Immagini della pagina
PDF
ePub

tatis inquirendae rationem iudex omittit occupatus affectibus: aestu fertur, et velut rapido flumini obsequitur. Ita argumenta ac testes quid egerint, pronuntiatio ostendit: commotus autem ab oratore iudex, quid sentiat, sedens adhuc atque audiens confitetur. An, cum ille, qui plerisque perorationibus petitur, fle us erumpit, non palam dicta sententia est? Huc igitur incumbat orator, hoc opus eius, hic labor est: sine quo cetera nuda, ieiuna, infirma, ingrata sunt; adeo velut spiritus operis huius atque animus est in affectibus.

VI, ii, 3-7.

412. A CONCISE SUMMARY OF THE ART OF RHETORIC.

Nempe enim plurimum in hoc laboris exhausimus, ut ostenderemus rhetoricen 'bene dicendi scientiam, et utilem, et artem, et virtutem esse:' materiam eius 'res omnes,' de quibus dicendum esset: tum et eas in tribus fere generibus, 'demonstrativo, deliberativo, iudicialique' reperiri: orationem porro omnem constare rebus, et verbis:' in rebus intuendam inventionem,' in verbis elocutionem,' in utraque 'collocationem:' quae 'memoria' complecteretur, 'actio' commendaret. Oratoris officium, 'docendi, movendi, delectandi' partibus contineri; ex quibus ad docendum, 'expositio et argumentatio;' ad movendum, ‘ affectus ' pertinerent, quos per omnem quidem causam, sed maxime tamen in ingressu ac fine dominari. Nam 'delectationem,' quamvis in utroque sit eorum, magis tamen proprias in elocutione' partes habere. Quaestiones' alias 'infinitas,' alias 'finitas,' quae personis, locis, temporibus continerentur. In omni porro materia tria esse quaerenda, 'an sit? quid sit? quale sit?' His adiciebamus, 'demonstrativam' laude ac vituperatione constare. In ea, quae ab ipso, de quo diceremus, quae post eum acta essent, intuendum. Hoc opus tractatu honestorum utiliumque' constare. Suasoriis' accedere tertiam partem ex coniectura, possetne fieri?' et 'an esset futurum?' de quo deliberaretur. Hic praecipue diximus spectandum, 'quis, apud quem, quid?' diceret. 'Iudicialium' causarum alias in singulis, alias in pluribus controversiis consistere: et in quibusdam sufficere modo intentionem,' modo depulsionem:' porro 'depulsionem' omnem infitiatione duplici, factumne, et an hoc factum esset?' prae

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

6

terea defensione' ac translatione' constare. 'Quaestionem aut ex facto, aut ex scripto esse. 'Ex facto,' de rerum fide, proprietate, qualitate. Ex scripto' de verborum vi aut voluntate in quibus vis tum causarum, tum actionum inspici soleat, quaeque aut scripti et voluntatis, aut ratiocinativae, aut ambiguitatis, aut legum contrariarum specie continetur. In omni porro causa iudiciali quinque esse partes: quarum exordio' conciliari audientem, narratione' causam proponi, confirmatione' roborari, refutatione' dissolvi, peroratione' aut memoriam refici, aut animos moveri. His argumentandi et afficiendi locos, et quibus generibus concitari, placari resolvi iudices oporteret, adiecimus. Accessit ratio divisionis. Credere modo, qui discet, velit, certam quandam viam esse, in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec, de quibus dixi, non tam inventa a praeceptoribus, quam, cum fierent, observata esse videantur.

6

VIII, Prooem., 6-12.

413. CRITICISM OF ROMAN TRAGEDY AND COMEDY.

Tragoediae scriptores veterum Accius atque Pacuvius clarissimi gravitate sententiarum, verborum pondere, auctoritate personarum. Ceterum nitor, et summa in excolendis operibus manus, magis videri potest temporibus, quam ipsis defuisse. Virium tamen Accio plus tribuitur: Pacuvium videri doctiorém, qui esse docti affectant, volunt. Iam Varii Thyestes cuilibet Graecarum comparari potest. Ovidii Medea videtur mihi ostendere, quantum ille vir praestare potuerit, si ingenio suo temperare quam indulgere maluisset. Eorum quos viderim, longe princeps Pomponius Secundus, quem senes parum tragicum putabant, eruditione ac nitore praestare confitebantur. In comoedia maxime claudicamus; licet Varro Musas,' Aelii Stilonis sententia, Plautino' dicat sermone locuturas fuisse, si Latine loqui vellent;' licet Caecilium veteres laudibus ferant; licet Terentii scripta ad Scipionem Africanum referantur: quae tamen sunt in hoc genere elegantissima, et plus adhuc habitura gratiae, si intra versus trimetros stetissent. Vix levem consequimur umbram adeo ut mihi sermo ipse Romanus non recipere videatur illam solis concessam Atticis venerem, quando eam ne

6

[ocr errors]

Graeci quidem in alio genere linguae obtinuerint. Togatis excellit Afranius, utinamque non inquinasset argumenta puerorum foedis amoribus, mores suos fassus.

X, i, 97-100.

414. A COMPARISON OF CICERO WITH DEMOSTHENES.

Ciceronem cuicunque eorum fortiter opposuerim. Nec ignoro, quantam mihi concitem pugnam, cum praesertim non sit id propositi, ut eum Demostheni comparem hoc tempore: neque enim attinet, cum Demosthenem imprimis legendum, vel ediscendum potius putem. Quorum ego virtutes plerasque arbitror similes, consilium, ordinem dividendi, praeparandi, probandi rationem, denique, quae sunt inventionis. In eloquendo est aliqua diversitas densior ille, hic copiosior; ille concludit astrictius, hic latius; pugnat ille acumine semper, hic frequenter et pondere; illi nihil detrahi potest, huic nihil adici; curae plus in illo, in hoc naturae. Salibus certe, et commiseratione, qui duo plurimum affectus valent, vincimus. Et fortasse epilogos illi mos civitatis abstulerit: sed et nobis illa, quae Attici mirantur, diversa Latini sermonis ratio minus permiserit. In epistolis quidem, quanquam sunt utriusque, dialogisve, quibus nihil ille, nulla contentio est. Cedendum vero in hoc quidem, quod ille et prior fuit, et ex magna parte Ciceronem, quantus est, fecit. Nam mihi videtur M. Tullius, cum se totum ad imitationem Graecorum contulisset, effinxisse vim Demosthenis, copiam Platonis, iucunditatem Isocratis. Nec vero quod in quoque optimum fuit, studio consecutus est tantum, sed plurimas, vel potius omnes ex se ipso virtutes extulit immortalis ingenii beatissima ubertate. Non enim 'pluvias,' ut ait Pindarus, aquas colligit; sed vivo gurgite exundat,' dono quodam providentiae genitus, in quo totas vires suas eloquentia experiretur. Nam quis docere diligentius, movere vehementius potest? Cui tanta unquam iucunditas affuit? Ipsa illa, quae extorquet, impetrare eum credas, et, cum transversum vi sua iudicem ferat, tamen ille non rapi videatur, sed sequi. Iam in omnibus, quae dicit, tanta auctoritas inest, ut dissentire pudeat: nec advocati studium, sed testis aut iudicis afferat fidem; cum interim haec omnia, quae vix singula quisquam intentissima cura consequi posset, fluunt

6

illaborata, et illa, qua nihil pulchrius auditu est, oratio prae se fert tamen felicissimam facilitatem. Quare non immerito ab hominibus aetatis suae regnare in iudiciis' dictus est: apud posteros vero id consecutus, ut Cicero iam non hominis nomen, sed eloquentiae habeatur. Hunc igitur spectemus: hoc propositum nobis sit exemplum: ille se profecisse sciat, cui Cicero valde placebit.

X, i, 105–112.

415. POWER OF MEMORY IN AN ORator.

'Memoriam' quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie plurimum; sed ipsa excolendo, sicut alia omnia, augetur: et totus, de quo diximus adhuc, inanis est labor, nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur, si quicquid audimus, praeterfluat: et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique factorumque velut quasdam copias, quibus abundare, quasque in promptu semper habere debet orator, eadem illa vis repraesentat. Neque immerito 'thesaurus' hic 'eloquentiae' dicitur. Sed non firme tantum continere, verum etiam citum percipere multa acturos oportet, nec quae scripseris modo iterata lectione complecti, sed in cogitatis quoque rerum ac verborum contextum sequi: et, quae sint ab adversa parte dicta, meminisse: nec utique eo, quo dicta sunt ordine, refutare, sed opportunis locis ponere. Quid? extemporalis oratio nec alio mihi videtur mentis vigore constare. Nam dum alia dicimus, quae dicturi sumus, intuenda sunt. Ita cum semper cogitatio ultra id, quod est, longius quaerit, quicquid interim reperit, quodammodo apud memoriam deponit: quod illa, quasi media quaedam manus, acceptum ab inventione tradit elocutioni.

XI, ii, 1–3.

SEX. JULIUS FRONTINUS, CIRC. 40-100 A. D.

416. EXAMPLES OF DISPELLING THE FEAR ARISING FROM UNLUCKY OMENS.

Scipio, ex Italia in Africam transportato exercitu, cum egrediens navem prolapsus esset, et ob hoc adtonitos milites cerneret, id, quod trepidationem adferebat, constantia et magnitudine animi, in hortationem convertit: Et ludite, inquit, milites, Africam obpressi.

C. Caesar, cum forte conscendens navem lapsus esset, Teneo te, terra mater, inquit: qua interpretatione effecit, ut repetiturus illas, a quibus proficiscebatur, terras videretur.

T. Sempronius Gracchus Cos., acie adversus Picentes directa, cum subitus terrae motus utrasque partes confudisset, exhortatione confirmavit suos, et inpulit, ut consternatum superstitione invaderent hostem, adortusque devicit.

Sertorius, cum equitum scuta extrinsecus, equorumque pectora cruenta subito prodigio adparuissent, victoriam portendi interpretatus est, quoniam illae partes solerent hostili cruore respergi.

Epaminondas Thebanus, contristatis militibus, quod ex hasta eius ornamentum, infulae more dependens, ventus ablatum in sepulcrum Lacedaemonii cuiusdam depulerat : Nolite, inquit, milites, trepidare; Lacedaemoniis significatur interitus. Sepulcra enim funeribus ornantur.

Idem, cum fax de caelo nocte delapsa, eos, qui adverterunt, terruisset: Lumen, inquit, hoc numina ostendunt.

C. Sulpicius Gallus defectum lunae inminentem, ne pro ostento exciperent milites, praedixit futurum, additis rationibus causisque defectionis.

Timotheus Atheniensis, adversus Corcyraeos navali proelio decertaturus, gubernatori suo, qui proficiscenti iam classi siguum receptui coeperat dare, quia ex remigibus quemdam sternutantem audierat, Miraris, inquit, ex tot millibus unum perfrixisse?

Chabrias Atheniensis classe dimicaturus, excusso ante navem ipsius fulmine, exterritis per tale prodigium militibus: nunc,

« IndietroContinua »