Immagini della pagina
PDF
ePub

borabuntur; eandemque diem intellego, quam spērō aeternam fore, prōpāgātam esse et ad salutem urbis et ad memoriam consulātūs mei; unoque tempore in hac re

[graphic][merged small]

publică duōs civis exstitisse, quorum alter finis vestrī 5 imperi non terrae sed caeli regionibus terminaret, alter eiusdem imperī domicilium sēdisque servaret.

The citizens should protect him from his enemies.

XII. 27. Sed quoniam earum rerum, quas ego gessi, non eadem est fortuna atque condicio quae illōrum quí externa bella gesserunt, quod mihi cum eis vivendum est 10 quos vici ac subēgi, illi hostis aut interfectos aut oppres

sōs reliquerunt; vestrum est, Quirītēs, si ceteris facta sua rectè prōsunt, mihi mea në quando obsint prōvidēre. Mentés enim hominum audacissimōrum sceleratae ac nefariae nē vōbīs nocere possent ego prōvīdī; nē mihi noceant vestrum est prōvidere. Quamquam, Quirītēs, 5 mihi quidem ipsi nihil ab istīs iam nocēri potest. Māgnum enim est in bonis praesidium, quod mihi in perpetuum comparātum est; magna in rē pūblicā dīgnitās, quae mě semper tacita defendet; magna vis conscientiae, quam qui neglegunt, cum me violare volent, se ipsī indi- 10 cabunt. 28. Est enim in nobis is animus, Quirītēs, ut non modo nullius audaciae cēdāmus, sed etiam omnis improbos ultro semper lacessāmus. Quod si omnis impetus domesticōrum hostium, dēpulsus ā võbīs, sẽ in mē unum converterit, võbis erit videndum, Quirites, qua con- 15 diciōne posthac eōs esse velītis, qui sẽ prō salūte vestrā obtulerint invidiae periculisque omnibus.

The consul will ever be worthy of his deeds.

Mihi quidem ipsī, quid est quod iam ad vītae fructum possit adquiri, cum praesertim neque in honore vestrō, neque in glōria virtutis, quicquam videam altius quō 20 mihi libeat ascendere? 29. Illud perficiam profecto, Quirītēs, ut ea quae gessī in cōnsulātū prīvātus tuear atque ōrnem; ut, si qua est invidia conservandā rē publică suscepta, laedat invidos, mihi valeat ad gloriam. Dënique ita më in rẽ públicā trāctābō, ut meminerim sem- 25 per quae gesserim, curemque ut ea virtute, nōn cāsū gesta esse videantur.

A final word of warning and encouragement.

Võs, Quirītēs, quoniam iam est nox, venerāti Iovem illum, custōdem huius urbis ac vestrum, in vestra tēcta discedite, et ea, quamquam iam est periculum dēpulsum, tamen aeque ac priore nocte custōdiis vigiliisque de5 fendite. Id nē vōbīs diūtius faciendum sit atque ut in perpetua pace esse possītis prōvidebō.

[graphic]

THE ROMAN FORUM. (From a Photograph.)

« IndietroContinua »