Immagini della pagina
PDF
ePub

inquit, potissimum ineunda pugna est, cum deorum maximus Iuppiter adesse numen suum classi nostrae ostendit.

Strat., I, xii.

417. SCOPE OF THE WORK ON THE AQUEDUCTS OF ROME.

Cum omnis res ab imperatore delegata intentiorem exigat curam; et me, seu naturalis sollicitudo, seu fides sedula non ad diligentiam modo, verum ad amorem quoque commissae rei instigent; sitque mihi nunc ab Nerva Augusto, nescio diligentiore, an amantiore reipublicae imperatore, aquarum iniunctum officium, tum ad usum, tum ad salubritatem, atque etiam ad securitatem urbis pertinens, administratum per principes semper civitatis nostrae viros; primum ac potissimum existimo, sicut in caeteris negotiis institueram, nosse quod suscepi. Ac, ne quid ad totius rei pertinens notitiam praetermisisse videar, nomina primum aquarum, quae in urbem Romam influunt ponam; tum per quos quaeque earum, et quibus consulibus, et quoto post urbem conditam anno, perducta sit; deinde quibus ex locis, et a quoto milliario duci coepisset; quantum subterraneo rivo, quantum substructione, quantum opere arcuato; postea altitudinem cuiusque, modulorumque rationem, et ab illis erogationes; quantum extra urbem, quantum intra unicuique regioni, pro suo modo, unaquaeque aquarum serviat; quot castella publica, privataque sint, et ex his quantum publicis operibus, quantum muneribus (ita enim cultiores appellantur); quantum lacubus; quantum nomine Caesaris; quantum privatorum usui beneficio principis detur; quod ius tuendarum sit earum; quae id sanciant poenae ex lege, senatusconsultis et mandatis principum irrogatae. De Aq., Praef. i, iii.

418. DESCRIPTION OF AN Aqueduct.

Aqua Appia. M. Valerio Maximo, P. Decio Mure Coss., anuo post initium Samnitici belli XXXI, aqua Appia inducta est ab Appio Claudio Crasso censore, cui postea Caeco fuit cognomen, qui et viam Appiam, a porta Capena usque ad urbem Capuam, muniendam curavit. Collegam habuit C. Plautium,

cui ob inquisitas eius aquae venas Venocis cognomen datum est. Sed quia is intra annum et sex menses, deceptus a collega tanquam id idem facturo, abdicavit se censura, nomen aquae ad Appii tantum honorem pertinuit: qui multis tergiversationibus extraxisse censuram traditur, donec et viam, et huius aqueductum consummaret. Concipitur Appia in agro Lucullano, via Praenestina, inter milliarium VII et VIII, diverticulo sinistrorsus passuum DCCLXXX. Ductus eius habet longitudinem a capite usque ad Salinas, qui locus est ad portam Trigeminam, passuum XI millium CLXXXX; sub terram passuum XI millium CXXX; supra terram substructione, et arcuatione proxime ad portam Capenam passuum LX. . . . Incipit distribui Appia sub Publicii clivo ad portam Trigeminam, qui locus appellatur Salinae.

De Aq., v.

M. VALERIUS MARTIALIS, 42-102 A. D.

419. A LAP-DOG.

Issa est passere nequior Catulli.
Issa est purior osculo columbae.
Issa est blandior omnibus puellis.
Issa est carior Indicis lapillis.
Issa est deliciae catella Publi.
Hanc tu, si queritur, loqui putabis.
Sentit tristitiamque gaudiumque.
Collo nixa cubat, capitque somnos,
Ut suspiria nulla sentiantur.
Castae tantus inest pudor catellae:
Ignorat Venerem: nec invenimus
Dignum tam tenera virum puella.
Hanc ne lux rapiat suprema totam,
Picta Publius exprimit tabella,
In qua tam similem videbis Issam,
Ut sit tam similis sibi nec ipsa.

[blocks in formation]

420. TO A STINGY FRIEND WHO HAD ASKED FOR THE LOAN OF HIS BOOK.

Occurris quoties, Luperce, nobis:
Vis mittam puerum, subinde dicis,
Cui tradas epigrammaton libellum,
Lectum quem tibi protinus remittam?
Non est, quod puerum, Luperce, vexes:
Longum est, si velit ad Pyrum venire;
Et scalis habito tribus, sed altis.
Quod quaeris, propius petas licebit.
Argi nempe soles subire letum.
Contra Caesaris est forum taberna,
Scriptis postibus hinc et inde totis,
Omnes ut cito perlegas poetas.
Illinc me pete; ne roges Atrectum:
Hoc nomen dominus gerit tabernae :
De primo dabit, alterove nido,
Rasum pumice, purpuraque cultum
Denariis tibi quinque Martialem.
Tanti non es, ais? Sapis, Luperce.

[ocr errors]

I, cxviii.

421. NE SUTOR SUPRA CREPIDAM.'

Das gladiatores, sutorum regule, cerdo,

Quodque tibi tribuit subula, sica rapit.
Ebrius es: nec enim faceres id sobrius unquam,
Ut velles corio ludere, cerdo, tuo.

Lusisti, satis est: sed te, mihi crede, memento

Nunc in pellicula, cerdo, tenere tua.

III, xvi.

422. ROME IS NOT THE PLACE FOR AN HONEST MAN TO GET A LIVING.

Quae te causa trahit vel quae fiducia Romam,
Sexte? quid aut speras, aut petis inde? refer.
Causas, inquis, agam Cicerone disertius ipso,
Atque erit in triplici par mihi nemo foro.
Egit Atestinus causas, et Caius: utrumque
Noras sed neutri pensio tota fuit.

Si nihil hinc veniet, pangentur carmina nobis:
Audieris, dices esse Maronis opus.
Insanis: omnes, gelidis quicunque lacernis
Sunt ibi, Nasones Vergiliosque vides.
Atria magna colam. Vix tres, aut quatuor ista
Res aluit: pallet cetera turba fame.

Quid faciam? suade: nam certum est vivere Romae.
Si bonus es, casu vivere, Sexte, potes.

III, xxxviii.

423. A DANDY.

Cotile, bellus homo es: dicunt hoc, Cotile, multi.
Audio: sed quid sit, dic mihi, bellus homo?
Bellus homo est, flexos qui digerit ordine crines:
Balsama qui semper, cinnama semper olet:
Cantica qui Nili, qui Gaditana susurrat:

Qui movet in varios bracchia volsa modos:
Inter femineas tota qui luce cathedras

Desidet, atque aliqua semper in aure sonat:
Qui legit hinc illinc missas, scribitque tabellas:
Pallia vincini qui refugit cubiti:

Qui scit, quam quis amet, qui per convivia currit:
Hirpini veteres qui bene novit avos.

Quid narras? hoc est, hoc est homo, Cotile, bellus?
Res pertricosa est, Cotile, bellu homo.

III, lxiii.

424. A ROMAN DAY.

Prima salutantes atque altera continet hora;
Exercet raucos tertia causidicos.

In quintam varios extendit Roma labores:
Sexta quies lassis, septima finis erit.
Sufficit in nonam nitidis octava palaestris ;
Imperat exstructos frangere nona toros.
Hora libellorum decima est, Eupheme, meorum;
Temperat ambrosias cum tua cura dapes;
Et bonus aethereo laxatur nectare Caesar.
Ingentique tenet pocula parca manu.
Tunc admitte iocos; gressu timet ire licenti
Ad matutinum nostra Thalia Iovem.

IV, viii.

425. A GREAT-COAT.

Hanc tibi Sequanicae pinguem textricis alumnam,
Quae Lacedaemonium barbara nomen habet,
Sordida, sed gelido non aspernanda Decembri
Dona, peregrinam mittimus endromida :
Seu lentum ceroma teris, tepidumve trigona,
Sive harpasta manu pulverulenta rapis;
Plumea seu laxi partiris pondera follis;

Sive levem cursu vincere quaeris Atham:
Ne madidos intret penetrabile frigus in artus,
Neve gravis subita te premat Iris aqua.
Ridebis ventos hoc munere tectus et imbres :
Nec sic in Tyria sindone tutus eris.

426. A DEAR LITTLE GIRL.

Puella senibus dulcior mihi cygnis,
Agna Galesi mollior Phalantini,
Concha Lucrini delicatior stagni;
Cui nec lapillos praeferas Erythraeos,

IV, xix.

« IndietroContinua »