Immagini della pagina
PDF
ePub

imo legum ac pœnarum metu, civitatem regerent; et quum ipsi se homines in regis, velut unici exempli, mores formarent; tum finitimi etiam populi, qui ante, castra, non urbem, positam in medio ad sollicitandam omnium pacem, crediderant, in eam verecundiam adducti sunt, ut civitatem totam in cultum versam Deorum, violari ducerent nefas. Lucus erat, quem medium ex opaco specu fons perenni rigabat aqua; quo quia se persæpe Numa sine arbitris, velut ad congressum Deæ, inferebat, Camœnis eum lucum sacravit; quod earum ibi concilia cum conjuge sua Egeria essent. Et soli Fidei solenne instituit; ad id sacrarium flamines bigis, curru arcuato, vehi jussit, manuque ad digitos usque involuta rem divinam facere; significantes fidem tutandam, sedemque ejus etiam in dextris sacratam esse. Multa alia sacrificia locaque sacris faciendis, quæ Argeos pontifices vocant, dedicavit. Omnium tamen maximum ejus operum fuit tutela, per omne regni tempus, haud minor pacis, quám regni. Ita duo deinceps reges, alius alia viâ, ille bello, hic pace, civitatem auxerunt. Romulus septem et triginta regnavit annos: Numa tres et quadraginta. Tum valida, tum temperata et belli et pacis artibus, erat civitas.

[ocr errors]

In

XXII. Numæ morte ad interregnum res rediit. de Tullum Hostilium, nepotem Hostilii, cujus in infima arce clara pugna adversus Sabinos fuerat, regem populus jussit. Patres auctores facti. Hic non solùm proximo regi dissimilis, sed ferocior etiam Romulo fuit; tum aetas viresque, tum avita quoque gloria animum stimulabat. Senescere igitur civitatem otio ratus, undique materiam excitandi belli quærebat. Fortè evenit, ut agrestes Romani ex: Albano agro, Albani ex Romano prædas invicem agerent. Imperitabat tum C. Cluilius Alba; utrinque legati ferè sub idem tempus ad res repetendas missi. Tullus præceperat suis, ne quid priùs, quám mandata, agerent; satis sciebat, negaturum Albanum; ita piè bellum indici posse. Ab Albanis socordiùs res acta; excepti hospitio ab Tullo blandè ac benignè, comitèr regis convivium celebrant; tantisper Romani et res repetiverant priores, et neganti Albano bellum in trigesimum diem indixerant ; hæc renunciant Tullo. Tum legatis Tullus dicendi potestatem, quid petentes venerint, facit. Illi,

omnium ignari, primum purgando terunt tempus. 'Se invitos 'quicquam, quod minùs placeat Tullo, dicturos; sed impe'rio subigi; res repetitum se venisse. Ni reddantur, bellum 'indicere jussos.' Ad hæc Tullus. Nunciate,' inquit, 'regi vestro, regem Romanum Deos facere testes, uter pri'ús populus res repetentes legatos aspernatus dimiserit, ut 'in eum omnes expetant hujusce clades belli.

. XXIII. Hæc nunciant domum Albani. Et bellum utrinque summa ope parabatur, civili simillimum bello, propè inter parentes natosque; Trojanam utramque prolem, quum Lavinium ab Troja, ab Lavinio Alba, ab Albanorum stirpe regum oriundi Romani essent. Eventus tamen belli minùs miserabilem dimicationem fecit ; quod nec acie certatum est; et, tectis modò dirutis alterius urbis, duo populi in unum confusi sunt. Albani priores ingenti exercitu in agrum Romanum impetum fecere; castra ab urbe haud plus quinque millia passuum locant, fossa circundant; fossa Cluilia ab nomine ducis per aliquot secula appellata est, donec cum re nomen quoque vetustate abolevit. In his castris Cluilius Albanus rex moritur; dictatorem Albani Mettum Fuffetium creant. Interim Tullus ferox, præcipuè morte regis, magnumque Deorum numen, ab ipso capite orsum, in omne nomen Albanum expetiturum pœnas ob bellum impium dictitans, nocte, præteritis hostium castris, infesto exercitu in agrum Albanum pergit. Ea res ab stativis excivit Mettum; ducit, quàm proximè ad hostem potest; inde legatum præmissum nunciare Tullo jubet, priusquam dimicent, opus esse colloquio ; si secum congressus sit, satis scire, ea se allaturum, quæ nihilo minùs ad rem Romanam, quam ad Albanam, pertineant. Haud aspernatus Tullus, tametsi vana afferebantur, 1in aciem educit ; exeunt contra et Albani. Postquam instructi utrinque stabant, cum paucis procerum in medium duces procedunt. Ibi infit Albanus; Injurias, et non redditas res ex fœdere, quæ repetitæ sint, et ego regem nostrum Cluilium, causam hujusce esse belli, audisse videor; nec te dubito, Tulle, eadem præ 'te ferre; sed, si vera potiùs, quam dictu speciosa, dicenda *sunt, cupido imperii duos cognatos vicinosque populos ad arma stimulat. Neque, rectè, an perperàm, interpretor; fuerit ista ejus deliberatio, qui bellum suscepit; me Al! suos in aciem.

[ocr errors]
[ocr errors]

6

'bani gerendo bello ducem creavere. Illud te, Tulle, mo'nitum velim. Etrusca res, quanta circa nos teque maximè sit, quo propiores vos, hoc magis scis, multum illi 'terra, plurimum mari pollent. Memor esto, jam, quum 'signum pugnæ dabis, has duas acies spectaculo fore; ut 'fessos confectosque, simul victorem ac victum, aggrediantur. Itaque, si nos dii amant, quoniam, non contenti libertate certa, in dubiam imperii servitiique aleam imus, ⚫ineamus aliquam viam, qua utri utris imperent, sine 'magna clade, sine multo sanguine utriusque populi, de'cerni possit.' Haud displicet res Tullo, quanquam, tum indole animi, tum spe victoriæ, ferocior erat. Quærentibus utrinque ratio initur, cui et fortuna ipsa præbuit materiam.

XXIV. Fortè in duobus tum exercitibus erant trige meni fratres, nec ætate, nec viribus dispares. Horatios Curiatiosque fuisse, satis constat ; nec ferme res antiqua alia est nobilior; tamen in re tam clara nominum error manet; utrius populi Horatii, utrius Curiatii fuerint. Auctores utroque trahunt; plures tamen invenio, qui Ro. manos Horatios vocent; hos ut sequar, inclinat animus. Cum trigeminis agunt reges, ut pro sua quisque patria dimicent ferro; ibi imperium fore, unde victoria fuerit. Nihil recusatur; tempus et locus convenit. Priusquam dimicarent, fœdus ictum inter Romanos et Albanos est his legibus, ut, cujusque populi cives eo certamine vicissent, is alteri populo cum bona pace imperitaret. Fœdera alia aliis legibus, cæterùm eodem modo omnia, fiunt. Tum ita factum accepimus, nec ullius vetustior fœderis memoria est. Fecialis regem Tullum ita rogavit. Jubesne me, Rex, cum patre patrato populi Albani fœdus 'ferire?' Jubente rege, Sagmina,' inquit, 'te, Rex, posco.' Rex ait, Puram tollito.' Fecialis ex arce graminis her bam puram attulit; postea regem ita rogavit. Rex, fa'cisne me tu regium nuncium populi Romani Quiritium ? ❝ vasa, comitesque meos? Rex respondit. "Quod sine frau'de mea populique Romani Quiritium fiat, facio.' Fecialis erat M. Valerius; patrem patratum Sp. Fusium fecit, verbena caput capillosque tangens. Pater patratus ad jus. jurandum patrandum, id est, sanciendum fit fœdus ; multisque id verbis, quæ longo effata carmine non operæ

[ocr errors]
[ocr errors]

est referre, peragit. Legibus deinde recitatis: Audi,' inquit, Jupiter; audi pater patrate populi Albani; audi tu populus Albanus; ut illa palam prima postre* ma ex illis tabulis cerave recitata sunt sine dolo malo, x utique ea hic hodie rectissime intellecta sunt, illis legibus populus Romanus prior non deficiet. Si prior defexit publico consilio, dolo malo; tu illo die, Jupiter, 'populum Romanum sic ferito, ut ego hunc porcum hic hodie feriam; tantòque magis ferito, quantò magis potes, pollesque.' Id ubi dixit, porcum saxo silice percussit. Sua item carmina Albani, suumque jusjurandum per suum dictatorem suosque sacerdotes peregerunt.

XXV. Fœdere icto, trigemini, sicut convenerat, arma capiunt. Quum sui utrosque adhortarentur, Deos 'patrios, patriam ac parentes, quidquid civium domi, quidquid in exercitu sit, illorum tunc arma, illorum in'tueri manus ;' feroces et suopte ingenio, et pleni adhortantium vocibus, in medium inter duas acies procedunt. Consederant utrinque pro castris duo exercitus, periculi magis præsentis, quàm curæ, expertes; quippe imperium agebatur, in tam paucorum virtute atque fortuna positum; itaque ergo erecti suspensique in minimè gratum spectaculum animo intenduntur. Datur signum. Infestisque armis, velut acies, terni juvenes, magnorum exerci tuum animos gerentes, concurrunt : nec his, nec illis periculum suum; publicum imperium servitiumque obversatur animo, futuraque ea deinde patriæ fortuna, quam ipsi fecissent. Ut primo statim concursu increpuere arma, micantesque fulsere gladii, horror ingens spectantes perstringit; et, neutro inclinata spe, torpebat vox spiritusque. Consertis deinde manibus, quum jam non motus tantum corporum, agitatioque anceps telorum armorum.· que, sed vulnera quoque et sanguis spectaculo essent; duo Romani, super alium alius, vulneratis tribus Albanis, expirantes corruerunt; ad quorum casum quum conclamasset gaudio Albanus exercitus, Romanas legiones jam spes tota, nondum tamen cura, deseruerat, exanimes vice unius, quem tres Curiatii circumsteterant. Fortè is integer fuit, ut universis solus nequaquam par, sic adversus singulos ferox; ergo, ut segregaret pugnam eorum, capessit fugam, ita ratus secuturos, ut quemque vulnere

affectum corpus sineret. Jam aliquantum spatii ex eo lo co, ubi pugnatum est, aufugerat, quum respiciens videt magnis intervallis sequentes; unum haud procul ab sese abesse; in eum magno impetu 1rediit. Et, dum Albanus exercitus inclamat Curiatiis, uti opem ferant fratri, jam Horatius, cæso hoste victor, secundam pugnam petebat; tum clamore, qualis ex insperato faventium solet, Romani adjuvant militem suum; et ille defungi prœlio festinat. Priùs itaque quàm alter, qui nec procul aberat, consequi posset, et alterum Curiatium conficit. Jamque æquato Marte, singuli supererant; sed nec spe, nec viribus pares. Alterum, intactum ferro corpus et geminata victoria, ferocem in certamen tertium, dabant; alter, fessum vulnere, fessum cursu trahens corpus, victusque fratrum ante se strage, victori objicitur hosti; nec illud prælium fuit. Romanus exsultans, Duos,' inquit, 'fratum Manibus dedi; tertium causæ belli hujusce, ut Romanus Albano 'imperet, dabo. Male sustinenti arma gladium supernè jugulo defigit; jacentem spoliat. Romani ovantes ac gratulantes Horatium accipiunt; eo majore cum gaudio, quò prope metum res fuerat. Ad sepulturam inde suorum nequaquam paribus animis vertuntur; quippe imperio alteri aucti, alteri ditionis alienæ facti. Sepulchra exstant, quo quisque loco cecidit ; duo Romana uno loco propius Albam, tria Albana Romam versus; sed distantia locis, et ut pugnatum est.

e icto
quid imperaret, imperat Tullus, uti juven

XXVI. Priusquam inde digrederentur, roganti Metto,

in armis habeat; usurum se eorum opera, si bellum cum Vejentibus foret; ita exercitus inde domos abducti. Princeps Horatius ibat, trigemina spolia præ se gerens ; cui soror virgo, quæ desponsa uni ex Curiatiis fuerat, obvia ante portam Capenam fuit: cognitoque super humeros fratris paludamento sponsi, quod ipsa confecerat, solvit crines, et flebiliter nomine sponsum mortuum appellat. Movet feroci juveni animum comploratio sororis in victoria sua tantoque gaudio publico. Stricto itaque gladio, simul verbis increpans, transfigit puellam. Abi hinc cum immaturo amore ad sponsum,' inquit, 'oblita fratrum ' mortuorum vivique, oblita patriæ. Sic eat, quæcunque Romana lugebit hostem,' Atrox visum id facinus patri1 redit.

'

« IndietroContinua »