Immagini della pagina
PDF
ePub

Nec modo politum pecudis Indicae dentem,
Nivesque primas, liliumque non tactum:
Quae crine vicit Baetici gregis vellus,
Rhenique nodos, aureamque nitelam ;
Fragravit ore, quod rosarium Paesti,
Quod Atticarum prima mella cerarum,
Quod succinorum rapta de manu gleba;
Cui comparatus indecens erat pavo,
Inamabilis sciurus, et frequens phoenix:
Adhuc recenti tepet Erotion busto,
Quam pessimorum lex avara fatorum,
Sexta peregit hieme, nec tamen tota,
Nostros amores, gaudiumque, lususque.
Et esse tristem me meus vetat Paetus:
Pectusque pulsans, pariter et comam vellens:
Deflere non te vernulae pudet mortem?
Ego coniugem, inquit, extuli, et tamen vivo,
Notam, superbam, nobilem, locupletem.
Quid esse nostro fortius potest Paeto?
Ducenties accepit, et tamen vivit.

V, xxxvii.

427. THE FATE WHICH A BORE DESERVES.

Quisquis stolaeve purpuraeve contemptor,
Quos colere debet, laesit impio versu :
Erret per urbem pontis exsul et clivi,
Interque raucos ultimus rogatores
Oret caninas panis improbi buccas.
Illi December longus, et madens bruma,
Claususque fornix triste frigus extendat.
Vocet beatos clamitetque felices,
Orciniana qui feruntur in sponda :
Et, cum supremae fila venerint horae,
Diesque tardus, sentiat canum litem,
Abigatque moto noxias aves panno;
Nec finiantur morte simplices poenae :
Sed, modo severi sectus Aeaci loris,
Nunc inquieti monte Sisyphi pressus,

Nunc inter undas garruli senis siccus,
Delasset omnes fabulas poetarum :
Et, cum fateri Furia iusserit verum,
Prodente clamet conscientia, Scripsi.

428. Он, FOR A QUIET LIFE!

X, v.

Sidera iam Tyrius Phryxei respicit agni
Taurus, et alternum Castora fugit hiems.
Ridet ager, vestitur humus, vestitur et arbos:
Ismarium pellex Attica plorat Ityn.

Quos, Faustine, dies, qualem tibi Roma Ravennam
Abstulit? O soles, o tunicata quies!

O nemus, o fontes, solidumque madentis arenae
Litus, et aequoreis splendidus Anxur aquis:
Et non unius spectator lectulus undae,

Qui videt hinc puppes fluminis, inde maris!
Sed nec Marcelli, Pompeianumque, nec illic

Sunt triplices thermae, nec fora iuncta quater.
Nec Capitolini summum penetrale Tonantis,
Quaeque nitent caelo proxima templa suo.
Dicere te lassum quoties ego credo Quirino:

Quae tua sunt, tibi habe: quae mea, redde mihi.

X, li.

429. SOME FARMS ARE NOT WORTH THE PRICE OF A

DINNER.

Donasti, Lupe, rus sub urbe nobis:
Sed rus est mihi maius in fenestra.
Rus hoc dicere, rus potes vocare,
In quo ruta facit nemus Dianae,
Argutae tegit ala quod cicadae,
Quod formica die comedit uno,
Clausae cui folium rosae corona est:
In quo non magis invenitur herba,
Quam costi folium, piperve crudum:
In quo nec cucumis iacere rectus,

Nec serpens habitare tota possit?
Erucam male pascit hortus unam;
Consumpto moritur culex salicto;
Et talpa est mihi fossor atque arator.
Non boletus hiare, non mariscae
Ridere, aut violae patere possunt.
Fines mus populatur, et colono
Tanquam sus Calydonius timetur,
Et sublata volantis ungue Prognes
In nido seges est hirundinino;
Et cum stet sine falce mentulaque,
Non est dimidiolocus Priapo.
Vix implet cochleam perecta messis,
Et mustum nuce condimus picata.
Errasti, Lupe, littera sed una:
Nam quo tempore praedium dedisti,
Mallem tu mihi prandium dedisses.

430. MOVING DAY.

XI, xviii.

O Iuliarum dedecus Kalendarum,
Vidi, Vacerra, sarcinas tuas; vidi:
Quas non retentas pensione pro bima
Portabat uxor rufa crinibus septem,
Et cum sorore cana mater ingenti.
Furias putavi nocte Ditis emersas.
Has tu priores frigore et fame siccus,
Et non recenti pallidus magis buxo
Irus tuorum temporum sequebaris.
Migrare clivum crederes Aricinum.
Ibat tripes grabatus, et bipes mensa,
Et cum lucerna corneoque cratere
Matella curto rupta latere meiebat.
Focum ferentis suberat amphorae cervix:
Fuisse gerres, aut inutiles maenas
Odor impudicus urcei fatebatur,
Qualem marinae misit aura piscinae.
Nec quadra deerat casei Tholosatis.

Quadrima nigri nec corona pulei,
Calvaeque restes allioque cepisque,
Nec plena turpi matris olla resina,
Summoenianae qua pilantur uxores.
Quid quaeris aedes, villicosque derides,
Habitare gratis, o Vacerra, cum possis?
Haec sarcinarum pompa convenit ponti.

XII, xxxii.

SULPICIA, TIME OF DOMITIAN.

431. THE POETESS ADDRESSES THE MUSE ON THE EXPULSION OF THE PHILOSOPHERS BY DOMITIAN.

Dic mihi, Calliope, quidnam pater ille deorum
Cogitat? an terras et patria saecula mutat,
Quasque dedit quondam, morientibus eripit artes,
Nosque iubet tacitos et iam rationis egenos
Non aliter, primo quam cum surreximus aevo,
Glandibus et purae rursus procumbere lymphae?
An reliquas terras conservat amicus et urbes,
Sed genus Ausonium Remulique exturbat alumnos?
Quid? reputemus enim: duo sunt, quibus extulit ingens
Roma caput virtus belli et sapientia pacis.
Sed virtus, agitata domi et socialibus armis,
In freta Sicaniae et Carthaginis exiit arces
Ceteraque imperia et totum simul abstulit orbem ;
Deinde, velut stadio victor qui solus Achaeo
Languet et immota secum virtute fatiscit,
Sic itidem Romana manus, contendere postquam
Destitit et pacem longis frenavit habenis,
Ipsa domi leges et Graia inventa retractans
Omnia bellorum terra quaesita marique
Praemia consilio et molli ratione regebat.

Stabat in his; neque enim poterat constare sine ipsis,
Aut frustra uxori mendaxque Diespiter olim:

'Imperium sine fine dedi,' dixisse probatur.
Nunc igitur qui res Romanas imperat inter,
Non trabe sed tergo prolapsus et ingluvie albus,
Et studia et sapiens hominum nomenque genusque
Omnia abire foras atque urbe excedere iussit.
Quid facimus? Graios hominumque reliquimus urbes,
Ut Romana foret magis his instructa magistris ;
Nunc, Capitolino veluti turbante Camillo
Ensibus et trutina Galli fugere relicta,
Sic nostri palare senes dicuntur et ipsi
Ut ferale suos onus extirpare libellos.
Ergo Numantinus Libycusque erravit in isto
Scipio, qui Rhodio crevit formante magistro,
Cetera et illa manus bello facunda secundo,
Quos inter prisci sententia dia Catonis.
Scire adeo magni fecisset, utrumne secundis
An magis adversis staret Romana propago?
Scilicet adversis: nam cum defendier armis
Suadet amor patriae et captiva penatibus uxor,
Convenit, ut vespis, quarum domus arce Monetae,
Turba rigens strictis per lutea corpora telis ;
Ast ubi spes secura redit, oblita favorum
Plebs materque una somno moriuntur obeso.
Romulidarum igitur longa et gravis exitium pax.

Sat., 12-57.

D. JUNIUS JUVENALIS, CIRC. 46-130 A. D.

432. REASONS FOR WRITING SATIRE.

Cur tamen hoc potius libeat decurrere campo,
Per quem magnus equos Auruncae flexit alumnus,
Si vacat et placidi rationem admittitis, edam.
Cum tener uxorem ducat spado, Mevia Tuscum
Figat aprum et nuda teneat venabula mamma;
Patricios omnes opibus cum provocet unus,

« IndietroContinua »