Immagini della pagina
PDF
ePub

fecit. Proca deinde regnat; is Numitorem atque Amulium procreat. Numitori, qui stirpis maximus erat, regnum vetustum Silviæ gentis legat. Plus tamen vis potuit, quàm voluntas patris, aut verecundia ætatis. Pulso fratre, Amulius regnat. Addit sceleri scelus. Stirpem fratris virilem interimit. Fratris filiæ Rhea Silviæ, per speciem honoris, quum Vestalem eam legisset, perpetua virginitate spem partus adimit.

IV. Sed debebatur, ut opinor, fatis tantæ origo urbis, maximique secundum Deorum opes imperii principium. Vi compressa Vestalis, quum geminum partum edidisset, seu ita rata, seu quia Deus auctor culpæ honestior erat, Martem incertæ stirpis patrem nuncupat. Sed nec Dii, nec homines, aut ipsam, aut stirpem a crudelitate regia vindicant. Sacerdos vincta in custodiam datur; pueros in profluentem aquam mitti jubet. Forte quadam divinitus super ripas Tiberis effusus lenibus stagnis, nec adiri u3quam ad justi cursum poterat amnis; et, posse quamvis Janguida mergi aqua infantes, spem ferentibus dabat. Ita velut defuncti regis imperio, in proxima alluvie, ubi nunc ficus Ruminalis est (Romularem vocatam ferunt) pueros exponunt. Vastæ tum in iis locis solitudines erant. Tenet fama, quum fluitantem alveum, quo expositi erant pueri, tenuis in sicco aqua destituisset, lupam sitientem ex montibus, qui circa sunt, ad puerilem vagitum cursum flexisse; eam summissas infantibus adeò mitem præbuisse mammas, ut lingualambentem pueros magister regii pecoris invenerit. Faustulo fuisse nomen ferunt. Ab eo ad stabula Larentiæ uxori educandos latos. Sunt, qui Larentiam, vulgato corpore, lupam inter pastores vocatam putent; inde locum fabulæ ac miraculo datum. Ita geniti, itaque educati, quum primum adolevit ætas, nec in stabulis, nec ad pecora segnes, venando peragrare circa saltus. Hinc, robore corporibus animisque sumpto, jam non feras tantùm subsistere, sed inlatrones, præda onustos, impetus facere, pastoribusque rapta dividere ; et cum his, crescente indies grege juvenum, seria ac jocos celebrare.

V. Jam tum in Palatino monte Lupercal hoc fuisse ludicrum ferunt, et à Pallanteo, urbe Arcadica, Pallantium, deinde Palatium, montem appellatum. Ibi Evandrum, qui ex eo genere Arcadum multis ante tempesta

vocârunt Inuum.

tibus ea tenuerat loca, solenné allatum ex Arcadia instituisse, ut nudi juvenes, Lycéum Pana venerantes per lusum atque lasciviam currerent. Quem Romani deinde Huic deditis ludicro, quum solenne notum esset, insidiatos ob iram prædæ amissæ latrones, quum Romulus vise defendisset, Remum cepisse; captum regi Amulio tradidisse, ultro accusantes. Crimini maximè dabant, in Numitoris agros ab his impetum fieri; inde eos, collecta juvenum manu, hostilem in modum prædas agere. Sic Numitori ad supplicium Remus deditur. Jam inde ab initio Faustulo spes fuerat, regiam stirpem apud se educari; nam et expositos jussu regis infantes sciebat, et tempus, quo ipse eos sustulisset, ad id ipsum congruere; sed rem immaturam, nisi aut per occasionem, aut per necessitatem aperiri noluerat. Necessitas prior venit. Ita metu subactus, Romulo rem aperit. Fortè et Numitori, quum in custodia Remum haberet, audissetque geminos esse fratres, comparando et ætatem eorum, et ipsam minimè servilem indolem, tetigerat animum memoria nepotum; sciscitandoque eodem pervenit, ut haud procul esset, quin Remum agnosceret. Ita undique regi dolus nectitur. Romulus, non cum globo juvenum, (nec enim erat ad vim apertam par) sed aliis alio itinere jussis certo tempore ad regiam venire pastoribus, ad regem impetum facit; et à domo Numitoris alia comparata manu adju. vat Remus. Ita regem obtruncant.

VI. Numitor, inter primum tumultum hostes invasisse urbem atque adortos regiam dictitans, quum pubem Albanam in arcem præsidio armisque obtinendam avocasset, posteaquam juvenes, perpetrata cæde, pergere ad se gratulantes vidit, extemplo advocato concilio, scelera in se fratris, originem nepotum, ut geniti, ut educati, ut cogniti essent, cædem deinceps tyranni, seque ejus auctorem ostendit. Juvenes, per mediam concionem agmine ingressi, quum avum regem salutassent, secuta ex omni multitudine consentiens vox ratum nomen imperiumque regi effecit. Ita Numitori Albana permissa re, Romulum Remumque cupido cepit, in iis locis, ubi expositi, ubique educati erant, urbis condende; et supererat multitudo Albanorum Latinorumque. Ad id pastores quoque accesserant ; qui omnes facile spem facerent, parvam Albam,

parvum Lavinium, præ ea urbe quæ conderetur, fore. Intervenit deinde his cogitationibus avitum malum, regni cupido, atque inde fœdum certamen coortum à satis miti principio. Quoniam gemini essent, nec ætatis verecundia discrimen facere posset, ut Dii, quorum tutelæ ea loca essent, auguriis legerent, qui nomen novæ urbi daret, qui conditam imperio regeret. Palatium Romulus, Remus Aventinum ad inaugurandum templa capiunt.

VII. Priori Remo augurium venisse fertur, sex vultures; jamque, nunciato augurio, quum duplex numerus Romulo se ostendisset, utrumque regem sua multitudo consalutaverat. Tempore illi præcepto, at hi numero avium regnum trahebant. Inde, cum altercatione congressi, certamine irarum ad cædem vertuntur. Ibi in turba ictus Remus cecidit. Vulgatior fama est, ludibrio fratris Remum novos transiluisse muros; inde ab irato Romulo (quum verbis quoque increpitans adjecisset, Sic deinde, 'quicunque alius transiliet moenia mea)' interfectum. Ita` solus potitus imperio Romulus; condita urbs conditoris nomine appellata. Palatium primum, in quo ipse erat educatus, muniit; sacra Diis aliis Albano ritu; Græco, Herculi, ut ab Evandro instituta erant, facit. Herculem in ea loca, Geryone interempto, boves mira specie abegisse memorant; ac prope Tiberim fluvium, quà, præe se armentum agens, nando trajecerat, loco herbido, ut quiete et pabulo læto reficeret boves, et ipsum fessum via, procubuisse. Ibi quum eum cibo vinoque gravatum sopor oppressisset, pastor accola ejus loci, nomine Cacus, ferox viribus, captus pulchritudine boum, quum avertere eam prædam vellet, (quia si agendo armentum in speluncam compulisset, ipsa vestigia quærentem dominum eò deductura erant) aversos boves, eximium quemque pulchritudine, caudis in speluncam traxit. Hercules ad primam auroram somno excitus, quum gregem perlustrasset oculis, et partem abesse numero sensisset, pergit ad proximam speluncam, si fortè eò vestigia ferrent; quæ ubi omnia foras versa vidit, nec in partem aliam ferre, confusus atque incertus animi, ex loco infesto agere porrò armentum occepit. Inde quum actæ boves quædam ad desiderium, ut fit, relictarum mugissent, reddita inclusarum ex spelunca boum vox Herculem convertit. Quem quum va

dentem ad speluncam Cacus vi prohibere conatus esset ictus clava, fidem pastorum nequicquam invocans morte occubuit. Evander tum ea, profugus ex Peloponneso, auctoritate magis, quám imperio, regebat loca; venerabilis vir miraculo literarum, rei novæ inter rudes artium homines; venerabilior divinitate credita Carmentæ matris, quam fatiloquam, ante Sibyllæ in Italiam adventum, miratæ hæ gentes fuerant. Is tum Evander concursu pastorum trepidantium circa advenam manifestæ reum cædis excitus, postquam facinus facinorisque causam audivit, habi tum formamque viri aliquantùm ampliorem augustioremque humanâ intuens, rogitat, qui vir esset? Übi nomen patremque ac patriam accepit; 'Jove nate, Hercules, salve, inquit; te mihi mater, veridica interpres Deûm, aucturum cælestium numerum cecinit; tibique aram hîc dica'tum iri, quam opulentissima olim in terris gens Maximam vocet, tuoque ritu colat.' Dextra Hercules data, accipere se omen, impleturumque fata, ara condita atque dicata,' ait. Ibi tum primum, bove eximia capta de grege, sacrum Herculi, adhibitis ad ministerium dapemque Potitiis ac Pinariis, quæ tum familiæ maximè inclytæ ea loca incolebant, factum. Fortè ita evenit, ut Potitii ad tempus præstò essent, iisque exta apponerentur; Pinarii, extis adesis, ad cæteram venirent dapem. Inde institutum mansit, donec Pinarium genus fuit, ne extis solennium vescerentur. Potitii, ab Evandro edocti, antistites sacri ejus per multas ætates fuerunt; donec, tradi to servis publicis solenni familiæ ministerio, genus omne Potitiorum interiit. Hæc tum sacra Romulus una ex omnibus peregrina suscepit; jam tum immortalitatis virtute partæ, ad quam eum sua fata ducebant, fauter.

[ocr errors]
[ocr errors]

VIII. Rebus divinis rite perpetratis vocataque ad concilium multitudine, quæ coalescere in populi unius corpus nulla re, præterquam legibus, poterat, jura dedit; quæ ita sancta generi hominum agresti fore ratus, si se ipse venerabilem insignibus imperii fecisset, cum cætero habitu se augustiorem, tum maximè lictoribus duodecim sumptis, fecit. Alii ab numero avium, quæ augurio regnum portenderant, eum secutum numerum putant. Mehaud pœnitet eorum sententiæ esse, quibus et apparitores et hoc genus ab Etruscis finitimis, unde sella curulis, unde toga

prætexta sumpta est, numerum quoque ipsum ductum placet; et ita habuisse Etruscos, quòd ex duodecim populis communiter creato rege, singulos singuli populi lictores dederint. Crescebat interim urbs, munitionibus alia atque alia appetendo loca, quum in spem magis futuræ multitudinis, quàm ad id, quod tum hominum erat, munirent. Deinde, ne vana urbis magnitudo esset, adjiciendæ multitudinis causa, vetere concilio condentium urbes, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam è terra sibi prolem ementiebantur ; locum, qui nunc septus descendentibus inter duos lucos est, Asylum aperit. Eò ex finitimis populis turba omnis, sine discrimine, liber an servus esset, avida novarum re rum perfugit; idque primum ad cœptam magnitudinem roboris fuit. Quum jam virium haud pœniteret, consilium deinde viribus parat. Centum creat senatores; sive quia is numerus satis erat; sine quia soli centum erant, qui creari patres possent. Patres certè ab honore, patriciique progenies eorum appellati.

ix. Jam res Romana adeò erat valida, ut cuilibet finitimarum civitatum bello par esset; sed, penuria mulierum, hominis ætatem duratura magnitudo erat; quippe quibus nec domi spes prolis, nec cum finitimis connubia essent. Tum ex consilio patrum Romulus legatos circa vicinas gentes misit, qui societatem connubiumque novo populo peterent; 'Urbes quoque, ut cætera, ex infimo nasci; deinde, quas sua virtus ac Dii juvent, magnas opes sibi 'magnumque nomen facere. Satis scire, origini Romanæ "et Deos affuisse, et non defuturam virtutem; proinde 'ne gravarentur homines cum hominibus sanguinem et "genus miscere.' Nusquam benignè legatio audita est; adeò simul spernebant, simul tantam in medio crescentem molem sibi ac posteris suis metuebant. A plerisque rogitantibus dimissi, 'Ecquod feminis quoque asylum aperuissent? 'id enim demum compar connubium fore.' grè id Romana pubes passa, et haud dubiè ad vim spectare res cœpit ; cui tempus locumque aptum ut daret Romulus, ægritudinem animi dissimulans, ludos ex industria parat, Neptuno Equestri solennes. Consualia vocat. Indici deinde finitimis spectaculum jubet; quantoque apparatu tum sciebant, aut poterant, concelebrant ; ut rem claram expecta

« IndietroContinua »