Immagini della pagina
PDF
ePub

Tum equidem ín senecta hoc députo miserrimum,
Sentíre ea aetate ípsum esse odiosum álteri.

Ephesius, fr., ap. Cic., ibid.

WHEN A HARSH FATHER IS PREFERABLE TO A KIND
ONE.

In amóre suave est súmmo summaque ínopia,
Paréntem habere avárum, inlepidum, in líberos
Difficilem, qui te néc amet nec studeát tui.
Aut tu illum fructu fállas aut per lítteras
Avértas aliquod nómen aut per sérvolum
Percútias pavidum: póstremo a parcó patre
Quod súmas, quanto díssipes libéntius!

Quem néque quo pacto fállam, neque ut inde aúferam,
Nec quém dolum ad eum, aut máchinam commóliar,
Scio quicquam ita omnis meós dolos, fallacias,
Praestígias praestrínxit commoditás patris.

:

Synephebi, fr., ap. Cic., De Nat. De., III, xxix, 72, 73.

M. PACUVIUS, 220-132 B. C.

58. HOW THE WORLD IS GOVERNED.

Fórtunam insanam ésse et caecam et brútam perhibent phílosophi,
Sáxoque instare in globoso praédicant volúbili,

Quía quo id saxum impúlerit fors, eo cádere fortunam aútumant.
Ínsanam autem esse aíunt, quia atrox íncerta instabilísque sit:
Caécam ob eam rem esse íterant, quia nil cérnat quo sese ádplicet
Brútam, quia dignum átque indignum néqueat internóscere.
Súnt autem alii phílosophi, qui cóntra fortunám negant
Ésse ullam, sed témeritate rés regi omnis aútumant.
Íd magis veri símile esse usus reápse experiundo édocet:
Vélut Orestes módo fuit rex, factust mendicús modo.

Fr. incert., ap. Cornif., Rhet. ad Her., II, xxiii, 36.

59. A STORM.

Profectióne laeti piscium lascíviam

Intuentur, néc tuendi cápere satietás potest.

Ínterea prope iam óccidente sóle inhorrescit mare,

Ténebrae conduplicántur, noctisque ét nimbum occaecat nigror
Flámma inter nubés coruscat, caélum tonitru cóntremit,
Grándo mixta imbrí largifico súbita praecipitáns cadit,
Úndique omnes vénti erumpunt, saévi exsistunt turbines,
Férvit aestu pélagus.

Fr. incert., ap. Cic., De Div., I, xiv, 24; De Orat., III, xxxix, 157.

60. DESCRIPTION OF THE TORTOISE.

Amphio. Quadrupés tardigrada agrestis humilis áspera,
Capité brevi cervice ánguina, aspectú truci,
Eviscerata inánima cum animalí sono.
Astici. Ita saéptuose díctio abs té datur,
Quod cóniectura sápiens aegre cóntulit.
Non íntellegimus, nísi si aperte díxeris.
Amphio. Testúdo.

Antiopa, fr., ap. Cic., De Div., II, lxiv, 133; Non., p. 170, 17.

61. HIS OWN EPITAPH.

Aduléscens tam etsi próperas te hoc saxúm rogat
Ut sése adspicias, deinde quod scriptum ést legas.
Hic sunt poetae Pácuvi Marcí sita

Ossa.

Hóc volebam néscius ne essés. Vale.

Ap. Gell., I, xxiv,

2.

TRABEA, FL. CIRC. 175 B. C.

62. A CONFIDENT Lover.

Léna, deleníta argento, nútum observabít meum,

Quíd velim, quid stúdeam; adveniens dígito impellam ianuam; Fóres patebunt. De ímproviso Crysis ubi me aspéxerit, Álacris obviám mihi veniet, cómplexum exoptáns meum.

Míhi se dedet

Fórtunam ipsam anteíbo fortunís meis.

Fr. incert., ap. Cic., Tusc. Dis., IV, xxxi, 67.

AQUILIUS, FL. CIRC. 175 B. C.

63. A PARASITE'S CLOCK IS HIS BELLY.

Ut illúm di perdant, prímus qui horas répperit,
Quique ádeo primus státuit hic solárium;
Qui mihi comminuit mísero articulatím diem.
Nam olím me puero vénter erat solárium
Multo ómnium istorum óptumum et veríssumum :
Ubi úbi monebat ésse, nisi quom níl erat.
Nunc étiam quom est, non éstur, nisi solí lubet.
Itaque ádeo iam oppletum óppidumst soláriis,
Maior pars populi ut áridi reptént fame.

Boeotia, fr., ap. Gell., III, iii, 3.

P. TERENTIUS AFER, 185-159 B. C.

[ocr errors]

64. A DEFENCE OF THE PRACTICE OF CONTAMINATION,' OR

THE COMBINED Imitation of more than one Original.

Poéta quom primum ánimum ad scribendum ádpulit,

Id síbi negoti crédidit solúm dari,

Populo út placerent, quás fecisset fábulas:

Verum áliter eveníre multo intéllegit.

Nam in prólogis scribúndis operam abútitur,

Non qui árgumentum nárret, sed qui málevoli
Veterís poetae máledictis respóndeat.

Nunc, quám rem vitio dént, quaeso animum advórtite.
Menánder fecit Andriam et Perinthiam.

Qui utrámvis recte nórit, ambas nóverit.

Non ita dissimili sunt árgumento, séd tamen
Dissímili oratióne sunt factae ác stilo.

Quae cónvenere, in Andriam ex Perínthia hic
Fatétur transtulisse, atque usum pró suis.

Id istí vituperant fáctum, atque in eo disputant,
Contaminari non decere fábulas.

Faciúntne intellegéndo, ut nil intéllegant?

Qui quom húnc accusant, Naévium, Plautum, Ennium
Accúsant, quos hic nóster auctorés habet:
Quorum aémulari exóptat neglegéntiam
Potiús, quam istorum obscúram diligéntiam.

Andr., Prol. 1–21.

65. SCENE AT THE FUNERAL OF CHRYSIS.

(Simo, Senex; Sosia, Libertus.)

Si. Chrysís vicina haec móritur. So. O factúm bene!
Beásti: hei, metui a Chryside. Si. Ibi tum fílius
Cum illís, qui amarant Chrysidem, una aderát frequens :
Curábat una fúnus: tristis ínterim ;

Nonnúmquam collacrumábat. Placuit tum íd mihi.

Sic cogitabam: Hic párvae consuetudinis
Causa húius mortem tám fert familiáriter:
Quid si ípse amasset? quíd hic mihi faciét patri?
Haec égo putabam esse ómnia humani ingeni
Mansuétique animi officia. Quid multís moror?
Egomét quoque eius caúsa in funus pródeo,

Nihil suspicans etiám mali. So. Hem, quid id ést? Si. Scies.
Effértur. Imus. Interea inter mulieres,

Quae ibi áderant, forte unam áspicio adulescéntulam,

Formá. . . . So. Bona fortasse.

Si. Et voltu, Sósia,

Adeó modesto, adeó venusto, ut níl supra.
Quae quóm mihi lamentári praeter céteras
Visást, et quia erat fórma praeter céteras
Honésta et liberáli, accedo ad pédisequas:
Quae sít, rogo.
Sorórem esse aiunt Chrysidis.
Percússit illico áuimum. Atat, hoc íllud est,
Hinc illae lacrumae, haec íllast misericórdia.
So. Quam tímeo, quorsum evádas. Si. Funus ínterim
Procédit. Sequimur: ád sepulcrum vénimus:
In ígnem impositast: flétur. Interea haec soror,
Quam díxi, ad flammam accéssit imprudéntius,
Satis cúm periclo. Ibi tum éxanimatus Pámphilus
Bene díssimulatum amórem et celatum índicat:
Adcúrrit mediam múlierem complectitur:

'Mea Glycerium,' inquit, 'quíd agis? quor te is pérditum?'
Tum illa, út consuetum fácile amorem cérneres,

Reiécit se in eum fléns quam familiáriter.

Andr., I, i, 78-109.

66. A NEGOTIATION BETWEEN TWO OLD GENTLEMEN CONCERNING THE MARRIAGE OF THEIR CHILDREN.

(Simo, Senex; Chremes, Senex.)

Si. Per té deos oro, et nostram amicitiám, Chremes,
Quae, incépta a parvis, cum aétate adcrevít simul,
Perque únicam gnatám tuam, et gnatúm meum,
Cuius tibi potestas súmma servandí datur,
Ut me ádiuves in hác re: atque ita uti núptiae

« IndietroContinua »