dente, ater profluit sanguis. Iidem satiati, innoxii sunt. Generositas in periculis maxime deprehenditur : non in illo tantummodo, quod spernens tela diu se terrore solo tuetur, ac velut cogi testatur: cooriturque non tanquam periculo coactus, sed tanquam amentiae iratus. Illa nobilior animi significatio: quamlibet magna canum et venantium urgente vi, contemtim restitansque cedit in campis, et ubi spectari potest: idem ubi virgulta silvasque penetravit, acerrimo cursu fertur, velut abscondente turpitudinem loco. Dum sequitur, insilit saltu, quo in fuga non utitur. Vulneratus observatione mira percussorem novit, ut in quantalibet multitudine appetit. Eum vero qui telum quidem miserit, sed tamen non vulneraverit, correptum rotatumque sternit, nec vulnerat. Cum pro catulis feta dimicat, oculorum aciem traditur defigere in terram, ne venabula expavescat. Cetero dolis carent et suspicione: nec limis intuentur oculis, aspicique simili modo nolunt. Creditum est, a moriente humum morderi, lacrimamque leto dari. Atque hoc tale, tam saevum animal, rotarum orbes circumacti, currusque inanes, et gallinaceorum cristae, cantusque etiam magis terrent, sed maxime ignes. Aegritudinem fastidii tantum sentit : in qua medetur ei contumelia, in rabiem agente annexarum lascivia simiarum. Gustatus deinde sanguis in remedio est.

VIII, xix.

392. THE WEARING AND WORKMANSHIP OF GOLD RINGS.

Pessimum vitae scelus fecit, qui aurum primus induit digitis. Nec hoc quis fecerit traditur. Nam de Prometheo omnia fabulosa arbitror, quanquam illi quoque ferreum anulum dedit antiquitas vinculumque id, non gestamen, intelligi voluit. Midae quidem anulum, quo circumacto habentem nemo cerneret, quis non etiam fabulosiorem fateatur? Manus et prorsus sinistrae maximam auctoritatem conciliavere auro, non quidem Romanae, quarum mere ferreum id erat, ut virtutis bellicae, insigne. De regibus Romanis non facile dixerim. Nullum habet Romuli in Capitolio statua, nec praeter Numae Serviique Tullii alia, ac ne L. quidem Bruti. Hoc in Tarquiniis maxime miror, quorum e Graecia fuit origo, unde hic anulorum usus venit, quanquam etiam nunc Lacedaemone ferreo utuntur. Sed a Prisco Tarquinio omnium primo filium, cum in praetextae annis occidisset hostem, bulla aurea donatum constat : unde mos bullae duravit, ut eorum qui equo meruissent filii, insigne id haberent, ceteri lorum. Et ideo miror Tarquinii eius statuam sine anulo esse. Quanquam et de nomine ipso ambigi video: Graeci a digitis appellavere, apud nos prisci ungulum vocabant: postea et Graeci et nostri symbolum. Longo certe tempore ne senatum quidem Romanum habuisse aureos manifestum est. Siquidem his tantum qui legati ad exteras gentes ituri essent, anuli publice dabantur: credo, quoniam ita exterorum honoratissimi intelligebantur. Neque aliis uti mos fuit, quam qui ex ea causa publice accepissent: vulgoque sic triumphabant. Et cum corona ex auro Etrusca sustineretur a tergo, anulus tamen in digito ferreus erat, aeque triumphantis, et servi fortasse coronam sustinentis. Sic triumphavit de Iugurtha C. Marius: aureumque non ante tertium consulatum sumpsisse traditur. Hi quoque, qui ob legationem acceperant aureos, in publico tantum utebantur his: intra domos vero ferreis. Quo argumento etiam nunc sponsae muneri ferreus anulus mittitur, isque sine gemma. Non signat Oriens aut Aegyptus etiam nunc, literis contenta solis. Multis hoc modis, ut cetera omnia, luxuria variavit, gemmas addendo exquisiti fulgoris, censuque opimo digitos onerando, sicut dicemus in gemmarum volumine: mox et effigies varias caelando, ut alibi

ars, alibi materia esset in pretio. Alias deinde gemmas violari nefas putavit: ac ne quis signandi causam in anulis esse intelligeret, solidas induit. Quasdam vero neque ab ea parte quae digito occultatur, auro clusit, aurumque millibus lapillorum vilius. fecit. Contra vero multi nullas admittunt gemmas, auroque ipso signant: id Claudii Caesaris principatu repertum.

XXXIII, iv, vi.

393. THE CHIEF USE OF PAINTING IN ANTIQUITY WAS FOR PORTRAITS. THE INVENTION OF A PROCESS BY WHICH COLORED IMPRESSIONS WERE MULTIPLIED IS DUE TO VArro.

Aliter apud maiores in atriis haec erant quae spectarentur, non signa externorum artificum, nec aera, aut marmora : expressi cera vultus singulis disponebantur armariis, ut essent imagines, quae comitarentur gentilicia funera: semperque defuncto aliquo, totus aderat familiae eius, qui unquam fuerat, populus. Stemmata vero lineis discurrebant ad imagines pictas. Tablina codicibus implebantur, et monumentis rerum in magistratu gestarum. Aliae foris et circa limina domitarum gentium imagines erant, affixis hostium spoliis, quae nec emptori refigere liceret triumphabantque etiam dominis mutatis ipsae domus : et erat haec stimulatio ingens, exprobrantibus tectis, quotidie imbellem dominum intrare in alienum triumphum. Exstat Messalae oratoris indignatio, qua prohibuit inseri genti suae Laevinorum alienam imaginem. Similis causa Messalae seni expressit volumina illa, quae de familiis condidit, cum Scipionis Pomponiani transisset atrium, vidissetque adoptione testamentaria Salutiones, (hoc enim ei fuerat cognomen,) Africanorum dedecore irrepentes Scipionum nomini. Sed pace Messalarum dixisse liceat, etiam mentiri clarorum imagines, erat aliquis virtutum amor: multoque honestius, quam mereri, ne quis suas expeteret. Non est praetereundum et novitium inventum. Siquidem non solum ex auro argentove, aut certe ex aere in bibliothecis dicantur illi, quorum immortales animae in locis iisdem loquuntur: quin immo etiam quae non sunt, finguntur, pariuntque desideria non traditi vultus, sicut in Homero evenit. Quo maius (ut equidem arbitror) nullum est felicitatis specimen, quam

semper omnes scire cupere, qualis fuerit aliquis. Asinii Pollionis hoc Romae inventum, qui primus bibliothecam dicando, ingenia hominum rem publicam fecit. An priores coeperint Alexandriae et Pergami reges, qui bibliothecas magno certamine instituere, non facile dixerim. Imaginum amore flagrasse quondam testes sunt et Atticus ille Ciceronis, edito de his volumine, et Marcus Varro benignissimo invento, insertis voluminum suorum fecunditati, non nominibus tantum septingentorum illustrium, sed et aliquo modo imaginibus: non passus intercidere figuras, aut vetustatem aevi contra homines valere, inventor muneris etiam diis invidiosi, quando immortalitatem non solum dedit, verum etiam in omnes terras misit, ut praesentes esse ubique, et claudi possent.

XXXV, ii.

C. VALERIUS FLACCUS, FL. 70-88 A. D.

394. HERCULES APPEARS TO DELIVER HESIONE FROM THE SEA-MONSTER.

Constitit Alcides, visuque enisus in alta

Rupe truces manicas, defectaque virginis ora
Cernit, et ad primos turgentia lumina fluctus.
Exanimum veluti, multo tamen arte coactum,
Maeret ebur, Paviusve notas et nomina sumit.
Cum lapis aut liquidi referunt miranda colores.
Ductor ait: Quod, virgo, tibi nomenque genusque?
Quae sors ista, doce, tendunt cur vincula palmas?
Illa tremens, tristique oculos deiecta pudore,
Non ego digna malis, inquit; suprema parentum
Dona vides, ostro scopulos auroque frequentes.
Nos Ili veteris quondam genus, invida donec
Laomedonteos fugeret Fortuna penates.
Principio morbi, caeloque exacta sereno
Temperies; arsere rogis certantibus agri:
Cum subitus fragor, et fluctus Idaea moventes

Cum stabulis nemora: ecce repens consurgere ponto
Bellua, monstrum ingens; hanc tu nec montibus ullis,
Nec nostro metire mari: primaeva furenti

Huic manus, amplexus inter planctusque parentum,
Deditur hoc sortes, hoc corniger imperat Hammon
Virgineam damnare animam, sortitaque Lethen
Corpora crudelis scopulis me destinat urna.
Verum o, iam redeunt Phrygibus si numina, tuque
Ille adeo, auguriis promisse et sorte deorum,
Iam cui candentes votivo in gramine pascit
Cornipedes genitor, nostrae stata dona salutis,
Annue, meque, precor, defectaque Pergama monstris
Eripe; namque potes: neque enim iam lata videbam
Pectora, Neptunus muros cum iungeret astris,
Nec tales humeros pharetramque gerebat Apollo.
Argon., ii, 462-492.

395. JASON DESTROYS THE DRAGON'S SEED.

Ille, velut campos Libyes ac pinguia Nili
Fertilis arva secet, plena sic semina dextra
Spargere gaudet agris, oneratque novalia bello.
Martius hic primum ter vomere fusus ab ipso
Clangor, et ex omni sonuerunt cornua sulco;
Bellatrix tum gleba quati, pariterque creari
Armarique phalanx totisque insurgere campis.
Cessit et ad socios paulum se retulit heros
Opperiens, ubi prima sibi daret agmina tellus
Adverso. Ut summis iam rura recedere cristis
Vidit et infesta vibrantes casside terras,
Advolat: atque uno tellus qua proxima collo,
Necdum humeri videre diem, prior ense sequaci
Aequat humo truncos: rutilum thoraca sequenti
Aut primas a matre manus premit obvius ante.
Nec magis aut illis aut illis millibus ultra
Sufficit, ad dirae quam cum Tirynthius hydrae
Agmina Palladios defessus respicit ignes.
Ergo iterum ad socias convertere Colchidos artes,
Et galeae nexus ac vincula dissipat imae,

« IndietroContinua »