Immagini della pagina
PDF
ePub
[ocr errors]

• Romam, velitisne illos Romanos, vos Vejentes esse? an 'malitis hanc solitudinem vestram, quàm urbem hostium, esse? non equidem video, quid magis nefas sit. Hæc scelera, quia piget 'ædificare, hæc dedecora pati parati estis? Si tota urbe nullum melius ampliusve tectum fieri 'possit, quàm casa illa conditoris est nostri, non in casis, 'ritu pastorum agrestiumque, habitare est satius inter sa

cra penatesque vestros, quàm exsulatum publicè ire? 'Majores nostri, convenæ pastoresque, quum in his locis 'nihil, præter silvas paludesque, esset, novam urbem tam 'brevi ædificârunt; nos, Capitolio, arce incolumi, stan'tibus templis Deorum, ædificare 'incensa piget? et, quod singuli facturi fuimus, si ædes nostræ deflagrâssent, hoc ' in publico incendio universi recusamus facere ?

LIV. Quid tandem ? si fraude, si casu Vejis incendi'um ortum sit, ventoque (ut fieri potest) diffusa flamma magnam partem urbis absumat: Fidenas inde, aut Gabios, aliamve quam urbem quæsituri sumus, quò trans'migremus? Adeò nihil tenet solum patrim, nec hac terra, quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriæ pendet? Equidem, fatebor vobis. etsi min iniuriæ vestro, quam me calamitatis, 'meminisse juvat, quum abessem, quotiescunque patria in ' mentem veniret, hæc omnia occurrebant, colles, cam'pique, et Tiberis, et assueta oculis regio, et hoc cœlum,

"

MAALLLLD ***J

"

sub quo natus educatusque essem; quæ vos, Quirites, 'nunc moveant potiùs caritate sua, ut maneatis in sede 4 vestra, quàm postea, quum reliqueritis ea, macerent ' desiderio. Non sine causa Dii hominesque hunc urbi 'condendæ locum elegerunt, saluberrimos colles, flumen opportunum, quo ex mediterraneis locis fruges devehantur, quo maritimi commeatus accipiantur; mare vicinum 'ad commoditates, nec expositum nimia propinquitate ad pe'ricula classium externarum; regionum Italiæ medium, ' ad incrementum urbis natum unicè locum. Argumen'to est ipsa magnitudo tam novæ urbis; trecentesimus sexa'gesimus quintus annus urbis, Quirites, agitur; inter

<

·

tot veterrimos populos tamdiu bella geritis; quum inter'ea, ne singulas loquar urbes, non conjuncti cum quis.

C

Volsci, tot tam valida oppida, non universa Etruria, tantum terra matique pollens, atque inter duo maria 1 readificare,

2 incensam.

"latitudinem obtinens Italiæ, bello vobis par est. Quod 'quum ita sit, quæ (malum) ratio est, expertis alia experiri, quum jam, ut virtus vestra transire aliò possit, 'fortuna certè loci hujus transferri non possit? Hic Ca'pitolium est, ubi quondam capite humano invento respon sum est, eo loco caput rerum summamque imperii fore; hic, quum auguratò liberaretur Capitolium, Juventas Terminusque maximo gaudio patrum nostrorum moveri se non passi; hic Vestæ ignes, hic ancilia cœlo demissa, hic omnes propitii manentibus vobis Dii.'

·

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

LV. Movisse eos Camillus 'quum alia oratione, tum ea, quæ ad religiones pertinebat, maximè dicitur; sed rem dubiam decrevit vox opportuna emissa; quòd, quum senatus post paulò de his rebus in curia Hostilia haberetur, cohortesque, ex præsidiis revertentes, fortè agmine forum transirent, centurio in comitio exclamavit; Signifer, sta'tue signum; hic manebimus optimè;' qua voce audita, et senatus, 'accipere se omen,' ex curia egressus, conclamavit, et plebs circumfusa approbavit. Antiquata deinde lege, promiscue urbs ædificari cœpta. Tegula publicè præbita est; saxi materiæque cædendæ, unde quisque veilet, jus factum; prædibus acceptis, eo anno ædificia perfecturos. Festinatio curam exemit vicos dirigendi, dum, omisso sui alienique discrimine, in vacuo ædificant. Ea est causa, ut veteres cloaca, primò per publicum ductæ, nunc privata passim subeant tecta; formaque urbis sit occupatæ magis, quàm divisæ, similis.

I tum.

2 opportunè.

FINIS.

[ocr errors]
« IndietroContinua »