Immagini della pagina
PDF
ePub

nibus, ut primò pugnatum ad Spei sit æquo Marte, iterum ad portam Collinam. Ibi quanquam parvo momento superior Romana res fuit, meliorem tamen militem, recepto pristino animo, in futura prælia id certamen fecit. A. Virginius et Sp. Servilius consules fiunt; post acceptam proximam pugnæ cladem Vejentes abstinuere acie; populationes erant, et velut ab arce Janiculi passim in Romanum agrum impetus dabant; non usquam pecora tuta, non agrestes erant. Capti deinde eadem arte sunt, qua ceperant Fabios; secuti dedita opera passim ad illecebras propulsa pecora, præcipitavere in insidias; quò plures erant, major cædes fuit. Ex hac clade atrox ira majoris cladis causa atque initium fuit; trajecto enim nocte Tiberi, castra Servilii consulis adorti sunt oppugnare; inde fusi magna cæde in Janiculum se agiè recepere. Confestim consul et ipse transit Tiberim, castra sub Janiculo communit; postero die, luce orta, nonnihil et hesterna felicitate pugnæ ferox, magis tamen, quòd inopia frumenti, quamvis in præcipitia, dum celeriora essent, agebat consilia, temerè adverso Janiculo ad castra hostium aciem erexit, fœdiùsque inde pulsus, quàm pridie pepulerat, interventu college ipse exercitusque ejus est servatus; inter duas acies Etrusci, quum in vicem his atque illis terga darent, occidione occisi. Ita oppressum temeritate felici Vejens bellum.

LII. Urbi cum pace laxior etiam annona rediit, et advec to ex Campania frumento, et, postquam timor sibi cuique futuræ inopiæ abiit, eo, quod abditum fuerat, prolato. Ex copia deinde otioque lascivire rursus animi; et pristina mala, postquam foris deerant, domi quærere; tribuni plebem agitare suo veneno, agraria lege; in resistentes incitare Patres, nec in universos modò, sed in singulos. Q. Considius et T. Genucius, auctores agrariæ legis, T. Menenio diem dicunt; invidiæ erat amissum Cremera præsidium, quum haud procul inde stativa consul habuis

set.

Eum oppresserunt. Quum et Patres haud minùs, quàm pro Coriolano, annisi essent, et patris Agrippa fa vor haud dum exolevisset; in mulcta temperârunt tribuni ; quum capitis anquisissent, duo millia æris damnato mulctam 'dixerunt; ea in caput vertit. Negant tulisse igno miniam ægritudinemque; inde morbo absumptum esse. 1 edixerunt.

Alius deinde reus Sp.Servilius, ut consulatu abiit, C. Nau-tio et P. Valerio consulibus, initio statim anni, ab L. Cæ dicio et T. Statio tribunis, die dicta, non, ut Menenius, precibus suis aut Patrum, sed cum multa fiducia innocentiæ gratiæque, tribunicios impetus tulit. Et huic prælium cum Tuscis ad Janiculum erat crimini; sed fervidi animi vir, ut in publico periculo antè, sic tum in suo, non tribunos modò, sed plebem, oratione feroci refutando, exprobrandoque T. Menenii damnationem mortemque, (cujus patris munere restituta quondam plebs eos ipsos, quibus tum sæviret, magistratus, eas leges haberet) periculum audacia discussit; juvit et Virginius collega, testis productus, participando laudes; magis tamen Menenianum (adeò mutaverant animum) profuit judicium.

LIII. Certamina domi finita. Vejens bellum exortum; quibus Sabini arma conjunxerant. P. Valerius consul, accitis Latinorum Hernicorumque auxiliis, cum exercitu Vejos missus, castra Sabina, quæ pro manibus sociorum locata erant, confestim aggreditur; tantamque trepidationem injecit, ut, dum dispersi alii alia manipulatim excurrunt ad arcendam hostium vim, ea porta, cui signa primùm iutulerat, caperetur; intra vallum deinde cædes magis, quàm prælium, esse; tumultus è castris et in urbem penetrat; tanquam Vejis captis, ita pavidi Vejentes ad arma currunt; pars Sabinis eunt subsidio; pars Romanos, toto impetu intentos in castra, adoriuntur. Paulisper aversi turbatique sunt; deinde et ipsi utroque versis signis resistunt; et eques, ab consule immissus, Tuscos fundit fugatque; eademque hora duo exercitus, duæ potentissimæ et maximæ finitimæ gentes superatæ sunt.. Dum hæc ad Vejos geruntur, Volsci Æquique in Latino agro posuerant castra, populatique fines erant; eos per se ipsi Latini, assumptis Hernicis, sine Romano aut duce aut auxilio, castris exuerunt. Ingenti præda, præter suas recuperatas res, potiti sunt; missus tamen ab Roma consul in Volscos C. Nautius. Mos, credo, non placebat, sine Romano duce exercituque socios propriis viribus consiliisque bella gerere; nullum genus calamitatis contumeliæque non editum in Volscos est; nec tamen perpelli potuere, ut acie dimicarent.

[ocr errors]
[ocr errors]

LIV. L. Furius inde et C. Manlius consules. Manlio Vejentes provincia evenit; non tamen bellatum; induciæ in annos quadraginta petentibus datæ, frumento stipendioque imperato. Paci externæ confestim continuatur discordia domi; agrariæ legis tribuniciis stimulis plebs fure. bat. Consules, nihil Menenii damnatione, nihil periculo deterriti Servilii, summa vi resistunt; abeuntes magistratu 1Cn. Genucius tribunus plebis arripuit. L. Æmilius et Opiter Virginius consulatum ineunt. Vopiscum Julium pro Virginio in quibusdam annalibus consulem invenio. Hoc anno (quoscunque consules habuit) rei ad populum Furius et Manlius circumeunt sordidati non plebem magis, quàm juniores Patrum; suadent, monent, Honoribus et admi'nistratione reipublicæ abstineant; consulares vero fasces, 'prætextam, curulemque sellam, nihil aliud, quàm pompam funeris, putent; claris insignibus velut infulis velatos ad mortem destinari. Quòd si consulatus tanta dul'cedo sit, jam nunc ita in animum inducant, consulatum captum et oppressum ab tribunicia potestate esse; consuli, ' velut apparitori tribunicio, omnia ad nutum imperiumque tribuni agenda esse. Si se commoverit, si respexerit • Patres, si aliud, quàm plebem, esse in republica credide'rit, exsilium C. Marcii, Menenii damnationem et morItem, sibi proponat ante oculos.' His accensi vocibus Pa tres consilia inde, non publica, sed in privato, seductaque à plurium conscientia, habere; ubi quum id modò constaret, jure an injuria eripiendos esse reos, atrocissima quæque maximè placebat sententia; nec auctor quamvis audaci facinori deerat. Igitur judicii die, quum plebs in foro erecta expectatione staret, mirari primò, quòd non descenderet tribunus; deinde, quum jam mora suspectior fieret, deterritum à primoribus credere, et desertam ac proditam causam publicam queri. Tandem, qui obversati vestibulo tribuni fuerant, nunciant, domi mortuum esse inventum ; quod ubi in totam concionem pertulit rumor; sicut acies funditur duce occiso, ita dilapsi passim alii aliò. Præ cipuus pavor tribunos invaserat, quàm nihil auxilii sa◄ cratæ leges haberent, morte college monitos. Nec Patres satis moderatè ferre lætitiam; adeòque neminem doxæ pœnitebat, ut etiam insontes fecisse videri vellent, palamque ferretur,malo domandam tribuniciam potestatem, 1 Pro Cn. 1. consules.

LV. Sub hac pessimi exempli victoria delectus edicitur Daventibusque tribunis, sine intercessione ulla consules rem peragunt. Tum verò irasci plebes, tribunorum magis silentio, quàm consulum imperio, et dicere, Actum esse de libertate sua; rursus ad antiqua reditum ; cum Genucio ⚫ una mortuam ac sepultam tribuniciam potestatem; aliud agendum, ac cogitandum, quomodo resistatur Patribus. Id autem unum consilium esse, ut se ipsa plebs, quando ' aliud nihil auxilii habeat, defendat. Quatuor et viginti lictores apparere consulibus, et eos ipsos plebis homines. • Nihil contemptius, neque infirmius, si sint, qui contemnant. 'Sibi quemque ea magna atque horrenda facere.' His vocibus alii alios quum incitâssent, ad Voleronem Publilium, de plebe hominem, quia, quòd ordines duxisset, negaret, se militem fieri debere, lictor missus est à consulibus. Volero appellat tribunos. Quum auxilio nemo esset, consules spoliari hominem, et virgas expediri jubent. Provoco,' inquit, ad populum,' Volero, 'quoniam tribuni civem Ro'manum in conspectu suo virgis cædi malunt, quàm ipsi in lecto suo à vobis trucidari;' quò ferociùs clamitabat, eò infestiùs circumscindere et spoliare lictor. Tum Volero, et prævalens ipse, et adjuvantibus advocatis, repulso lictore, ubi indignantium pro se acerrimus erat clamor, eò se in turbam confertissimam recipit, clamitans, Provoco, ' et fidem plebis imploro; adeste cives! adeste commilitones! nihil est, quod expectetis tribunos, quibus ipsis vestro auxilio opus est.' Concitati homines, veluti ad prælium, se expediunt; apparebatque, omne discrimen adesse ; nihil cuiquam sanctum, non publici fore, non privati juris. Huic tantæ tempestati quum se consules obtulissent, facilè experti sunt, parum tutam majestatem sine viribus esse; violatis lictoribus, fascibus fractis, è foro in curiam compelluntur; incerti, quatenus Volero exerceret victoriam. Conticescente deinde tumultu, quum in senatum vocari jussissent, queruntur injurias suas, vim plebis, Voleronis au daciam. Multis ferociter dictis sententiis, vicere senio res, quibus, ira Patrum adversus temeritatem plebis cer tari, non placuit.

LVI. Voleronem amplexa favore plebs proximis comi tiis tribunum 'plebis creat in eum annum, qui L. Pinarium, 1 plebi.

P.Furium consules habuit; contraque omnium opinionem, qui eum vexandis prioris anni consulibus permissurum tribunatum credebant, post publicam causam privato dolore habito, ne verbo quidem violatis consulibus, rogationem tulit ad populum, ut plebeii magistratus tributis comitiis fierent. Haud parva res sub titulo prima specie minimè atroci ferebatur; sed quæ patriciis omnem potestatem per clientium suffragia creandi, quos vellent, tribunos auferret. Huic actioni, gratissimæ plebi, quum summa vi rẻ. sisterent Patres; nec, quæ una vis ad resistendum erat, ut intercederet, aliquis ex collegio auctoritate aut consulum aut principum adduci posset; res tamen, suo ipsa molimine gravis, certaminibus in annum extrahitur. Plebs Voleronem tribunum reficit. Patres, ad ultimum dimicationis rati rem venturam, Ap. Claudium, Appii filium, jam inde à paternis certaminibus invisum infestumque plebi, consulem faciunt. Collega ei T. Quinctius datur. Principio statim anni nihil priùs, quàm de lege, agebatur; sed ut inventor legis Volero, sic Lætorius, collega ejus, auctor quum recentior, tum acrior erat. Ferocem faciebat belli gloria ingens; quod ætatis ejus haud quisquam manu promptior erat. Is, quum Volero nihil, præterquam de lege, loqueretur, insectatione abstinens consulum, ipse in accusationem Appii, familiæque superbissimæ ac crudelissimæ in plebem Romanam, exorsus, quum à Patribus non consulem, sed carnificem ad vexandam et lacerandam plebem, creatum esse contenderet; rudis in militari homine lingua non suppetebat libertati animoque. Itaque, deficiente oratione, Quandoquidem non 1facilè ' loquor,' inquit, ‘Quirites, quàm, quod locutus sum, præsto, • crastino die adeste. Ego hic aut in conspectu vestro • moriar, aut perferam legem.' Occupant tribuni templum postero die; consules nobilitasque ad impediendam legem in concione consistunt. Submoveri Lætorius jubet, præterquam qui suffragium ineant. Adolescentes nobiles stabant, nihil cedentes viatori; tum ex his prehendi quosdam Lætorius jubet. Consul Appius negare, jus esse tribuno in quenquam, nisi in plebeium. Non enim populi, sed plebis, eum magistratum esse; nec illum ipsum submovere pro imperio posse more majorum; quia ita dicatur: 'Si ' vobis videtur, discedite, Quirites.' Facilè et contemptim 1 tam add.

« IndietroContinua »