Immagini della pagina
PDF
ePub

M. TULLI CICERONIS

PRO A. LICINIO ARCHIA POETA ORATIO.

The orator sets forth his reasons for defending Archias. Si quid est in me ingenī, iudices, quod sentiō quam sit exiguum, aut si qua exercitatio dicendi, in qua mẽ nōn infitior mediocriter esse versātum, aut sĩ hūiusce reī ratiō aliqua ab optimarum artium studiis ac disciplină profecta, å quả ego nullum confiteor aetatis meae tempus abhor- 5 ruisse, eārum rērum omnium vel in prīmīs hic A. Licinius fructum ā mē repetere prope suo iure debet. Nam quoad longissime potest mens mea respicere spatium praeteriti temporis, et pueritiae memoriam recordārī ultimam, inde úsque repetens hunc video mihi principem et ad sus- 10 cipiendam et ad ingrediendam ratiōnem hōrum studiōrum exstitisse. Quod si haec vōx, hūius hortātū praeceptisque confōrmāta, nōn nūllīs aliquando salūtī fuit, à quō id accepimus quo cēteris opitulārī et alios servare possemus, huic profecto ipsi, quantum est situm in nōbīs, et 15 opem et salutem ferre dēbēmus. 2. Ac ne quis ā nōbīs hōc ita dici forte miretur, quod alia quaedam in hōc facultas sit ingeni neque haec dicendi ratio aut disciplina, ne nos quidem huic uni studio penitus umquam deditī fuimus. Etenim omnes artēs, quae ad hūmānitātem per- 20 tinent, habent quoddam commune vinculum, et quasi cognatione quadam inter se continentur.

With a poet as client, he will use an unusual method of pleading.

II. 3. Sed nē cui vestrum mirum esse videatur mē in quaestione legitimā et in iudiciō pūblicō,— cum rēs agātur apud praetorem populi Romānī, lectissimum virum, et apud severissimōs iūdicēs, tanto conventů hominum ac 5 frequentia, hōc ūti genere dicendi, quod nōn modo ā consuetudine iudiciōrum, vērum etiam ā forēnsī sermōne abhorreat, quaesō ā vōbīs ut in hac causā mihi dētis hanc veniam, accommodatam huic reō, vōbīs, quem ad modum spērō, nōn molestam, ut mē prō summō poētā atque 10 ĕrudītissimō homine dicentem, hoc concursū hominum litterātissimōrum, hac vestrā hūmānitāte, hōc denique praetōre exercente iudicium, patiāminī de studiis hūmānitātis ac litterarum paulo loqui liberius, et in ēius modī persona, quae propter ōtium ac studium minime in iudiciis 15 periculisque tractāta est, ūtī prope novo quodam et inūsitātō genere dicendi. 4. Quod si mihi ā vōbīs tribui concédique sentiam, perficiam profecto ut hunc A. Licinium. non modo nōn segregandum, cum sit civis, ā numerō cīvium, vērum etiam sĩ nōn esset, putētis āsciscendum 20 fuisse.

The poet's early fame.

III. Nam ut primum ex pueris excessit Archiās atque ab eis artibus quibus aetās puerilis ad hūmānitātem infōrmārī solet, sẽ ad scribendi studium contulit; primum Antiochiae nam ibi nātus est loco nobili -, celebrī 25 quondam urbe et copiōsă atque eruditissimis hominibus liberalissimisque studiis adfluenti, celeriter antecellere omnibus ingeni glōria contigit. Post in ceteris Asiae

partibus cunctaque Graecia sic eius adventus celebrăbantur ut famam ingeni exspectatio hominis, exspectătionem ipsius adventus admirātiōque superaret. 5. Erat Italia tunc plēna Graecarum artium ac disciplīnārum, studiaque haec et in Latio vehementius tum colebantur 5 quam nunc eisdem in oppidīs, et hic Romae propter tranquillitatem rei publicae non neglegebantur. Itaque hunc et Tarentini et Locrenses et Regīni et Neapolitani civitāte ceterisque praemiis dōnārunt, et omnes, qui aliquid de ingeniis poterant iudicare, cognitione atque 10 hospitio dignum existimarunt.

His enthusiastic reception at Rome.

Hac tanta celebritāte famae cum esset iam absentibus nõtus, Romam venit Mario consule et Catulō. Nactus est primum consulēs eōs, quōrum alter res ad scribendum maximas, alter cum rēs gestās tum etiam studium atque 15 auris adhibere posset. Statim Luculli, cum praetextātus etiam tum Archiãs esset, eum domum suam recēpērunt. Et erat hoc non solum ingenī ac litterārum, vērum etiam naturae atque virtūtis, ut domus, quae huius adulescentiae prīma favit, eadem esset familiarissima senectūtī. 20 6. Erat temporibus illis iucundus Q. Metello illi Numidicō et eius Piō fīliō, audiēbātur à M. Aemilio, vīvēbat cum Q. Catulō et patre et filio, a L. Crassō colēbātur. Lucullōs vērō et Drüsum et Octaviōs et Catōnem et tōtam Hortensiōrum domum dēvinctam cōnsuētudine cum te- 25 neret, adficiēbātur summō honōõre, quod eum nōn sōlum colebant qui aliquid percipere atque audire studebant, vērum etiam si qui forte simulābant.

He becomes a citizen of Heraclea, and is later enrolled at Rome under the statute of Silvanus and Carbo.

IV. Interim satis longō intervallo, cum esset cum M. Lucullo in Siciliam profectus et cum ex ea provinciā cum eodem Lucullo decederet, venit Heracliam. Quae cum esset civitas aequissimo iure ac foedere, ascribī sē in eam 5 civitatem voluit, idque, cum ipse per se dignus putārētur,

[graphic][merged small]

tum auctoritate et gratia Luculli ab Heracliensibus impetravit. 7. Data est civitas Silvānī lēge et Carbōnis: SI QUI FOEDERĀTĪS CIVITATIBUS ASCRIPTI FUISSENT; si TUM, CUM LĒX FERĒBĀTUR, IN ITALIA DOMICILIUM 10 HABUISSENT; ET SI SEXAGINTA DIEBUS APUD PRAETOREM ESSENT PROFESSI. Cum hic domicilium Romae multōs

lam annos haberet, professus est apud praetorem Q. Metellum familiarissimum suum.

Archias has fully complied with all the legal requirements.

8. Si nihil aliud nisi de civitate ac lege dicimus, nihil dico amplius; causa dicta est. Quid enim hōrum infirmārī, Gratti, potest? Heracliaene esse eum ascriptum 5 negabis? Adest vir summa auctoritate et religione et fide, M. Lucullus, qui se non opināri, sed scire, non audisse, sed vidisse, non interfuisse, sed egisse dicit.. Adsunt Heracliensēs lēgātī, nobilissimi homines; huius iūdici causă cum mandatis et cum publico testimoniō 10 venerunt, qui hunc ascriptum Heracliensem dicunt. Hic tū tabulās dēsideras Heracliensium publicas, quas Italicō bellō, incensō tabulario, interisse scimus omnis. Est 15 ridiculum ad ea

[graphic]
[graphic]

quae habemus ni

hil dicere, quaerere quae habere nōn

possumus; et de 20

COIN OF HERACLEA.

hominum memoria tacere, litterarum memoriam flagitare; et, cum habeas amplissimi viri religionem, integerrimi municipi ius iurandum fidemque, ea, quae deprävārī nullō modo possunt, repudiare, tabulās, quas idem dicis solere corrumpi, desiderare.

9. An domicilium Romae non habuit is, qui tot annis ante civitatem datam sēdem omnium rerum ac fortunarum suārum Romae conlocavit? An non est professus? Immo

25

« IndietroContinua »