Immagini della pagina
PDF
ePub

PORCIUS LICINUS, FL. CIRC. 100 B. C.

98. EPIGRAM.

Custodes ovium teneraeque propaginis agnum,
Quaeritis ignem? Ite huc. Quaeritis? Ignis homost.
Si digito attigero, incendam silvam simul omnem:

Omue pecus: flammast, omnia qua video.

Ap. Gell., XIX, ix, 6.

VALERIUS AEDITUUS, FL. CIRC. 100 B. C.

99. EPIGRAMS.

Dicere cum conor curam tibi, Pamphila, cordis,
Quid mi abs te quaeram? verba labris abeunt.
Per pectus miserum manat subido mihi sudor.
Sic tacitus, subidus: duplo ideo pereo.

Quid faculam praefers, Phileros, qua nil opu' nobis?
Ibimus hic lucet pectore flamma satis.
Istam nam potis est vis saeva exstinguere venti,
Aut imber caelo candidu' praecipitans.

At contra, hunc ignem Veneris, si non Venus ipsa,
Nullast quae possit vis alia opprimere.

Ap. Gell., XIX, ix, 5.

L. LICINIUS CRASSUS, 140-91 B. C.

100. FRAGMENT OF SPEECH IN THE SENATE AGAINST PHILIPPUS, THE CONSUL.

An tu, cum omnem auctoritatem universi ordinis pro pignore putaris eamque in conspectu populi Romani concideris, me his existimas pignoribus posse terreri? Non tibi illa sunt caedenda, si Crassum vis coercere; haec tibi est excidenda lingua; qua vel evulsa, spiritu ipso libidinem tuam libertas mea refutabit. Ego te consulem putem, cum tu me non putes senatorem?

Ap. Cic., De Orat., III, i, 4; Quint., Inst. Orat., VIII, iii, 89.

AUCTOR AD HERENNIUM, 80 B. C.; PROBABLY CORNIFICIUS.

101. THE SIX FORMAL DIVISIONS OF A CONTROVERSIA.'

Inventio in sex partes orationis consumitur, in exordium, narrationem, divisionem, confirmationem, confutationem, conclusionem. Exordium est principium orationis, per quod animus auditoris constituitur ad audiendum: narratio est rerum gestarum aut perinde ut gestarum expositio: divisio est, per quam aperimus, quid conveniat, quid in controversia sit, et per quam exponimus, quibus de rebus simus dicturi: confirmatio est nostrorum argumentorum expositio cum asseveratione: confutatio est contrariorum locorum dissolutio: conclusio est artificiosus terminus orationis.

Rhet. ad Herenn., I, iii, 4.

102. HINTS FOR RENDERING THE INTRODUCTION TO A SPEECH (EXORDIUM') EFFECtive.

Principium est, cum statim auditoris animum nobis idoneum reddimus ad audiendum. Id ita sumitur, ut attentos, ut dociles, ut benevolos auditores habere possimus. Si genus caussae dubium habebimus, a benevolentia principium constituemus, ne quid illa turpitudinis pars nobis obesse possit: sin humile erit genus caussae, faciemus attentos: sin turpe caussae genus erit, insinuatione utendum est,de qua posterius dicemus, nisi quid nacti erimus, quare adversarios criminando benevolentiam capere possimus: sin honestum caussae genus erit, licebit recte vel uti vel non uti principio. Si uti volemus, aut id oportebit ostendere, quare caussa sit honesta, aut breviter quibus de rebus simus dicturi exponere: si principio uti nolemus, a lege, a scriptura aut ab aliquo firmissimo nostrae caussae adiumento principium capere oportebit. Quoniam igitur docilem, benevolum, attentum habere auditorem volumus, quomodo quidque confici possit, aperiemus. Dociles auditores habere poterimus, si summam caussae breviter exponemus et si attentos eos faciemus; nam docilis est, qui attente vult audire. Attentos habebimus, si pollicebimur, nos de rebus magnis, novis, inusitatis verba facturos aut de iis, quae ad rempublicam pertineant aut ad eos ipsos qui audient aut ad deorum immortalium religionem; et si rogabimus, ut attente audiant; et si numero exponemus res, quibus de rebus dicturi

sumus.

Rhet. ad Herenn., I, iv,

6, 7.

103. MAIN HEADS OF TREATMENT APPLICABLE то ALL CASES ALIKE: THE QUESTION OF FACT, THE QUESTION OF INTERPRETATION, AND APPLICATION OF LAW.

Caussarum constitutiones alii quattuor fecerunt: noster doctor [Hermes] tres putavit esse; non ut de illorum quidquam detraheret inventione, sed ut ostenderet, id, quod oportuisset simpliciter ac singulari modo docere, illos distribuisse dupliciter et bipartito. Constitutio est prima deprecatio defensoris cum accusatoris in

simulatione coniuncta.

Constitutiones itaque, ut ante diximus, tres sunt, coniecturalis, legitima, iuridicialis. Coniecturalis est, cum de facto controversia est, hoc modo: Aiax in silva, postquam rescivit, quae fecisset per insaniam, gladio incubuit. Ulixes intervenit, occisum conspicatur, e corpore telum cruentum educit. Teucer intervenit, fratrem occisum et inimicum fratris cum gladio cruento videt, capitis arcessit. Hic, quoniam coniectura verum quaeritur, de facto erit controversia, et ex eo constitutio caussae coniecturalis nominatur. Legitima est constitutio, cum in scripto aliquid controversiae nascitur. Ea dividitur in partes sex, scriptum et sententiam, contrarias leges, ambiguum definitionem, translationem, ratiocinationem. Ex scripto et sententia nascitur controversia, cum videtur scriptoris voluntas cum scripto ipso dissentire, hoc modo: Sit lex, quae iubeat eos, qui propter tempestatem navim reliquerint, omnia perdere; eorum navim ceteraque esse, si navis conservata sit, qui remanserint in navi. Magnitudine tempestatis omnes perterriti navim reliquerunt et in scapham conscenderunt praeter unum aegrotum. Is propter morbum exire et fugere non potuit. Casu et fortuitu navis in portum incolumis delata est: illam aegrotus possedit: navim petit ille, cuius fuerat. Haec constitutio legitima est ex scripto et sententia. . . . Cuiusmodi partes essent legitimae constitutionis, ostendimus: nunc de iuridiciali constitutione dicamus. Iuridicialis constitutio est, cum factum convenit, sed iure an iniuria factum sit quaeritur. Eius constitutionis partes sunt duae, quarum una absoluta, altera assumptiva nominatur. Absoluta est, cum id ipsum, quod factum est, ut aliud nihil foris assumatur, recte factum esse dicemus. Ea est huiusmodi: Mimus quidam nominatim Accium poetam compellavit in scena. Cum eo Accius iniuriarum agit. Hic nihil aliud defendit nisi licere nominari eum, cuius nomine scripta dentur agenda. Assumptiva pars est, cum per se defensio infirma est, sed assumpta extraria re comprobatur.

Rhet. ad Herenn., I, xi, 18; xiii, 23; xiv, 24.

104. ON THE MOST EFFECTIVE ARRANGEMENT OF THE PROOF (PROBATIO').

Quoniam satis ostendisse videmur, quibus argumentationibus in uno quoque genere caussae iudicialis uti conveniret, consequi videtur, ut doceamus, quemadmodum ipsas argumentationes ornate et absolute tractare possimus. Nam fere non difficile est invenire, quid sit caussae adiumento; difficillimum vero est, inventum expolire et expedite pronuntiare. Haec enim res facit, ut neque diutius, quam satis sit, in eisdem locis commoremur, neque eodem identidem revolvamur, neque inchoatam argumentationem relinquamus, neque incommode ad aliam deinceps transeamus. Itaque hac ratione et ipsi meminisse poterimus, quid quoque loco dixerimus, et auditor cum totius caussae, tum unius cuiusque argumentationis distributionem percipere et meminisse poterit. Ergo absolutissima et perfectissima est argumentatio ea, quae in quinque partes est distributa, propositionem, rationem, rationis confirmationem, exornationem, complexionem. Propositio est, per quam ostendimus summatim, quid sit, quod probare volumus. Ratio est caussa, quae demonstrat, verum esse id, quod intendimus, brevi subiectione. Rationis confirmatio est ea, quae pluribus argumentis corroborat breviter expositam rationem. Exornatio est, qua utimur rei honestandae et collocupletandae caussa, confirmata argumentatione. Complexio est, quae concludit breviter, colligens partes argumentationis.

Rhet. ad Herenn., II, xviii, 27, 28.

TO

105. AN EXAMPLE OF SUCH ARRANGEMENT APPLIED THE IMAGINARY CASE OF ULYSSES BEING FOUND NEAR THE DEAD AJAX.

Hisce igitur quinque partibus ut absolutissime utamur, hoc modo tractabimus argumentationem. Caussam ostendemus Ulixi fuisse, quare interfecerit Aiacem; inimicum enim accerrimum de medio tollere volebat, a quo sibi non iniuria summum periculum metuebat. Videbat, illo incolumi se incolumem non futurum; sperabat illius morte se salutem sibi comparare; consueverat, si

« IndietroContinua »