Immagini della pagina
PDF
ePub

Si possent homines délenimentis capi,
Omnés haberent núnc amatorés anus.
Aetás et corpus ténerum et morigerátio,
Haec súnt venena fórmosarum múlierum:
Mala aétas nulla délenimenta invenit.

Vopiscus; ap. Non., 2, 7.

Quo cásu cecidit spés reducendí domum,
Quam cúpio, cuius ego índies impéndio
Ex désiderio mágis magisque máceror.

Id., ap. Charis., II, 182 P.

Q. CAECILIUS METELLUS NUMIDICUS,
Cos. 109 B. C.

90. FRAGMENT FROM SPEECH AGAINST A TRIBUNE WHO HAD ATTACKED HIM IN AN ASSEMBLY OF THE PEOPLE.

Nunc quod ad illum attinet, Quirites, quoniam se ampliorem putat esse, si se mihi inimicum dictitaverit, quem ego mihi neque amicum recipio neque inimicum respicio, in eum ego non sum plura dicturus. Nam eum indignissimum arbitror, cui a viris bonis benedicatur; tum ne idoneum quidem, cui a probis maledicatur. Nam si in eo tempore huiuscemodi homunculum nomines, in quo poenire non possis, maiore honore quam contumelia afficias.

Ap. Gell., VI, xi.

91. FRAGMENT FROM SPEECH ON HIS TRIUMPH:—

AGAINST JUGURTHA, 107 B. C.

WAR

Qua in re quanto universi me unum antistatis, tanto vobis quam mihi maiorem iniuriam atque contumeliam facit, Quirites : et quanto probi iniuriam facilius accipiunt, quam alteri tradunt, tanto ille vobis quam mihi peiorem honorem habuit: nam me

iniuriam ferre, vos facere vult, Quirites: ut hic conquestio, istic

vituperatio relinquatur.

Ap. Gell., XII, ix, 2.

SEMPRONIUS ASELLIO, FL. CIRC. 100 B. C.

92. HISTORY DIFFERS FROM CHRONICLE.

Verum inter eos, qui annales relinquere voluissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, omnium rerum hoc interfuit: Annales libri tantummodo quod factum, quoque anno gestum sit, id demonstrabant; id eorum est, quasi qui diarium scribunt, quam Graeci épnμepída vocant. Nobis non modo satis esse video, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio quaque ratione gesta essent, demonstrare. . . . Nam neque alacriores ad rempublicam defendendam, neque segniores ad rem perperam faciundam annales libri commovere quidquam possunt. Scribere autem, bellum quo initum consule, et quo modo confectum sit, et quis triumphans introierit, et quae eo in bello gesta sint, iterare: non praedicare autem, interea quid senatus decreverit, aut quae lex rogatiove lata sit, neque quibus consiliis ea gesta sint: id fabulas pueris est narrare, non historias scribere.

Ap. Gell., V, xviii, 7–9.

M. AEMILIUS SCAURUS, 163-90 B. C.

93. FRAGMENT OF HIS DEFENCE, WHEN ACCUSED OF RECEIVING BRIBES FROM MITHRIDATES.

Est quidem iniquum, Quirites, cum inter alios vixerim, apud alios me rationem vitae reddere. Sed tamen audebo, vos, quorum maior pars honoribus et actis meis interesse non potuit,

interrogare: Varius Sucronensis, Aemilium Scaurum, regia mercede corruptum, imperium populi Romani prodidisse, ait: Aemilius Scaurus, huic se affinem esse culpae, negat. Utri creditis? Ap. Val. Max., III, vii, 8.

Q. CLAUDIUS QUADRIGARIUS, FL. CIRC.
100 B. C.

94. A SINGLE COMBAT.

Cum interim Gallus quidam nudus praeter scutum et gladios duos torque atque armillis decoratus processit: qui et viribus, et magnitudine, et adulescentia, simulque virtute ceteris antistabat. Is, maxime proelio commoto, atque utrisque summo studio pugnantibus, manu significare coepit, utrique ut quiescerent pugnare. Pugnae facta pausa est. Extemplo, silentio facto, cum voce maxima conclamat, si quis secum depugnare vellet, uti prodiret. Nemo audebat, propter magnitudinem atque immanitatem facies. Deinde Gallus irridere coepit, atque linguam exertare. Id subito perdolitum est cuidam T. Manlio, summo genere nato, tantum flagitium civitati accidere; ex tanto exercitu neminem prodire. Is, ut dico, processit, neque passus est virtutem Romanam a Gallo turpiter spoliari. Scuto pedestri, et gladio Hispanico cinctus, contra Gallum constitit. Metu magno ea congressio in ipso ponte, utroque exercitu inspectante, facta est. Ita, ut ante dixi, constiterunt: Gallus, sua disciplina scuto proiecto, cunctabundus: Manlius, animo magis, quam arte, confisus, scutum scuto percussit, atque statum Galli conturbavit. Dum se Gallus iterum eodem pacto constituere studet, Manlius iterum scuto scutum percutit, atque de loco hominem iterum deiecit: eo pacto ei sub Gallicum gladium successit, atque Hispanico pectus hausit: dein continuo umerum dextrum eodem concessu incidit, neque recessit usquam, donec subvertit, ne Gallus impetum icti haberet. Ubi eum evertit, caput praecaedit: torquem detraxit, eamque

sanguinolentam sibi in collum imponit. Quo ex facto ipse posterique eius Torquati sunt cognominati.

Annal. I, ap. Gell., IX, xiii, 2–4.

95. LETTER TO KING PYRRHUS.

Consules Romani salutem dicunt Pyrrho regi. Nos pro tuis iniuriis continuo animo strenui, commoti inimiciter, tecum bellare studemus. Sed communis exempli et fidei ergo visum est, uti te salvum velimus; ut esset, quem armis vincere possimus. Ad nos venit Nicias, familiaris tuus, qui sibi pretium a nobis peteret, si te clam interfecisset. Id nos negavimus velle; neve ob eam rem quidquam commodi exspectaret: et simul visum est, ut te certiorem faceremus, ne quid eiusmodi si accidisset, nostro consilio civitates putarent factum: et quod nobis non placet, pretio aut praemio aut dolis pugnare. Tu, nisi caves, iacebis.

Annal. III, ap. Gell., III, viii, 2.

VALERIUS ANTIAS, FL. CIRC. 100 B. C.

96. DIALOGUE between NUMA POMPILIUS AND JUPITER.

Numam illum regem, cum procurandi fulminis scientiam non haberet, essetque illi cupido noscendi, Egeriae monitu castos duodecim iuvenes apud aquam concelasse cum vinculis, ut, cum Faunus et Martius Picus ad id locorum venissent haustum · nam illis aquandi solemne iter huc fuit — invaderent, constringerent, conligarent. Sed quo res fieri expeditius posset, regem pocula non parvi numeri vino mulsoque complesse circaque accessus fontis insidiosam venturis opposuisse fallaciam. Illos more de solito bibendi adpetitione correptos ad hospitia nota venisse. Sed cum liquoribus odoratis offendissent fragrantia pocula, vetustioribus anteposuisse res novas, invasisse aviditer, dulcedine potionis captos hausisse plus nimio, obdormivisse factos graves. Tum bis senos incubuisse sopitis, iniecisse madidatis

6

vincula, expergitosque illos statim perdocuisse regem, quibus ad terras modis Iuppiter posset et sacrificiis elici, et accepta regem scientia rem in Aventino fecisse divinam, elexisse ad terras lovem, ab eoque quaesisse rectum procurationis morem. Iovem diu contatum 'expiabis' dixe 'capite fulgurita.' Regem respondisse 'caepitio.' Iovem rursus 'humano.' Rettulisse regem 'sed capillo.' Deum contra animali.' 'Maena' subiecisse Pompilium. Tunc ambiguis Iovem propositionibus captum extulisse hanc vocem: 'Decepisti me, Numa; nam ego humanis capitibus procurari constitueram fulgurita, tu maena, capillo, caepitio. Quoniam me tamen tua circumvenit astutia, quem voluisti, habeto morem et his rebus quas pactus es, procurationem semper suscipies fulguritorum.'

Annal. II, ap. Arnob., v, 1.

Q. LUTATIUS CATULUS, cos. 102 B. C.

97. EPIGRAMS.

Constiteram exorientem Auroram forte salutans,

Cum subito a laeva Roscius exoritur.
Pace mihi liceat, caelestes, dicere vestra,

Mortalis visust pulcrior esse deo.

Ap. Cic., De Nat. Deor., I, xxviii, 79.

Aufugit mi animus; credo, ut solet, ad Theotimum
Devenit. Sic est; perfugium illud habet.
Quid si non interdixem, ne illunc fugitivum
Mitteret ad se intro, sed magis eiceret?
Ibimu' quaesitum. Verum, ne ipsi teneamur,
Formido. Quid ago? Da Venu' consilium.
Ap. Gell., XIX, ix, 6.

« IndietroContinua »