Immagini della pagina
PDF
ePub

XXXI. Devictis Sabinis, quum in magna gloria magnisque opibus regnum Tulli ac tota res Romana esset, nunciatum regi Patribusque est, in monte Albano lapidibus pluisse. Quod quum credi vix posset, missis ad id visendum prodigium, in conspectu, haud aliter quàm quum grandinem venti glomeratam in terras agunt, crebri cecidere cœlo lapides. Visi etiam audire vocem ingentem ex summi cacuminis luco, ut patrio ritu sacra Albani facerent, quæ, velut Diis quoque simul cum patria relictis, oblivioni dederant; et aut Romana sacra susceperant, aut, fortunæ, ut fit, obirati, cultum reliquerant Deûm. Romanis quoque ab eodem prodigio novendiale sacrum publicè susceptum est; seu voce cœlesti ex Albano monte missa, (nam id quoque traditur) seu aruspicum monitu; mansit certè solenne, ut, quandoque idem prodigium nunciaretur, feriæ per novem dies agerentur. Haud ita multò post pestilentia laboratum est; unde quum pigritia militandi oriretur; nulla tamen ab armis quies dabatur ab bellicoso rege, salubriora etiam credente militiæ, quàm domi, juvenum corpora esse; donec ipse quoque longinquo morbo est implicitus. Tunc adeò fracti simul cum corpore sunt spiritus illi feroces, ut, qui nihil antè ratus esset minùs regium, quàm sacris dedere animum, repentè omnibus magnis parvisque superstitionibus obnoxius degeret, religionibusque etiam populum impleret; vulgò jam homines, eum statum rerum, qui sub Numa rege fuerat, requirentes, unam opem ægris corporibus relictam, si pax veniaque ab Diis impetrata esset, credebant. Ipsum regem, tradunt, volventem commentarios Numæ, quum ibi quædam occulta solennia sacrificia Jovi Elicio facta invenisset, operatum his sacris se abdidisse; sed non ritè initum aut curatum id sacrum esse; nec solùm nullam ei oblatam cœlestium speciem, sed ira Jovis, sollicitati prava religione, fulmine ictum cum domo conflagrasse. Tullus magna. gloria belli regnavit annos duos et triginta.

XXXII. Mortuo Tullo, res, ut institutum jam inde ab initio erat, ad Patres redierat; hique interregem nominaverant, quo comitia habente, Ancum Marcium regem populus creavit : Patres fuere auctores. Numæ Pompilii regis nepos, filia ortus, Ancus Marcius erat; qui, ut regnare cœpit, et avitæ gloriæ memor, et quia proxi

mum regnum, cætera egregium, ab una parte haud satis prosperum fuerat, aut neglectis religionibus, aut prave cultis; longè antiquissimum ratus, sacra publica, ut ab Numa instituta erant, facere ; omnia ea ex commentariis regis pontificem, in album relata, proponere in publico jubet; inde et civibus otii cupidis, et finitimis civitatibus facta spes, in avi mores atque instituta regem abiturum. Igitur Latini, cum quibus, Tullo regnante, ictum fœdus erat, sustulerant animos; et, quum incursionem in agrum Romanum fecissent, repetentibus res Romanis superbè responsum reddunt; desidem Romanum regem inter sacella et aras acturum esse regnum rati. Medium erat in Anco ingenium, et Nume, et Romuli memor; et, præterquam quod avi regno magis necessariam fuisse pacem credebat, quum in novo, tum feroci populo; etiam, quod illi contigisset otium, sine injuria id se haud facilè habiturum ; tentari patientiam, et tentatam contemni; temporaque esse Tullo regi aptiora, quàm Numa. Ut tamen, quoniam Numa in pace religiones instituisset, à se bellica ceremoniæ proderentur; nec gererentur solùm, sed etiam indicerentur bella aliquo ritu; jus ab antiqua gente Equicolis, quod nunc feciales habent, descripsit, quo res repe, tuntur. Legatus, ubi ad fines eorum venit, unde res repetuntur, capite velato filo (lanæ velamen est) Audi, Jupiter,' inquit, audite,fines,' (cujuscunque gentis sunt, nominat) audiat fas. Ego sum publicus nuncias populi Ro'mani, justè piéque legatus venio, verbisque meis fides sit.' Peragit deinde postulata. Inde Jovem testem facit. Si

[ocr errors]

ego injustè impiéque illos homines illasque res dedier nun'cio populi Romani mihi exposco, tum patriæ compotem 'me nunquam 2sinas esse.' Hæc, quum fines suprascandit, hæc, quicunque ei primus vir obvius fuerit, hæc, portam ingrediens, hæc, forum ingressus, paucis verbis carminis concipiendique jurisjurandi mutatis, peragit. Si non deduntur, quos exposcit, diebus tribus et triginta (tot enim solennes sunt) peractis, bellum ita indicit.Audi, Jupiter, et tu Juno, Quirine, Diique omnes cœlestes, vosque terrestres, vosque inferni audite. Ego vos testor, populum illum' (quicunque est, nominat) 'injustum esse, 'neque jus persolvere. Sed de istis rebus in patria majorres natu consulemus, quo pacto jus nostrum adipiscamur.' 1 maximum. 2 siris.

[ocr errors]

ro

Cum his nuncius Romam ad consulendum redit. Confestim Rex his fermè verbis Patres consulebat. Quarum ' rerum, litium, causarum condixit pater patratus populi Romani Quiritium patri patrato priscorum Latinorum hominibusque priscis Latinis, quas res dari, fieri, solvi 'oportuit, quas res nec dederunt, nec fecerunt, nec solve'runt, dic,' inquit ei, quem primùm sententiam rogabat, quid censes?' Tum ille. Puro pioque duello quærendas * censeo, itaque consentio consciscoque.' Inde ordine alii gabantur; quandoque pars major eorum, qui aderant, in eandem sententiam ibat, bellum erat 1consensu. Fieri solitum, ut fecialis hastam ferratam aut sanguineam præustam ad fines eorum ferret, et, non minùs tribus puberibus præsentibus, diceret. Quod pópuli priscorum Latinorum, ⚫ hominesque prisci Latini adversus populum Romanum 'Quiritium fecerunt, deliquerunt, quod populus Romanus Quiritium bellum cum priscis Latinis jussit esse, senatus'que populi Romani Quiritium censuit, consensit, conscivit, ut bellum cum priscis Latinis fieret; ob eam rem ego po 'pulusque Romanus populis priscorum Latinorum homini'busque priscis Latinis bellum indico facioque.' Id ubi dixisset, hastam in fines eorum emittebat. Hoc tum modo ab Latinis repetite res, ac bellum indictum; moremque eum posteri acceperunt.

[ocr errors]

XXXIII. Ancus, demandata cura sacrorum flaminibus sacerdotibusque aliis, exercitu novo conscripto, profectus, Politorium, urbem Latinorum, vi cepit; secutusque morem regum priorum, qui rem Romanam auxerant hostibus in civitatem accipiendis, multitudinem omnem Romam traduxit; et, quum circa Palatium, sedem ve terum Romanorum, Sabini Capitolium atque arcem, Colium montem Albani implessent; Aventinum novæ multitudini datum; additi eòdem haud ita multò post, Tellenis Ficanaque captis, novi cives. Politorium inde rursus bello repetitum, quod vacuum occupaverant prisci Latini; eaque causa diruendæ urbis ejus fuit Romanis, ne hostium semper receptaculum esset. Postremò, omni bello Latino Medullian compulso, aliquandiu ibi marte incerto, varia victoria, pugnatum est; nam et urbs tuta munitionibus, præsidioque firmata valido erat, et, castris in aperto positis, aliquoties exercitus Latinus cominus cum Romanis I consensum. 2 veteres Romani.

signa contulerat. Ad ultimum, omnibus copiis connixus Ancus, acie primùm vincit; inde, ingenti præda potitus, Romam redit, tum quoque multis millibus Latinorum in civitatem acceptis; quibus, ut jungeretur Palatio Aven-, tinum, ad Murcia data sedes. Janiculum quoque adjectum; non inopia loci, sed ne quando ea arx hostium esset; id non muro solùm, sed etiam, ob commoditatem itineris, ponte sublicio, tum primùm in 'Tiberim facto, conjungi urbi placuit. Quiritium quoque fossa, haud parvum munimentum à planioribus aditu locis, Anci regis opus est. Ingenti incremento rebus auctis, quum in tanta multitu dine hominum, discrimine rectè an perperam facti confuso, facinora clandestina fierent, carcer ad terrorem increscentis audaciæ media urbe, imminens foro, ædificatur. Nec urbs tantùm hoc rege crevit, sed etiam ager finesque, Silva Masia Vejentibus adempta, usque ad mare imperium prolatum, et in ore Tiberis Ostia urbs condita; saline circa factæ, egregiêque rebus bello gestis, ædes Jovis Feretrii amplificata.

XXXIV. Anco regnante, Lucumo, vir impiger ac di vitiis potens, Romam commigravit, cupidine maximè ac spe magni honoris, cujus adipiscendi Tarquiniis (nam ibi quoque peregrina stirpe oriundus erat) facultas non fuerat. Damarati Corinthii filius erat; qui, ob se ditiones domo profugus, quum Tarquiniis fortè consedisset, uxore ibi ducta, duos filios genuit. Nomina his Lucnmo atque Aruns fuerunt. Lucumo superfuit patri, bonorum omnium hæres. Aruns prior, quàm pater, moritur; uxore gravida relicta. Nec diu manet superstes filio pater; qui quum, ignorans nurum ventrem ferre, immemor in testando nepotis decessisset, puero, post avi mortem, in nullam sortem bonorum nato, ab inopia Egerio inditum nomen. Lucumoni contrà, omnium hæredi bonorum, quum divitiæ jam animos facerent, auxit ducta in matrimonium Tanaquil, summo loco nata, er que haud facilè iis, in quibus nata erat, humiliora sineret ea, quæ innupsisset. Spernentibus Etruscis Lucumonem, exsule advena ortum, ferre indignitatem non po tuit; oblitaque ingenitæ erga patriam caritatis, dummodo virum honoratum videret, consilium migrandi ab Tarquiniis cepit. Roma est ad id potissimum visa; in novo 1 Tiberi. 2 adis.

populo, ubi omnis repentina atque ex virtute nobilitas sit, futurum locum forti ac strenuo viro; regnasse Tatium: Sabinum; arcessitum in regnum Numam à Curibus; et Ancum Sabina matre ortum, nobilemque una imagine Numæ esse. Facilè persuadet, ut cupido honorum, et cui Tarquinii materna tantùm patria esset. Sublatis itaque rebus commigrant Romam. Ad Janiculum fortè ventum erat; ibi ei, carpento sedenti cum uxore, aquila, suspensis demissa leniter alis, pileum aufert; superque carpentum cum magno clangore volitans, rursus, velut ministerio divinitus missa, capiti aptè reponit. Inde sublimis abiit. Accepisse id augurium læta dicitur Tanaquil, perita, ut vulgò Etrusci, cœlestium prodigiorum mulier. Excelsa et alta sperare complexa virum jubet ; eam alitem ea regione cœli et ejus Dei nunciam venisse ; circa summum culmen hominis auspicium fecisse; levasse humano superpositum capiti decus, ut divinitus eidem redderet. Has spes cogitationesque secum portantes, urbem ingressi sunt; domicilioque ibi comparato, L.Tarquinium Priscumedidere nomen. Romanis conspicuumeum novitas divitiæque faciebant; et ipse fortunam benigno alloquio, comitate invitandi, beneficiisque, quos poterat, sibi conciliando, adjuvabat; donec in regiam quoque de eo fama perlata est; notitiamque eam brevi, apud regem liberaliter dextrèque obeundo officia, in familiaris amicitiæ adduxerat jura, ut publicis pariter ac privatis consiliis "belli domique interesset; et, per omnia expertus, postremò tutor etiam liberis regis testamento institueretur.

XXXV. Regnavit Ancus annos quatuor et viginti, cuilibet superiorum regum belli pacisque et artibus et gloria par. Jam filii propè puberem ætatem erant; eò magis Tarquinius instare, ut quam primùm comitia regi creando fierent. Quibus indictis, sub tempus pueros venatum ablegavit; isque primus et petiisse ambitiosè regnum, et orationem dicitur habuisse ad conciliandos plebis animos compositam: Quum, se non rem novam petere; quippe qui non primus, quod quisquam indignari mirarive posset, sed * tertius Romæ peregrinus regnum affectet; et Tatium non ex peregrino solùm, sed etiam ex hoste, regem factum ; et Numam, ignarum urbis, non petentem, in regnum ul*tro accitum. Se, ex quo sui potens fuerit, Romam cum 1 Fam et. 2 quoque. 3 bello.

« IndietroContinua »