Immagini della pagina
PDF
ePub

Huic crédam, qui nil díxit? Ph. Delirát miser
Timóre. Nau. Non pol témerest, quod tu tám times.
Ch. Egon tímeo? Ph. Recte sáne: quando níl times,
Et hoc níl est quod ego díco, tu narrá. De. Scelus,
Tibi nárret? Ph. Ohe tu, fáctumst abs te sédulo

Pro frátre. Nau. Mi vir, nón mihi dicis? Ch. At
Nau. Quid 'at'?

Ch. Non opus est dicto.

In Lémno

Ph. Clam te

Ch.

Ph. Tíbi quidem: at scito huíc opust.
Hem, quid agis? De. Nón taces?
Ch. Hei mihi.

Ph. Uxórem duxit. Nau. Mí homo, di meliús duint.
Ph. Sic fáctumst. Nau. Perii mísera. Ph. Et inde fíliam

Suscépit iam unam, dúm tu dormis. Ch. Quid agimus?
Nau. Pro di inmortales, fácinus indignum ét malum.

Ph. Hoc áctumst. Nau. An quicquam hódiest factum indígnius?

Qui mi, úbi ad uxores véntumst, tum fiúnt senes.

Démipho, te appéllo; nam cum hoc ípso distaedét loqui.
Haécine erant itiónes crebrae et mánsiones diútinae

Lémni? haecine erat éa quae nostros mínuit fructus vílitas?
De. Égo, Nausistrata, ésse in hac re cúlpam meritam nón nego;
Séd ea quin sit ígnoscenda. Ph. Vérba fiunt mórtuo.
De. Nám neque neglegéntia tua néque odio id fecít tuo.
Vínolentus fére abhinc annos quíndecim muliérculam

Eám compressit, únde haec natast: néque postilla unquam áttigit.
Éa mortem obiit; é medio abiit, quí fuit in re hac scrúpulus.
Quamobrem te oro, ut ália facta túa sunt, aequo animo hóc feras.
Nau. Quid ego aequo animo? Cúpio misera in hac re iam de-
fúngier;

Séd qui id sperem? aetáte porro mínus peccaturúm putem?
Iám tum erat senéx, senectus sí verecundós facit.

Án mea forma atque aétas nunc magis éxpetendast, Démipho? Quíd mi hic adfers, quámobrem exspectem aut spérem porro nón fore?

Ph. Éxsequias Chreméti quibus est cómmodum ire, hem témpus

est.

Síc dabo: age nunc, Phórmionem quí volet lacéssito:
Fáxo tali eúm mactatum, atque híc est, infortúnio.
Phorm., V, viii, (ix,) 1–39.

L. AEMILIUS PAULLUS MACEDONICUS, 229-160 B. C.

72. PRIVATE GRIEF SHOULD NOT INTERFERE WITH PUBLIC REJOICING. FRAGMENT OF SPEECH DELIVERED SOON AFTER HIS TRIUMPH, 167 B. C.

Cum in maximo proventu felicitatis nostrae, Quirites, timerem, ne quid mali fortuna moliretur, Iovem Opt. Max. Iunonemque reginam et Minervam precatus sum, ut, si quid adversi populo Romano immineret, totum in meam domum converteretur. Quapropter bene habet: annuendo enim votis meis id egerunt, ut vos potius meo casu doleatis, quam ego vestro ingemiscerem.

Ap. Val. Max., V, x, 2.

SER. FABIUS PICTOR, FL. CIRC. 150 B. C.

73. LAWS AND REGULATIONS TO BE OBSERVED BY THE FLAMEN DIALIS.

Item

Equo Dialem flaminem vehi religio est: classem procinctam extra pomoerium, id est, exercitum armatum, videre: idcirco rarenter flamen Dialis creatus consul est, cum bella consulibus mandabantur. Item iurare Dialem, fas nunquam est. annulo uti, nisi pervio cassoque, fas non est. Ignem e flaminia, id est, flaminis Dialis domo, nisi sacrum, efferri, ius non est. Vinctum, si aedes eius introierit, solvi necessum est: et vincula per impluvium in tegulas subduci, atque inde foras in viam demitti. Nodum in apice, neque in cinctu, neque in alia parte ullum habet. Si quis ad verberandum ducatur, si ad pedes eius supplex procubuerit, eo die verberari piaculum est. Capillum Dialis, nisi qui liber homo est, non detonset. Capram et carnem incoctam et ederam et fabam neque tangere Diali mos est, neque nominare. Propagines e vitibus altius praetentos non succidet.

Pedes lecti, in quo cubat, luto tenui circumlitos esse oportet: et de eo lecto trinoctium continuum non decubat: neque in eo lecto cubare alium fas est; neque apud eius lecti fulcrum capsulam esse cum strue atque ferto oportet. Unguium Dialis et capilli segmina subter arborem felicem terra operiuntur. Dialis cotidie festatus est. Sine apice sub divo esse licitum non est. . . . Farinam fermento imbutam attingere ei fas non est. Tunicam intimam, nisi in locis tectis, non exuit, ne sub coelo, tanquam sub oculis Iovis, nudus sit. Super flaminem Dialem in convivio, nisi rex sacrificulus, haud quisquam alius accumbit. Uxorem si amisit, flaminio decedit. Matrimonium flaminis, nisi morte, dirimi non est ius. Locum, in quo bustum est, nunquam ingreditur: mortuum nunquam attingit: funus tamen exsequi, non est religio. Eaedem ferme caerimoniae sunt quas flaminicas Diales seorsum aiunt observitare; veluti est: quod bene-nato operitur: et quod in rica surculum de arbore felici habet: et quod scalas, [nisi] quae Graece κλíμakes appellantur, escendere ei plus tribus gradibus religiosum est: atque etiam cum it ad Argeos, quod neque comit caput, neque capillum depectit.

De Iure Pontif., fr, ap. Gell., X, xv.

P. SCIPIO AEMILIANUS AFRICANUS MINOR, 185-129 B. C.

74. DEFENCE OF HIS ACTION AS CENSOR, IN DEGRADING ASELLUS FROM THE EQUITES.

Omnia mala, probra, flagitia, quae homines faciunt, in duabus rebus sunt, malitia atque nequitia. Utrum defendis, malitiam, an nequitiam, an utrumque simul? Si nequitiam defendere vis, licet; sed tu in uno scorto maiorem pecuniam absumpsisti, quam quanti omne instrumentum fundi Sabini in censum dedicavisti. Ni hoc ita est: qui spondet mille nummum? Sed tu plus tertia parte pecuniae paternae perdidisti atque absumpsisti in flagitiis. Ni hoc ita est: qui spondet mille nummum? Non vis nequitiam?

age malitiam saltem defendas. visti sciens, sciente animo tuo. nummum?

Sed tu verbis conceptis coniura-
Ni hoc ita est: qui spondet mille

Fr. Orat. in Asellum, ap. Gell., VII, xi, 3.

75. ON DANCING.

Docentur praestigias inhonestas: cum cinaedulis, et sambuca psalterioque eunt in ludum histrionum. Dicunt cantare, quae maiores nostri ingenuis probro ducier voluerunt. Eunt, inquam, in ludum saltatorium inter cinaedos virgines puerique ingenui. Haec cum mihi quisquam narrabat, non poteram auimum inducere, ea liberos suos homines nobiles docere. Sed cum ductus sum in ludum saltatorium, plus medius fidius in eo ludo vidi pueris virginibusque quingentis; in his unum, quod me reipublicae maxime misertum est, puerum bullatum, petitoris filium non minorem annis duodecim, cum crotalis saltare, quam saltationem impudicus servulus honeste saltare non posset.

Fr. Orat. contr. Leg. Tib. Gracch., ap. Macrob., Sat., ii, 10.

Q. CAECILIUS METELLUS MACEDONICUS, cos. 143 B. C.

76. FRAGMENTS OF SPEECH DE PROLE AUGENDA,' 131 B. C.

Si sine uxore possemus, Quirites, esse, omnes ea molestia careremus: sed quoniam ita natura tradidit, ut nec cum illis satis commode, nec sine illis ullo modo vivi possit, saluti perpetuae potius, quam brevi voluptati consulendum. . . . Di immortales plurimum possunt; sed non plus velle debent nobis, quam parentes At parentes, si pergunt liberi errare, bonis exheredant. Quid ergo nos a dis immortalibus diutius exspectemus, nisi malis rationibus finem faciamus? His demum deos propitios esse aequum est, qui sibi adversarii non sunt. Di immortales virtutem approbare, non adhibere debent.

Ap. Gell., I, vi, 1, 5; sub. nom. Metellus Numidicus.'

C. LAELIUS SAPIENS, cos. 140 B. C.

77. FRAGMENT OF EULOGY ON AFRICANUS MINOR, 129 B. C.

Quiapropter neque tanta diis inmortalibus gratia haberi possit, quanta habenda est, quod is cum illo animo atque ingenio hac civitate potissimum natus est, neque ita moleste atque aegre ferri quam ferendum est, quom eo morbo mortem obiit et in eodem tempore periit, quom et vobis et omnibus, qui hanc rempublicam salvam volunt, maxime vivo opus est, Quirites.

Schol. Bob. in Cic. pro Mil., p. 283, ed. Orell.

C. SEMPRONIUS GRACCHUS, 154-121 B. C.

78. DEFENCE OF HIS PROVINCIAL ADMINISTRATION.

Versatus sum in provincia, quomodo ex usu vestro existimabam esse, non quomodo ambitioni meae conducere arbitrabar. Nulla apud me fuit popina: neque pueri eximia facie stabant; sed in convivio liberi vestri modestius erant, quam apud principia. . . . Ita versatus sum in provincia, ut nemo posset vere dicere, assem aut eo plus in muneribus me accepisse; aut mea opera quempiam sumptum fecisse. Biennium fui in provincia; si ulla meretrix domum meam introivit, aut cuiusquam servulus propter me sollicitatus est, omnium nationum postremissimum nequissimumque existimatote. Cum a servis eorum tam caste me habuerim, inde poteritis considerare, quomodo me putetis cum liberis vestris vixisse. .. Itaque, Quirites, cum Romam profectus sum, zonas, quas plenas argenti extuli, eas ex provincia inanes retuli. Alii vini amphoras, quas plenas tulerunt, eas argento repletas domum reportaverunt.

...

Ap. Gell., XV, xii.

« IndietroContinua »