Titi Livi Ab urbe condita ...

Copertina anteriore
B. G. Teubner, 1878

Dall'interno del libro

Cosa dicono le persone - Scrivi una recensione

Nessuna recensione trovata nei soliti posti.

Pagine selezionate

Altre edizioni - Visualizza tutto

Brani popolari

Pagina 59 - ... subibant naves, quo interiores ictibus tormentorum essent, in eas tollenone super murum eminente ferrea manus, firmae catenae inligata, cum iniecta prorae esset gravique libramento plumbi recelleret ad solum, suspensa prora navem in puppim statuebat; dein remissa subito velut ex muro cadentem navem cum ingenti trepidatione nautarum ita undae adfligebat, ut, etiamsi recta reciderat, aliquantum aquae acciperet. ita maritima oppugnano est elusa omnisque spes eo versa, ut totis viribus terra adgrederentur.
Pagina 71 - Oceanum compulsi 11 erant, disparem autem quod Hispania non quam Italia modo, sed quam ulla pars terrarum bello reparando 12 aptior erat.
Pagina 80 - ... alteri reficiendis aedibus Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et Spei extra portam quae priore anno incendio consumptae fuerant.
Pagina 11 - Thraso quidam, de aliis quidem rebus haud magnopere audiebantur; tendendo autem duo ad Carthaginienses, Thraso ad societatem Romanam, certamine ac studiis interdum in se convertebant animum adulescentis, cum coniuratio in tyranni caput facta indicatur per Callonem quendam, aequalem Hieronymi et iam inde a puero in omnia familiaria iura adsuetum.
Pagina 80 - Romani quinquaginta. 6. Imber continens per noctem totam usque ad horam tertiam diei insequentis tenuit ; itaque quamquam utraque pars avidi certaminis erant, eo die tenuerunt sese tamen munimentis.
Pagina 59 - ... intacti tela in hostem ingererent, murum ab imo ad summum crebris cubitalibus fere cavis aperuit, per quae cava pars sagittis pars scorpionibus modicis ex occulto petebant hostem.
Pagina 17 - Quilibet nautarum vectorumque tranquillo mari gubernare potest : ubi saeva orta tempestas est , ac turbato mari rapitur vento navis, tum viro et gubernatore opus est. Non tranquillo navigamus, sed jam aliquot procellis submersi pene sumus : itaque, quis ad gubernacula sedeat , summa cura providendum ac praecavendum vobis est.
Pagina 43 - Hannibale missi duces adsueti militibus iuvare possent incepta, cum Themisto, cui Gelonis filia nupta erat, rem consociatam paucos post dies Aristoni cuidam tragico actori, cui et alia arcana committere adsuerat, incaute aperit. huic et genus et fortuna honesta erant, nec ars, quia nihil tale apud Graecos pudori est, ea deformabat.
Pagina 80 - Romae foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit: solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem cum Aequimaelio lugarioque vico, 16 cum templis Fortunae ac matris Matutae. et extra portara late vagatus ignis sacra profanaque multa absumpsit.
Pagina 9 - Laete id ingenium tutores atque amici ad praecipitandum* in omnia vitia acceperunt : quae ita futura cernens Hiero, ultima senecta voluisse dicitur liberas Syracusas relinquere, ne sub dominatu puerili, per ludibrium5, bonis artibus partum firmatumque interiret regnum.

Informazioni bibliografiche