Immagini della pagina
PDF
ePub

Atti Navii auguris, consuluisse fertur, an id, de quo cog. itaret effici posset; quod quum ille fieri posse respondisset; jussisse eum novacula cotem præcidere ; idque protinus ab Atto factum. XXXVII. Sabinos præterea acie vicit. XXXVIII. Urbem muro circumdedit, cloacas fecit. XL. Occisus est ab Anci filiis, quum regnasset annos tri. ginta octo. XLI. Successit ei Ser. Tullius, natus ex captiva nobili Corniculana; cui puero, adhuc in cunis posito, caputarsisse traditum est. XLII. XLIII. Vejentes atque Etruscos præliofudit. Censum primus egit. Lustrum condidit, quo civium capita censa octoginta millia esse dicun. tur. Classes centuriasque descripsit. XLIV. Pomorium protulit; colles urbi, Quirinalem, Viminalem, Esquilinumque adjecit. XLV. Templum Dianæ cum Latinis in Aventino fecit. XLVII. XLVIII. Interfectus est a L. Tarquinio, Prisci filio,consilio filiæ suæ Tulliæ, quum regnasset annos quadraginta quatuor. XLIX. Post hunc L. Tarquinius Superbus, neque patrum, neque populi jussu, regnum invasit; quo die scelerata Tullia per patris jacentis corpus carpentum egit. Armatoscirca se ad custodiam corporis sui habuit. L. LI. Turnum Herdonium fraude interemit. LIII. Bellum cum Volscis gessit. LV. Et ex eorum præda templum Jovi in Capitolio fecit. Terminus et Juventas non addixere ; quorum aræ moveri non potuerunt. LIV. Filii Sexti Tarquinii dolo Gabios in potestatem suam redigit, LVI. Hujus filiis Delphos profectis, et consulentibus, quis eorum regnaturus esset Romæ, dictum est, eum regnaturum, qui primus matrem osculatus esset. Quod responsum quum ipsi aliter interpretarentur, Junius Brutus, qui cum iis profectus erat, prolapsum se simulavit, et terram osculatus est, idque factum ejus eventus rei comprobavit. Nam quum, impotenter se gerendo, Tarquinius Superbus omnes in odium sui adduxisset ; ad ultimum, propter expugnatam nocturna vi a Sexto filio ejus Lucretia pudicitiam, (quæ, vocato patre ad se Tricipitino et viro Collatino, obtestata ne inulta mors ejus esset, cultro se interemit) LIX. Bruti opera maxime expulsus est, quum regnasset annos viginti quinque. LX. Tunc consules primum creati sunt L. Junius Brutus et L. Tarquinius Collatinus.

PRÆFATIO.

FACTURUSNE operæ pretium sim, si à primordio urbis res populi Romani perscripserim, nec satis scio ; nec, si sciam, dicere ausim. Quippe qui, cum vete. rem, tum vulgatam esse rem videam, dum novi semper scriptores, aut in rebus certius aliquid allaturos se, aut scribendi arte rudem vetustatem superaturos, credunt. Utcunque erit, juvabit tamen rerum gestarum memoriæ principis terrarum populi, pro virili parte, et ipsum consuluisse; et, si in tanta scriptorum turba mea fama in obscuro sit, nobilitate ac magnitudine eorum, meo qui no. mini officient, me consoler. Res est præterea et immensi operis, ut quæ supra septingentesimum annum repetatur ; et quæ, ab exiguis profecta initiis, cò creverit, ut jam magnitudine laboret sua ; et legentium plerisque, haud dubito, quin primæ origines, proximaque originibus, minus præbitura voluptatis sint, festinantibus ad hæc nova, quibus jam pridem prævalentis populi vires se ipsa conficiunt. Ego contrà hoc quoque laboris præmium petam, ut me a conspectu malorum, quæ nostra tot per annos vidit ætas, tantisper, certè dum prisca illa tota mente repeto, avertam, omnis expers curæ, quæ scribentis animum etsi non flectere à vero, sollicitum tamen efficere possit. Quæ ante conditam condendamve urbem, poë- ticis magis decora fabulis, quam incorruptis rerum gestarum monumentis, traduntur, ea nec affirmare nec refellere in animo est. Datur hæc veria antiquitati, ut, miscendo humana divinis, primordia urbium augustiora faciat. Et, si cui populo licere oportet consecrare origines suas, et ad Deos referre auctores, ea belli gloria est populo Romano, ut, quum suum, conditorisque sui parentem, Martem potissimum ferat, tam et hoc gentes humanæ patiantur æquo animo, quam.imperium patiuntur. Sed hæc et his similia, utcunque animadversa aut existimata erunt, haud in magno equidem ponam discrimine. Ad illa mihi pro se quisque acriter intendat animum, quæ vita, qui mores fuerint ; per quos viros, quibusque artibus domi militiæque, et partum et anctum imperium sit.. Labente

deinde paulatim disciplina, velut desidentes primo mores sequatur animo; deinde ut magis magisque lapsi sint, tum ire coeperint præcipites ; donec ad hæc tempora, quibus nec vitia nostra, nec remedia pati possumus, perventum est. Hoc illud est præcipuè in cognitione rerum salubre ac frugiferum, omnis te exempli documenta in illustri posita monumento intueri ; inde tibi tuæque reipublicæ, quod imitere, capias ; inde fædum inceptu, fædum exitu, quod vites. Cæterùm aut me amor ne. gotii suscepti fallit, aut nulla unquam respublica nec major, nec sanctior, nec bonis exemplis ditior fuit; nec in quam civitatem tam seræ avaritia, luxuriaque immigraverint; nec ubi tantus ac tam diu paupertati ac parsimoniæ honos fuerit. Adeò quanto rerum minus, tanto minus cupiditatis erat. Nuper divitiæ avaritiam, et abundantes voluptates desiderium per luxum atque libidinem pereundi perdendique omnia, invexere. Sed querelæ, ne tum quidem gratæ futuræ, quum forsitan et necessariæ erunt, ab initio certè tantæ ordiendæ rei absint. Cum bonis potiùs ominibus, votisque acprecationibus Deorum Dearumque, si, ut poëtis, nobis quoque mos esset, libentiùs inciperemus, ut orsis. tanti operis successus prosperos darent.

1. JAM primum omnium satis constat, Troja capta, in cæteros sævitum esse Trojanos; duobus, Ænea Antenoreque, et vetusti jure hospitii, et quia pacis reddendæque Helenæ semper auctores fuerant, omne jus belli Achivos abstinuisse. Casibus deinde variis Antenorem cum multitudine Henetûm, qui, seditione ex Paphlagonia pulsi, et sedes et ducem, rege Pylæmene ad Trojam amisso, quærebant, venisse in intimum maris Hadri. atici sinum; Euganeisque, qui inter mare Alpesque incolebant, pulsis, Henelos Trojanosque eas tenuisse terras ; et in quem primùm egressi sunt locum, Troja vocatur; pagoque inde Trojano nomen est ; gens universa Veneti appellati. Ænean, ab simili clade domo profugum, sed ad majora initia rerum ducentibus fatis, primo in Macedoniam venisse; inde in Siciliam quærentem sedes delatum ; ab Sicilia classe Laurentem agrum tenuisse; Trojæ et huic loco nomen est. Ibi egressi Trojani, ut quibus ab immenso prope errore nihil, præter arma et

naves, superesset, quum prædam ex agris agerent, Latinus rex Aboriginesque, qui tum ea tenebant loca, ad arcendam vim advenaruni armati ex urbe atque agris concurrunt. Duplex inde fama est ; alii, prælio victum Latinum pacem cum Ænea, deinde affinitatem junxisse, tradunt; alii, quum instructæ acies constitissent, prius. quam signa canerent, processisse Latinum inter primorcs, ducemque advenarum evocasse ad colloquium ; percunctatuin deinde, qui mortales essent, unde,

quo casu profecti domo, quidve quærentes in agrum Laurentem exissent? Postquam audierit multitudinem Trojanos esse; dicem Ænean, filium. Anchisæ et Veneris; cremata patria et domo profugos sedem condendæque urbi locum quærere, et nobilitatem admiratum gentis virique, et animum vel bello vel paci paratum, dextera data fidem futuræ amicitiæ sanxisse. Inde feedus ictum inter duces, inter exercitus salutationem factam ; Ænean apud Latinum fuisse in hospitio ; ibi Latinum apud penates Deos domesticum publico adjunxisse fædus, filia Æneæ in matrimonium data, ea res utique Trojanis spem affirmat tandem stabili certaque sede finiendi erroris. Oppidum condunt. Æneas ab nomine uxoris Lavinium appellat. Brevi stirps quoque virilis ex novo matrimonio fuit, cui Ascanium parentes dixere nomen.

II. Bello deinde Aborigines Trojanique simul petiti. Turnus Rex Rutulorum, cui pacta Lavinia ante adventum Æneæ fuerat, prælatum sibi advenan ægrè patiens, simul Æneæ Latinoque bellum intulerat. Neutra acies læta ex eo certamine abiit. Vicţi Rutuli; victores A bori. gines Trojanique ducem Latinum amisere. Inde Turnus Rutulique, diffisi rebus, ad florentes Etruscorum opes, Me. zentiumque eorum regem confugiunt; qui Cære opulento tum oppido imperitans, jam inde ab initio minime lætus novæ origine urbis, et tum nimio plus, quàm satis tutum esset accolis, rem Trojanam crescere ratus, haud gravatim socia arma Rutulis junxit. Æneas adversustanti belli terrorem ut animos Aboriginum sibi conciliaret, nc sub eodem jure solùm, sed etiam nomine omnes essent, Latinos utramque gentem appellavit. Nec deinde Aborigines Trojanis studio ac fide erga regem Ænean cessere ; fretusque his animis coalescentium indies magis duorum

populorum Æneas, quanquam tanta opibus Etruria erat, ut jam non terras solum, sed mare etiam per totam Italiæ longitudinem, ab Alpibus ad fretum Siculum, fama nomi. nis sui implèsset ; tamen, quum manibus bellum propulsare posset, in aciem copias eduxit. Secundum inde prelium Latinis,/£neæ etiam ultimum operum mortalium fuit. Situs est, quemcunque eum dicijus fasque est, super Numicium Aumen; Jovem indigetem appellant.

III. Nondum maturus imperio Ascanius Æneæ filius erat; tamen id imperium ei ad puberem ætatem incolume mansit; tantisper tutela muliebri (tanta indoles in Lavinia erat) res Latina et regnum avitum paternumque puero stetit. Haud nihil ambigam (quis enim rem tam veterem pro certo affirmct?) hiccine fuerit Ascanius, an major, quàm hic, Creusa matre Ilio incolumi natus, comesque inde paternæ fugx, quem Iulum eundum Julia gens auctorem nominis sui nuncupat. Is Ascanius, ubicunque et quacunque matre genitus (certè natum Ænea constat) abundante Lavinii multitudine, florentem jam (ut tum res erant) atque opulentam urbem matri, seu novercæ, reliquit. Novam ipse aliam sub Albano monte condidit; quæ, ab situ porrectæ in dorso urbis, Longa Alba appellata. Inter I avinium et Albam Longam coloniam deductam triginta ferme interfuere anni; tantùm tamen opes creverant, maximè fusis Etruscis, ut ne morte quidem Æneæ, nec deinde, inter muliebrem tutelam rudimentumque primum puerilis regni, movere arma aut Mezen. tius Etruscique, aut ulli alii accolæ ausi sint.

Pax ita convenerat, ut Etruscis Lalinisque fluvius Albula, quem nunc Tiberim vocant, finis esset. Silvius deinde regnat, Ascanii filius, casu quodam in silvis natus. Is Enean Silvium creat; is deinde Latinum Silvium. Abeo coloniæ aliquot deductæ, Prisci Latini appellati. Mansit Silviis postea omnibus cognomen, qui Albæ regnarunt. Latino Alba ortus, Alba Atys, Atye Capys, Capye Capetus, Capeto Tiberinus; qui, in trajectu Albulæ amnis submersus, celebre ad posteros nomen flumini dedit. Agrippa inde Tiber ini filius; post Agrippam Romulus Silvius, à patre accepto imperio, regnat. Aventino, fulmine ipse ictus, regnum per manus tradidit.

Is, sepultus in eo colle, qui nunc est pars Romanæ urbis, cognomen colli

[ocr errors]
« IndietroContinua »