Immagini della pagina
PDF
ePub

Quo tondente gravis iuveni mihi barba sonabat:
Cum pars Niliacae plebis, cum verna Canopi
Crispinus, Tyrias humero revocante lacernas,
Ventilet aestivum digitis sudantibus aurum,
Nec sufferre queat maioris pondera gemmae:
Difficile est satiram non scribere. Nam quis iniquae
Tam patiens urbis, tam ferreus, ut teneat se,
Causidici nova cum veniat lectica Mathonis
Plena ipso? post hunc magni delator amici
Et cito rapturus de nobilitate comesa

Quod superest, quem Massa timet, quem munere palpat
Carus et a trepido Thymele submissa Latino?
Haec ego non credam Venusina digna lucerna?
Cum fas esse putet curam sperare cohortis,
Qui bona donavit praesepibus et caret omni
Maiorum censu, dum pervolat axe citato
Flaminiam puer Automedon; nam lora tenebat
Ipse, lacernatae cum se iactaret amicae?
Nonne libet medio ceras implere capaces
Quadrivio cum iam sexta cervice feratur
Hinc atque inde patens ac nuda paene cathedra
Et multum referens de Maecenate supino
Signator, falso qui se lautum atque beatum
Exiguis tabulis et gemma fecerat uda?
Occurrit matrona potens, quae, molle Calenum
Porrectura viro miscet sitiente rubętam,
Instituitque rudes melior Locusta propinquas
Per famam et populum nigros efferre maritos.
Si natura negat, facit indignatio versum.

Sat., i, 19-36, 51, 58–72, 79.

433. THE GREEKS AT ROME.

Ingenium velox, audacia perdita, sermo
Promptus, et Isaeo torrentior. Ede, quid illum
Esse putes: quem vis hominem, secum adtulit ad nos:
Grammaticus, rhetor, geometres, pictor, aliptes,
Augur, schoenobates, medicus, magus: omnia novit
Graeculus esuriens: in caelum iusseris, ibit.

Ad summam, non Maurus erat neque Sarmata nec Thrax,
Qui sumpsit pennas, mediis sed natus Athenis.
Quid, quod adulandi gens prudentissima laudat
Sermonem indocti, faciem deformis amici,
Et longum invalidi collum cervicibus aequat
Herculis, Antaeum procul a tellure tenentis,
Miratur vocem angustam, qua deterius nec
Ille sonat, quo mordetur gallina marito?
Haec eadem licet et nobis laudare: sed illis
Creditur. An melior, cum Thaida sustinet, an, cum
Uxorem comoedus agit, vel Dorida nullo
Cultam palliolo? mulier nempe ipsa videtur.
Nec tamen Antiochus, nec erit mirabilis illic
Aut Stratocles, aut cum molli Demetrius Haemo:
Natio comoeda est. Rides? maiore cachinno
Concutitur: flet, si lacrumas conspexit amici,
Nec dolet: igniculum brumae si tempore poscas,
Accipit endromiden: si dixeris 'aestuo,' sudat.
iii, 73-80, 86-95, 98-103.

434. A POT-VALIANT HERO.

Ebrius ac petulans, qui nullum forte cecidit,
Dat poenas; noctem patitur lugentis amicum
Pelidae, cubat in faciem, mox deinde supinus.
Somnum rixa facit. Sed quamvis improbus annis
Atque mero fervens, cavet hunc, quem coccina laena
Vitari iubet, et comitum longissimus ordo,
Multum praeterea flammarum et aenea lampas:
Me, quem luna solet deducere vel breve lumen
Candelae, cuius dispenso et tempero filum,
Contemnit. Miserae cognosce prooemia rixae,
Si rixa est, ubi tu pulsas, ego vapulo tantum.
Stat contra starique iubet: parere necesse est.
Nam quid agas, cum te furiosus cogat et idem
Fortior? 'Unde venis?' exclamat: 'cuius aceto,
Cuius conche tumes? quis tecum sectile porrum
Sutor et elixi vervecis labra comedit?

Nil mihi respondes? Aut dic, aut accipe calcem!

Ede, ubi consistas: in qua te quaero proseucha?'
Dicere si tentes aliquid, tacitusve recedas,
Tantumdem est; pariter feriunt: vadimonia deinde
Irati faciunt. Libertas pauperis haec est:
Pulsatus rogat, et pugnis concisus adorat,
Ut liceat paucis cum dentibus inde reverti.

435. A GROUP OF COURTiers.

iii, 278-301.

Venit et Crispi iucunda senectus,
Cuius erant mores, qualis facundia, mite
Ingenium. Maria ac terras populosque regenti
Quis comes utilior, si clade et peste sub illa
Saevitiam damnare et honestum afferre liceret
Consilium? Sed quid violentius aure tyranni,
Cum quo de pluviis aut aestibus aut nimboso
Vere locuturi fatum pendebat amici?
Ille igitur numquam direxit brachia contra
Torrentem; nec civis erat, qui libera posset
Verba animi proferre, et vitam impendere vero.
Sic multas hiemes atque octogesima vidit
Solstitia, his armis illa quoque tutus in aula. .
Proximus eiusdem properabat Acilius aevi
Cum iuvene indigno quem mors tam saeva maneret
Et domini gladiis tam festinata. Sed olim
Prodigio par est in-nobilitate senectus.

Unde fit, ut malim fraterculus esse gigantum.
Profuit ergo nihil misero, quod comiņus ursos
Figebat Numidas, Albana nudus arena
Venator. Quis enim iam non intelligat artes
Patricias? quis priscum illud miretur acumen,
Brute, tuum? Facile est barbato imponere regi.
Nec melior vultu, quamvis ignobilis, ibat
Rubrius, offensae veteris reus atque tacendae,
Et tamen improbior satiram scribente cinaedo.
Montani quoque venter adest, abdomine tardus,
Et matutino sudans Crispinus amomo,

Quantum vix redolent duo funera; saevior illo.

Pompeius tenui iugulos aperire susurro;
Et, qui vulturibus servabat viscera Dacis,
Fuscus, marmorea meditatus proelia villa,
Et cum mortifero prudens Veiento Catullo,
Qui numquam visae flagrabat amore puellae,

Grande et conspicuum nostro quoque tempore monstrum,
Caecus adulator dirusque a ponte satelles,
Dignus Aricinos qui mendicaret ad axes,
Blandaque devexae iactaret basia rhedae.

iv, 81-118.

436. A FASHIONABLE LADY AND HER MAID.

Praefectura domus Sicula non mitior aula.
Nam si constituit solitoque decentius optat
Ornari, et properat, iamque exspectatur in hortis,
Aut apud Isiacae potius sacraria lenae;
Componit crinem laceratis ipsa capillis

Nuda humeros Psecas infelix, nudisque mamillis.
'Altior hic quare cincinnus?' Taurea punit
Continuo flexi crimen facinusque capilli.

Quid Psecas admisit? quaenam est hic culpa puellae,
Si tibi displicuit nasus tuus? Altera laevum
Extendit pectitque comas et volvit in orbem.
Est in consilio matrona, admotaque lanis,
Emérita quae cessat acu: sententia prima
Huius erit: post hanc aetate atque arte minores
Censebunt, tamquam famae discrimen agatur
Aut animae; tanta est quaerendi cura decoris.
Tot premit ordinibus, tot adhuc compagibus altum
Aedificat caput. Andromachen a fronte videbis :
Post minor est: aliam credas. Cedo, si breve parvi
Sortita est lateris spatium, breviorque videtur
Virgine Pygmaea, nullis adiuta cothurnis,
Et levis erecta consurgit ad oscula planta?

vi, 486-507.

437. INTELLECTUAL CULTURE IN THE TIME OF Juvenal no LONGER HELD IN ESTEEM.

Declamare doces? O ferrea pectora Vetti,

Cum perimit saevos classis numerosa tyrannos!
Nam quaecumque sedens modo legerat, haec eadem stans
Perferet, atque eadem cantabit versibus isdem.
Occidit miseros crambe repetita magistros.

Quis color et quod sit causae genus, atque ubi summa
Quaestio, quae veniant diversae forte sagittae,
Nosse velint omnes, mercedem solvere nemo.
'Mercedem appellas? Quid enim scio?' Culpa docentis
Scilicet arguitur, quod laeva parte mamillae
Nil salit Arcadico iuveni, cuius mihi sexta
Quaque die miserum dirus caput Hannibal implet
Di maiorum umbris tenuem et sine pondere terram
Spirantesque crocos et in urna perpetuum ver,
Qui praeceptorem sancti voluere parentis

Esse loco! Metuens virgae iam grandis Achilles
Cantabat patriis in montibus: et cui non tunc
Eliceret risum citharoedi cauda magistri?

Sed Rufum atque alios caedit sua quemque iuventus,
Rufum, quem toties Ciceronem Allobroga dixit.
Quis gremio Celadi doctique Palaemonis affert,
Quantum grammaticus meruit labor? et tamen ex hoc,
Quodcumque est, (minus est autem quam rhetoris aera)
Discipuli custos praemordet acoenonoetus

Et, qui dispensat, frangit sibi. Cede, Palaemon,
Et patere inde aliquid decrescere, non aliter, quam
Institor hibernae tegetis niveique cadurci,

Dummodo non pereat, mediae quod noctis ab hora
Sedisti, qua nemo faber, qua nemo sederet,
Qui docet obliquo lanam deducere ferro;
Dummodo non pereat totidem olfecisse lucernas,
Quot stabant pueri, cum totus decolor esset
Flaccus, et haereret nigro fuligo Maroni.

vii, 150-161, 207–227.

« IndietroContinua »