Immagini della pagina
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small]

1913

EXCUDEBANT HILLIARD ET METCALF.

MDCCCX.

Edue T.10 35. 5.100.

00.810

HARVARD COLLEGE LIBRARY
GIFT OF

GEORGE ARTHUR PLIMPTON
JANUARY 25, 1924

[ocr errors][ocr errors]

LIBER PRIMUS.

EPITOME.

I. II. ADVENTUS Æneæ in Italiam, et res ab ed gestæ referuntur. III. Ascanii regnum Albæ, et deinceps Silviorum. IV. Numitoris filia, a Marte compressa, nati Romulus et Remus. V. Amulius obtruncatus. VI. Urbs a Romulo condita. VIII. Senatus lectus. IX. Cum Sabinis bellatum. X. Opima spolia Jovi Feretrio lata. XIII. In curias populus divisus. XIV. XV. Fidenates et Vejentes victi. XVI. Romulus consecratus. XVIII. &c. Numa Pompilius ritus sacrorum tradidit; Jano templum constituit; ejusque portam, pacatis omnibus circa populis, primusclausit; cum dea Egeria sibi congressus nocturnos esse simulans, feroces populi animos ad religionem perpu. lit. XXII. &c. Tullus Hostilius Albanos bello petiit. XXV. Posthæc trigeminorum pugna. XXVI. Horatius absolutus. XXVIII. Metti Fuffetii supplicium. XXIX. Alba diruta. XXX. Albani in civitatem recepti. Sabinis bellum indictum. XXXI. Ad postremum fulmine Tullus absumptus, XXXII. Ançus Martius ceremonias, a Numa institutas, renovavit. XXXIII. Latinis victis, et ad civitatem adscitis, montem Aventinum assignavit; Politorium, urbem Latinorum, bello repetitam, quam prisci Latini occupaverant, diruit, pontem sublicium in Tiberim fecit. Janiculum collem urbi addidit, fines imperii protu lit. Ostiam condidit. Regnavit annos viginti quatuor. XXXIV. Eoregnante, Lucumo Damarati Corinthii filius, a Tarquiniis, Etruriæ civitate, Romam venit; et, in amicitiam Anci receptus, Tarquinii nomen ferre cœpit; et post mortem Anci regnum excepit. XXXV. Centum additis, Patrum numerum auxit. Latinos subegit, Circum designavit, ludos edidit. XXXVI. Sabinorum bello petitus, equitum centurias ampliavit. Tentandæ scientiæ causa

« IndietroContinua »